initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Prv. 13,1 
Filius sapiens doctrina patris
interl.|  id est doctoris sui doctor
qui autem illusor est non audit cum arguitur.
marg.|  F ilius sapiens etc. Tantum distat inter sapientem et stultum ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum qui se docuerat docendum perveniat ille ne cum arguitur audiat.
Numérotation du verset Prv. 13,2 
De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem impiorum
interl.|  vel : prevaricatorum

sui Amiatinus L ... ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Cor2=Cor3 (hebr. et ant. non) ΩL Weber | satiabitur Θ ΩM ΩS ΩF ΩJ Rusch edd. ] saturabitur ΩLP Weber, Cor3 (vel) | impiorum Cor3 (mod.) ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch ] prevaricatorum Cor3 (ant.) ΩL ΩP Weber , fraudulentorum Cor3 (hebr.) |
iniqua.
Numérotation du verset Prv. 13,3 
Qui custodit os suum
interl.|  cordis et exterius
custodit animam suam, qui autem inconsideratus est
interl.|  non custodit os suum

i. e. ΩM ΩS ΩF ΩL ΩP Rusch Weber ] inv. ΩJ
ad loquendum sentiet mala.
interl.|  perdet animam suam
Numérotation du verset Prv. 13,4 
Vult et non vult piger, anima autem
interl.|  Dei iussa
operantium impinguabitur.
marg.|   Vult etc.   Vult regnare cum Domino et non pati pro eo, delectant premia cum pollicentur, terrent certamina cum iubentur. De quo Iacobus : « Vir duplici animo inconstans est in omnibus viis suis ». Et filius Sirach : « Ve peccatori terram duabus viis ingredienti ».
marg.|   Anima autem operantium iussa dominica   impinguabitur, quia perfecta supernorum dulcedine reficietur. Unde : « sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea ». Vel qui piis pro Domino laboribus insudant immarcessibili corona donabuntur.

Iac. 1, 8.
Sir. (Eccli.) 2, 14.
Ps. 62, 6.
Numérotation du verset Prv. 13,5 
Verbum mendax
interl.|  qui est
iustus detestabitur, impius autem confundit
interl.|  alios verbo mendacii

autem plerique codd. edd. Rusch ] om. Q Cava X Σ Z T Weber tantum
et confundetur.
interl.|  in futuro a Deo
futuro] coniec. , futiuro cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 13,6 
Iustitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.

autem ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] vero ΩL Weber Cor3 (vel) peccatorem Amiatinus L Q ΦRP ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] peccatores Cava M... , peccato Weber
Numérotation du verset Prv. 13,7 
Est
interl.|  ut sperat
quasi dives
interl.|  in mundo
cum nihil habeat
interl.|  apud Deum
et est quasi pauper
interl.|  in mundo
cum in multis divitiis sit.
interl.|  in Deo qui vere divitie
marg.|  EST  QUASI  DIVES etc. Non vere ut qui « induebatur purpura et bysso », sed quia Deum non habuit comparit in fine nihil esse quod habuit. De quibus dicitur : « Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis » . Pauper e contra videbatur « Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus », sed in multis erat divitiis qui virtutem habuit humilitatis qui conditorem omnium divitiarum, id est Deum, corde gestabat. Quid autem ver divinitie valeant quid vera paupertas agat sudbit : R  edemptio anime viri divitie sue .

Lc. 16, 19.
Ps. 75, 6.
Lc. 16, 20.
Numérotation du verset Prv. 13,8 
interl.|  bonorum operum
marg.|  R edemptio anime . Qui animam suam vult redimere a futura ira congreget divitias bonorum operum. Qui enim his eget increpationem districti iudicis {Erfurt, t. 3, f. 9va ; facsim., t. 2, p. 670a} [Rusch, f. 9va ] sustinere non valet. De qua : « Domine ne in furore tuo arguas me neque » etc. Alioquin pauperes non ibi increpantur a Domino sed benedictionem accipiunt a Domino.

Ps. 6, 2.
qui autem pauper est
interl.|  in bono
increpationem non sustinet.
interl.|  » Ite in ignem eternum ».

Mt. 25, 41.
Numérotation du verset Prv. 13,9 
Lux iustorum
interl.|  spes futurorum
letificat,
interl.|  perpetuo
lucerna autem impiorum extinguetur.
interl.|  felicitas huius seculi que cito extinguitur

extinguetur Rusch Weber ] + anime dolose errant in peccatis, iusti vero misericordes sunt et miserentur Cava Σ cum LXX
Numérotation du verset Prv. 13,10 
Inter superbos
interl.|  hereticos et alios reprobos
semper iurgia sunt,
interl.|  quia veritatem fidei non norunt
qui
interl.|  fideles
autem agunt omnia10  cum11  consilio
interl.|  divinorum eloquiorum

