initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 12

Numérotation du verset Prv. 12,1 
Qui diligit disciplinam diligit scientiam, qui autem odit increpationes insipiens est.
Numérotation du verset Prv. 12,2 
Qui bonus est hauriet sibi
interl.| interl.| iustificabit adhuc||
interl.| interl.| « Habenti dabitur et abundabit ».||

Mt. 25, 29.

sibi ΩM ΩD ΩF ΩS ΩJ Ed1455 Rusch] om. Cor1 Cor2 (non est ibi) Cor3 (antiq. non habent) ΩP ΩL Weber
gratiam a Domino*, qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
interl.| interl.| « Qui non habet hoc quod habet auferetur ab eo ».||
marg.| marg.| Qui bonus etc. Horum versiculorum connexio talis est : qui bonus est non confidit in cogitationibus suis sed Domini gratiam querit ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit bonus esse nequit, qui enim gratiam Dei non curat querere in prava actione perdurat.||

Mt. 25, 29.

gratiam – a Domino Cor1 ΩD ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Clementina] inv. Cor2 ΩM ΩL ΩP Rusch Weber cum hebr. LXX in Cava... ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 12,3 
Non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur.
interl.| interl.| « Caritas numquam excidet ».||

1Cor. 13, 8.
Numérotation du verset Prv. 12,4 
Mulier
interl.| interl.| Ecclesia||
diligens
interl.| interl.| studiose operans||
corona est viro suo
interl.| interl.| «omnes qui in circuitu eius sunt offertis munera »| ||

Ps. 75, 12.

est G A L Q Φ Θ Z S ΨD ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP edd. Rusch] om. Weber
et putredo
interl.| interl.| prave doctrine||
in ossibus eius
interl.| interl.| virtutibus||
que confusione res dignas gerit.
interl.| interl.| « Erubescam eum coram Patre meo ».||
marg.| marg.| Mulier diligens etc. Ad litteram. Mulier bona et casta viro suo prebet honorem in omnibus, eiusque virtutibus ipsa domum bene regens, quasi gratiam addit  corona. At vero adultera, etsi foris speciosa, intus stercore coinquinata est luxurie.||
marg.| marg.| Verum specialiter Ecclesia coronam scilicet seipsam Christo offert qui enim in circuitu eius sunt omnes offerunt munera et filius Sirach de magno sacerdote : « Ipse stans iuxta aram et corona fratrum iuxta illum ». At ossa id est virtutes quas heretici videntur habere putredo pravi dogmatis corrumpit.||

Mt. 10, 33.
Sir. (Eccli.) 1, 13.
Numérotation du verset Prv. 12,5 
Cogitationes
interl.| interl.| scilicet||
iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulenta.
marg.| marg.| Cogitationes etc. Iusti sua facta si Domino placeant sedula meditatione diiudicant, ne ipsis minus sollicitis supernus iudex contra eos invisibiliter adversa disponat iuxta illud : « Si nosmetipsos diiudicaremus non utique diiudicaremus ». At contra reprobis de fraude consiliantur obliti timoris Domini.||

1Cor. 11, 31.

fraudulenta plerique codd. ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP edd. Rusch] fraudulentia G* X Σ C* T* ΨD Weber
Numérotation du verset Prv. 12,6 
Verba
interl.| interl.| non solum mens||
impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos.

Verba impiorum ΩD ΩF etc.Rusch Weber] om. ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 12,7 
Verte impios
interl.| interl.| de hac vita||
et non erunt,
interl.| interl.| quod fuerant quia post mortem non quod sperabant inveniunt. Spe enim frustrati pro premiis tormenta recipiunt||
domus autem iustorum permanebit.
marg.| marg.| Verte impios, id est impietatem in eis,  et non erunt scilicet impii. Perit enim memoria impietatis. Alia translatio : Quocumque se vertit sceleratus exterminabitur. E contra de sanctis : « Diligentibus Deum omnia cooperant in bonum ». Aliter : multa impietas in diis gentium, multa in sectis hereticorum et in prestigiis magorum et in persecutoribus paganorum. Sed, his a Deo subvertis, subversa est et memoria impietatis et ipsa dogmata igne cremata, ut in Epheso tempore apostolorum.  Domus autem iustorum permanebit, quia sancta Ecclesia numquam abscondi vel auferri potuit non est aliquam scripturam non fidem, temporis longitudo potuit auferre.||
marg.| marg.| Domus, id est Ecclesia que partim pregrinatus in terris partim regnat in celis numquam deficit sed quecumque membra hinc illuc perveniunt que sperabant gaudia inveniunt.||