10  a. omnia ΩM ΩS ΩF Ed1455 Rusch Clementina ] omnia a. Ω ΩJP, cuncta a. ΩL Cor2 (cuncta consilio anti.), inv. Weber 11  cum ΨD ΩM ΩS ΩF Ω ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] om. Cor2 ΩLP Weber , Cor2 (cuncta con
reguntur sapientia.
interl.|  moderatione que eos iurgari non sinit
Numérotation du verset Prv. 13,11 
Substantia festinata minuetur que autem paulatim colligitur manu
interl.|  opere bono
multiplicabitur.
marg.|  S ubstantia festinata minuetur. Qui volunt divites fieri incidunt in temptationem neque ipsas divitias quas acquirunt perpetuo possident. Qui autem pro accipienda substantia premiorum celestium iustis insistet laboribus multiplicia superne beatitudinis munera percipiet de quo : S  pes que differtur affligit animam .
Numérotation du verset Prv. 13,12 
Spes
interl.|  eterni boni
que differtur
interl.|  ut desideretur
interl.|  non aufertur
affligit animam
interl.|  » Desiderio defecit in salutare tuum anima mea ».

Ps. 118, 81.
lignum
interl.|  Christus
vite desiderium veniens.
interl.|  cum venerit
marg.|  S pes que differtur etc. Quia nimirum quamdiu offertur spes eternorum affligitur anima fidelium, vel pro dilatione bonorum vel illatione malorum. At ubi venerit quo desiderat facile obliviscitur quod sustinuerat quia in eternum vivere incipit cum suo redemptore quod tota intentione querebat. Ipse est enim lignum vite amplectentibus se.
Numérotation du verset Prv. 13,13 
Qui detrahit
interl.|  quod non debet
marg.|  Q ui detrahit . Aliter : Is qui male rei detrahit ipse se in futurum obligat non ut pro tali detractione penas luat sed ut post detractionem cautius agat quia quod in aliis iuste reprehendit impune non admittit. Unde : « Qui predicas non furandum fura » etc.   Qui autem timet preceptum in pace versabitur . Melius est ergo quemque sibi timere ne Dei imperium prevaricetur quam aliorum errata stulto ore lacerare. Unde : « Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto » etc.

Rm. 2, 21.
Gal. 6, 1.
alicui rei
interl.|  bone
ipse se in futurum obligat,
interl.|  penam qua constrigatur parat
qui autem timet preceptum
interl.|  Dei
interl.|  » Initium sapientie timor Domini ».

Ps. 110,10 ; Sir. (Eccli.) 1, 6.
in pace
interl.|  eterna vel in spiritu mansuetudinis instruendo
versabitur12  .

12  versabitur] + filio doloso (dolosi ΩP) nihil erit boni, servo autem sapienti prosperi erunt actus et dirigetur via (dirigentur vie G Cava ) eius G² Cava Θ Cor2=Cor3 (ant. non habent nec communia exemplaria) ΩL ( del. per va-cat ) ΩP cum LXX , + anime dolose errant in peccatis iusti autem misericordes sunt et miserantur (miserentur ΩS) ΩS Ed1455 Clementina ; cf. Prv. 13, 9 (LXX)
Numérotation du verset Prv. 13,14 
Lex sapientis13  fons
interl.|  est
marg.|   Lex sapientis . Ex quo homo sapere incipit utitur hac lege, ut mortem vitet et vitam acquirat.

13  sapientis ΩF ΩJ ΩL ΩP Cor2=Cor3 (Beda) Rusch Weber etc. ] sapienti Cor2 Cor3 (ant.)
vite
interl.|  eterne
ut declinet a ruina mortis.
interl.|  « Quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? ».

Mt. 3, 7 ; Lc. 3, 7.
Numérotation du verset Prv. 13,15 
Doctrina bona dabit gratiam
interl.|  "gratia pro gratia"

Cf. Io. 1, 16.
in itinere
interl.|  in operibus
contemptorum vorago.
interl.|  est
interl.|  inferni
Numérotation du verset Prv. 13,16 
Astutus omnia agit cum consilio14  , qui autem fatuus est aperiet15  * stultitiam.
marg.|   Consilio maxime divino quod est in Scripturis   fatuus enim est qui extra hoc consilium vivit quamvis naturaliter prudens videatur de quo recte :   Nuntius impii in malum cadet .