Rm. 8, 28.
Cf. Act. 19, 26.

permanebit Cor2 (Beda et hebr. et antiq. habent in singulari) Cor3 (vel) ΩM ΩF1 ΩL ΩP Rusch Weber] permanebunt Cor3 (Beda hebr. antiq.) ΩF* ΩS ΩJ cum LXX, germinab. ΩD* (rubr. sublin.)
Numérotation du verset Prv. 12,8 
Doctrina sua
interl.| interl.| bene docens et implens||
cognoscetur
interl.| interl.| esse||

cognoscetur ΩD ΩF ΩS Rusch] noscitur Cava Σ Y Φ RGP*Z² T² S* ΓA ΨD ΩJ* ΩL ΩP Ed1455 Ed1530, noscetur Amiatinus G ΩJ ΩL ΩP Weber
vir,
interl.| interl.| virtuosus||
qui autem vanus et excors est
interl.| interl.| sine sapientia||
patebit contemptui.
interl.| interl.| quia virilis animi fortitudinem contempsit||
Numérotation du verset Prv. 12,9 
Melior est
interl.| interl.| doctrina sua noscetur sed tamen melior est ||
pauper et sufficiens sibi
interl.| interl.| idiota simplex frater que novit faciens promerens vitam in celis||
quam gloriosus
interl.| interl.| in Scripturis Sacris clarus vel doctoris functus officio||
et indigens pane.
interl.| interl.| dilectionis de cuius parte que ad proximum subdit : Novit iustus animas ||
Numérotation du verset Prv. 12,10 
Novit iustus
marg.| marg.| Novit iustus, id est compatitur ebitudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum.||
animas iumentorum suorum10  , viscera autem impiorum crudelia.
interl.| interl.| non compatiuntur||
marg.| marg.| Viscera autem impiorum etc. Qui non solum non compatiuntur subditis sed sicut Dominus ait : « Percutiunt pueros et ancillas dicentes : Moram facit Dominus meus venire ».||

Cf. Lc. 12, 45.

10  a. – i. s. ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] inv. Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Prv. 12,11 
Qui operatur terram suam
interl.| interl.| animam||
interl.| interl.| exercet in spiritalibus studiis||
satiabitur11  panibus,
interl.| interl.| et nunc virtutum et tandem premiorum||

11  satiabitur GY Θ Z T S ΩM ΩD? ΩS ΩF ΩJ Rusch edd.] saturabitur ΩL ΩP Weber
qui autem {Erfurt, t. 3, f. 9ra ; facsim., t. 2, p. 669a} [Rusch, f. 9ra ] sectatur otium stultissimus est.
interl.| interl.| pro salute laborare negligens inter stultos numerabitur et si nunc vel mundana vel divina sapientia gloriosus videatur||
Qui suavis est
interl.| interl.| benignus||
vivit in12  moderationibus13  in suis monitionibus14  relinquit contumeliam15  .
interl.| interl.| non contumeliose monens||

12  vivit in Cor1 ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL Rusch] in vini G² Cava Q² Θ ΩP Ed1455 Clementina | 13  moderationibus Cava Q Θ Cor1 ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch] demorationibus G² Q² Clementina | 14  in suis monitionibus Q Θ ΩM ΩS ΩF ΩJΩLΩP Ed1455 Rusch] in munitionibus suis Edmaior. (apparatus), suis autem monitionibus Cor1 ΩD (ut vid. mf. obsc.) | 15  Qui suavis… contumeliam G² Cava (contumelia... relinquet) Q² Θ Cor1 ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina cum LXX] om. Cor1 (hunc versum et multos in sequentibus detractatos hebr. et antiq. non habent nec Beda exponit et, si que glose videantur exponere, magis sunt postille quam glose), Cor2 (stultissimus est quod in novis interponitur qui suavis..contumeliam nec hebr. nec antiq. habent), Cor3 (hebr. antiq. non habent hunc versum set glosa exponit), del. ΩL² (va-cat), om. Edmaior. Weber cum hebr. |
Numérotation du verset Prv. 12,12 
Desiderium impii monumentum16 
interl.| interl.| vel : monimentum ||
marg.| marg.| Desiderium impii. Desiderat impius precedentes malos imitari et de illorum vita et actibus loqui. Vel  monimentum pessimorum, quia anime eius desiderium eo tendit quamvis nesciat ut cum prioribus iniustis eterne mortis carcere claudatur. Verum quia tales exitum quem minime credunt vel prevident incurrunt dicit. E contra de bonis :  Radix autem iustorum proficiet fides, spes caritas quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt sed plusquam sperant in futuro percipient.||