14  Astutus... consilio ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP] om. ΩM tantum 15  aperiet L Y Φ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1530 ] aperit Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 13,17 
Nuntius
interl.|  Arius et Sabellius et huiusmodi
impii
interl.|  diaboli
cadet
interl.|  neglecto consilio Scripture
in malum,
interl.|  in gehennam
legatus
interl.|  Dei predicator
fidelis16 
interl.|  catholicus predicator

16  legatus] + autem Ed1455 | fidelis] + est ΩM tantum
sanitas.
interl.|  eterna sibi et auditoribus
Numérotation du verset Prv. 13,18 
Egestas
interl.|  vel Dei vel veri boni
et ignominia ei qui deserit disciplinam,
interl.|  correctionem
qui autem acquiescit arguenti
interl.|  discipline
glorificabitur.
interl.|  contra egestatem et ignominiam
Numérotation du verset Prv. 13,19 
Desiderium
interl.|  vel bonum vel malum
si compleatur
interl.|  opere
delectat animam, detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
interl.|  sed stulti qui carnalibus desideriis gaudent detestantur eos qui pro amore celestium infima oblectamenta contemnunt
Numérotation du verset Prv. 13,20 
interl.|  sapientium actus imitatur
graditur sapiens erit,
interl.|  similiter
marg.|  Q ui cum sapientibus etc. Quilibet simplex aut rusticus qui arcana sapientie comprehendere nequit, si tamen exempla sapientium vivendo sectatur iure intus sapientes numerabitur.
amicus
interl.|  vero
stultorum similis efficietur17  .
interl.|  convictus nocet
marg.|  A micus stultorum . Qui stultos non quia homines sunt sed propter stultitiam quia mimi sunt vel histriones vel huiusmodi non ut instruendo corrigat amat sed ut favendo deteriores efficiat, licet sapiens videatur stultorum damnatione tenebitur.

17  similis efficietur ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩLP Weber
Numérotation du verset Prv. 13,21 
Peccatores persequitur18  malum
interl.|  pena

18  persequitur Y Φ ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Ed1530 Rusch ] persequetur ΩJ Cava... ΩM ΩF Weber
et iustis retribuentur
interl.|  sequuntur
bona.
Numérotation du verset Prv. 13,22 
Bonus homo19 
interl.|  Christus

19  homo Rusch ] om. Weber
relinquet20  heredes filios
interl.|  apostolos

20  relinquet ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] relinquit ΩM Ed1455 Clementina
et nepotes
interl.|  apostolorum successores
et custoditur iusto
interl.|  Deo
substantia
interl.|  gentes
peccatoris.
interl.|  diaboli
marg.|  B onus homo etc. Sepe boni sine filiis obeunt et maiora premia audimus promitti his qui virginitatem nuptiis preposuerunt, sed et substantiam iustorum a peccatoribus tolli et Apostolus glorificat eos qui rapinam bonorum suorum cum gaudio susceperunt. Unde {Erfurt, t. 3, f. 9vb ; facsim., t. 2, p. 670b} [Rusch, f. 9vb ] spiritaliter accipiendum, quia bonus et iustus Dominus est qui ascedens celos reliquit heredes sue doctrine apostolos et successores eorum ad cuius fidem conversa est multitudo gentium queerat substantia diaboli. Unde : « cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia que possidet. Si autem fortior illo superveniens omnia aufert ei in quibus confidebat ».
marg.|  Aliter. Iusto custoditur substantia peccatoris quando ablatum est a Iudeis regnum Dei et datum genti facienti fructus eius.

Hbr. 10, 34.
Lc. 11, 21-22.
Cf. Mt. 21, 43.
Numérotation du verset Prv. 13,23 
Multi cibi in novalibus patrum
interl.|  cum sibi iure paterne hereditatis victus abundat
marg.|  M ulti cibi . Alius translator : viri iusti divitiis annis multis fruentur, iniqui autem peribunt breviter.
marg.|  Non recte facit qui divitias sedulo congregat et non pro redemptione anime dispersat sed aliis dispensanda reservat. Unde supra : C ustoditur iusto substantia peccatoris . Allegorice : multi sunt cibi alimonie celestis in dictis et exemplis patrum et non rationabiliter facit qui legendis meditandis et exponendis instans non sue saluti sed aliorum potius servit. Talis enim in novalibus, id est in operibus sive sermonibus patrum optima institutione excultis non sibi sed aliis subsidium acquirit. Utrique autem sensui congruit quod subdit :   Qui parcit virge etc. Nam et bonus pater filium et dicipulum magister catholicus ne ad inquietatem deflectat sollicitus erudit.
et aliis21  congregantur absque iudicio.
interl.|  ratione

21  aliis A M D Q Y ΦP ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] alii ΩLP Weber
Numérotation du verset Prv. 13,24 
Qui parcit virge22  odit filium suum, qui autem diligit illum instanter erudit.
interl.|  non parcit virge sue

22  virge ΦRGP ² Z ² ΩM ΩS ΩF ΩJ Rusch edd. cum LXX ] + sue ΩLP Weber
Numérotation du verset Prv. 13,25 
Iustus comedit
interl.|  cibos sapientie qui in novalibus patrum
et replet
interl.|  de eis
interl.|  proficiendo
animam suam, venter
interl.|  capacitas sensus
autem impiorum
interl.|  hereticorum
insaturabilis.
interl.|  semper discentes, numquam ad veritatis scientiam perveniunt.
interl.|  quia non refecti cibis patrum aliis congregant absque iudicio.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_13)