16  monumentum Amiatinus Φ Θ ΨD Cor2 (vel secundum eundem Beda) Cor3 (Beda) ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL Rusch] monimentum Cor1 (antiq. monimentum et utrumque bene dicitur) Cor3 (vel) ΩP Ed1455 , munimentum Cor2 (vel secundum hebr. munimentum, simile Isaie 33, 16: ‘munimenta saxorum’) Cor3 (hebr.) Weber
est pessimorum, radix autem iustorum proficiet.
Numérotation du verset Prv. 12,13 
Propter peccata labiorum
interl.| interl.| mors et vita in manibus lingue||
ruina
interl.| interl.| eterna||
proximat malo,
interl.| interl.| consequitur seris pena reos pedibus||
effugiet autem iustus de angustia.
Numérotation du verset Prv. 12,14 
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis
interl.| interl.| sermone bono qui enim male loquitur non ore fructum generat sed damnum||
et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
interl.| interl.| eternis si tamen faciat quod dicit hoc est enim quod addit : Et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei ||
Numérotation du verset Prv. 12,15 
Via
interl.| interl.| opera consilia||
stulti recta in oculis eius17  ,
interl.| interl.| non aliorum||

17  eius ΩD ΩF ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch] ΩM tantum
qui autem sapiens est audit consilia.
interl.| interl.| audiens sapiens sapientior erit||
Numérotation du verset Prv. 12,16 
Fatuus indicat statim18  iram suam,
marg.| marg.| Fatuus indicat statim iram suam. Qui in presenti19  desiderat ulcisci fatuus est ; qui autem pro Domino contemnit sapiens est.||

18  indicat statim ΩM ΩD ΩS ΩF Rusch] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber
19  presenti] coniec. cum Beda, present cacogr. Rusch
qui autem dissimulat iniuriam20  callidus est.
interl.| interl.| alia translatio : stultus eadem hora pronuntiat iram suam occultat autem ignominiam suam astutus||
marg.| marg.| Qui autem dissimulat. Non sic vult occultari ut duret, sed omnino deleatur est enim natura ire ut prolata magis ferveat occultata languescat.||

20  iniuriam ΩD Rusch Weber] iniurias ΩS,iniuria’ ΩF
Numérotation du verset Prv. 12,17 
Qui quod novit loquitur, index21  iustitie est. Qui autem mentitur testis est fraudulentus.

21  index ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber] iudex ΣC ΩM ΩF ΩS Ed1455 Cor3 (al. habent, hebr. : nuntiabit iustitiam), mf. obsc. ΩD
Numérotation du verset Prv. 12,18 
Est qui promittit
interl.| interl.| se obedire veritati||
et quasi gladio pungitur conscientia22  ,
interl.| interl.| promissi||
interl.| interl.| dum deficit tempore temptationis||

22  conscientia ΩJ Σ ... Cor3 (hebr. antiq.) ΩM ΩJ Rusch] conscientie Cor3 (al.) ΩD ΩS ΩF ΩL ΩP Weber
lingua autem23  sapientium est sanitas24  .
marg.| marg.| Lingua autem sapientium, quia et bona que promittunt ipsi perficiendo ad vitam perveniunt et aliis que sequantur demonstrant.||

23  autem] eius ΩM tantum 24  est sanitas ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ Rusch] sanitas Ed1455 , inv. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 12,19 
Labium veritatis firmum erit in perpetuum25  qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.
marg.| marg.| Labium veritatis etc. Fides catholica semper permanebit qui autem repente nova dogmata inserit mendacii minister est.||

25  erit Cor3 (hebr. antiq.) ΩM ΩJ Rusch etc.] est ΩD ΩF, om. ΩS | in perpetuum] scrips., imperpetuum Rusch
Numérotation du verset Prv. 12,20 
Dolus in corde cogitantium mala, qui autem pacis ineunt26  consilia sequitur eos gaudium.

26  pacis ineunt ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] inveniunt pacis ΩL, inv. ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 12,21 
Non contristabit iustum
interl.| interl.| «Iustus ut leo confidit ».||

Prv. 28, 1.
quicquid27  ei acciderit impii autem replebuntur malo.
interl.| interl.| quia illico contristabuntur||

27  quicquid ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Weber] quidquid Rusch
Numérotation du verset Prv. 12,22 
Abominatio est28  Domino labia mendacia, qui autem fideliter
interl.| interl.| veraciter||

28  est Amiatinus Φ Θ Γ ΨD ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP edd. Rusch] om. Weber
placent ei.
Numérotation du verset Prv. 12,23 
Homo versutus celat scientiam
marg.| marg.| Homo versutus. Sapiens et prudens qui aliquando celat scientiam, vel non valens « loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus », vel nolens dare"sanctum canibus vel margaritas ante porcos29  proiicere30  ".| 31  ||

1Cor. 3, 1.
Cf. Mt. 7, 6.

29  porcos Md218a] portas cacogr. Rusch 30  proiicere] + vel mittere Md218a
et cor insipientium provocat32  stultitiam.
marg.| marg.| Cor insipientium provocabit stultitiam vel quando plus appetunt « sapere quam oportet sapere » et in cogitationibus evanescendo pro sapientia stultitiam habent et tenent vel aliis que nequeunt capere ingerentes quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientie quam habere videbantur auferunt.||

Rm. 12, 3.

32  provocat Cava X Amiatinus Q Φ ΨD Ω Rusch edd.] provocabit Weber | stultitiam] stulticias Ed1455 tantum
Numérotation du verset Prv. 12,24 
Manus fortium dominabitur
marg.| marg.| Manus fortium etc. Perfecti non solum vitiorum bella superant sed et electis fratribus maiore virtutum gratia principantur.||
que autem remissa est tributis serviet.
marg.| marg.| Que autem remissa est. Qui dissoluti animo peccatis implicari non metuunt pessimo exactori diabolo tributum vitiorum quotidie solvunt et nisi viventes eius dominium evaserint penitendo, post mortem traditi eidem in carcere mittentur penarum. Non enim de talibus desperandum est cum adiungit :  Meror in corde iusti etc.||
Numérotation du verset Prv. 12,25 
Meror in corde iusti33  humiliabit eum34  et sermone bono letificabitur.
marg.| marg.| Meror in corde iusti etc. Quia necesse est ut prius peccatorem  meror penitentie salubriter humiliet et post per iudicium sacerdotis date reconciliationis sermo letificet vel reficiat.||

33  iusti ΩM ΩD ΩF ΩJ* ΩS Rusch] viri Cor1=Cor2 Cor3 (hebr. Beda antiq. iusti[pro viri] ) Ω(marg.) Ω ΩL ΩP Weber 34  eum Φ ΨD ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩP Rusch] illum G Cava Amiatinus plerique codd. ΩL, illud Weber (X ΠH T)
Numérotation du verset Prv. 12,26 
Qui negligit damnum propter amicum
interl.| interl.| Christum||
interl.| interl.| « Vos amici mei estis ».||
marg.| marg.| {Erfurt, t. 3, f. 9rb ; facsim., t. 2, p. 669b} [Rusch, f. 9rb ] Qui negligit etc. Si hoc ad litteram accipitur, quanto magis corona dignus est iustitie qui propter Deum qui dixit : « Dico vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus » vel vendens omnia dat pauperibus vel"rapinam bonorum suorum" cum gaudio patitur vel ipsam carnem morti tradit.||

Io. 15, 14.
Lc. 12, 4.
Cf. Lc. 12, 33.
Cf. Hbr. 10, 34.
iustus est, iter autem impiorum decipiet eos.
interl.| interl.| dum vel sua retinere vel aliena rapere gaudent. Unde subdit : non inveniet ||
Numérotation du verset Prv. 12,27 
Non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium.
marg.| marg.| Non inveniet etc. Fraude namque acquisita pecunia anime damnum non lucrum addit, immo plus damni est in anima quam lucri in arca et qui pro Domino substantiam dispensat pro terrenis celestia recipiet.||
marg.| marg.| Aliter : Non inveniet fraudulentus lucrum etc. Qui fraudulenter simulat se esse bonum male vivens in occulto non inveniet eterna bona. Qui autem substantiam virtutum veraciter acquirit ex ea mercabitur claritatem regni perennis quod apertius subiungit :  In semita iustitie vita. Semitam id est substantiam acquirit virtutum quibus eterne vite claritas auro pretiosior emitur.||
Numérotation du verset Prv. 12,28 
In semita35  iustitie vita, iter autem devium
interl.| interl.| quo pravus incedit||

35  semita ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber] semitas Θ, semitam ΩM
ducit
interl.| interl.| perdito temporali lucro quod appetunt||
ad mortem.
interl.| interl.| quam previdere nolunt||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_12)