initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Prv. 15,1 
Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.
marg.|  R esponsio mollis etc. Qui verba increpantis humiliter suscipit iam propinquat venie reatus quem gessit, qui arguenti resultat contra se iram iudicis provocat.

1 suscitat] sustinet ΩM, def. ΩF
Numérotation du verset Prv. 15,2 
Lingua sapientium
interl.|  lingua catholicorum patrum
ornat
interl.|  exponendo
scientiam,
interl.|  divini eloquii
os fatuorum
interl.|  hereticorum
ebullit stultitiam.
marg.|  E bullit stultitiam . Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati preponendo velut fatui philosophi ut Porphyrius et Iulianus qui contra Ecclesie doctores stultitie sue fluenta fundebant.

Iulianus Apostata (331-363).
Numérotation du verset Prv. 15,3 
In omni loco oculi Domini
interl.|  » Oculi Domini super iustos ».

Ps. 33, 16.
contemplantur bonos et malos.
interl.|  » Vultus autem Domini super facientes mala ».

Ps. 33, 17.

bonos et malos Cava X Σ L Θ Φ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] inv Weber
Numérotation du verset Prv. 15,4 
Lingua placabilis
interl.|  catholici doctoris
lignum vite
interl.|  ad fructum vite ducit
que autem immoderata est
interl.|  ignorans fructum vel modum ecclesiastice regule

autem plerique codd. edd. Rusch ] om. WeberJ Cava X Σ ΠH) immoderata] immaculata ΩM tantum
conteret
interl.|  male loquendo
spiritum.
interl.|  suum et auditorum
Numérotation du verset Prv. 15,5 
Stultus
interl.|  peccator
irridet disciplinam patris sui,
interl.|  Dei vel prelati
marg.|   Stultus irridet . Stultus est omnis peccator qui terrenis actibus deditus in futurum nihil previdet. Iis   disciplinam irridet dum derogat divine correctioni.
qui autem custodit
interl.|  non irridet
increpationes astutior fiet.
interl.|  sapientior
In abundanti iustitia virtus maxima est, cogitationes
interl.|  contra iustitiam
autem impiorum eradicabuntur.
interl.|  quia sine virtute

In abundanti… eradicabuntur Cava Θ ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina cum LXX] Cor2=Cor3 (nec hebr. nec anti. habent hunc versum. Habetur tamen in greco, puto de LXX interpretibus), del. ΩL² (va-cat), om. Weber cum hebr.
Numérotation du verset Prv. 15,6 
Domus
interl.|  Ecclesia
iusti
interl.|  Christi
plurima fortitudo
interl.|  fundata est super firmam petram

Cf. Mt. 16, 18.
et in fructibus
interl.|  operibus
impii
interl.|  diaboli
conturbatur.
interl.|  fervet quia Christi domum eiicere temptat vel per falsos fratres vel per apertos adversarios predicando
Numérotation du verset Prv. 15,7 
Labia sapientium
interl.|  catholicorum

sapientium ΩF ΩL Rusch etc.] ΦG ΩM
disseminabunt scientiam,
interl.|  recte fidei
cor stultorum
interl.|  hereticorum
interl.|  quia pro scientia perfidam concipit ut doceat
dissimile erit.
marg.|  COR  STULTORUM  DISSIMILE  ERIT. Vel dissimile sibiipsi variis cogitationibus et numquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur : « Vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati ».

Numérotation du verset Prv. 15,8 
Victime
interl.|  orationes opera sacrificia
impiorum
interl.|  hereticorum
abominabiles,
interl.|  quia « quidquid non est ex fide peccatum est ».

Rm. 14, 23.
Domino vota iustorum
interl.|  qui fidem catholicam iustis operibus affirmant
placabilia.
interl.|  Deo grata
Numérotation du verset Prv. 15,9 
Abominatio
interl.|  contra abominatio
est Domino vita impii,
interl.|  iniustitia

vita ΩS ΩF Rusch ] via Cor1 ΩJ Cor2 (hebr. et ant. habent via, non est ibi vita) Cor3 (hebr. anti.) Cor3 (hebr. anti.) ΩL ΩP Weber
qui sequitur iustitiam diligetur
interl.|  non abominabitur
ab eo.
interl.|  vel a Domino

eo ΩS ΩF ΩJ ΩL Rusch Weber ] ea T ΩM, Domino Q Θ
Numérotation du verset Prv. 15,10 
Doctrina mala
interl.|  est
marg.|  D octrina mala . « Qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus est in regno celorum », talibus tamen si correcti fuerint patet reditus ad veniam. Si autem   increpationes non receperint omnino morientur.

Mt. 5, 19.
deserentium viam vite10  ,
interl.|  veritatis

deserentium L² Y ΩM ΩS ΩF ΩJ* Ed1455 Rusch ] deserenti ΩL ΩP Weber 10  viam vite plerique codd. edd. ΩM ΩS ΩF ΩJ* ΩP Rusch ] viam G Cava X Σ ΠH Z* T Beda Cor1 (quidam habent vite sed hebr. non habet) Cor2 (non est subiungendum quod dicitur vite) ΩJ² ( rubr. sublin. ) ΩL Weber cum hebr.
qui increpationes
interl.|  Ecclesie
odit morietur.
interl.|  omnino
Numérotation du verset Prv. 15,11 
Infernus et perditio coram Domino
interl.|  » Omnia nuda in conspectu eius ».

Hbr. 4, 13.
quanto magis
interl.|  » Ego Dominus scrutans corda ».

Ier. 17, 10 ; cf. Ps. 7, 10 ; Apc. 2, 23.
corda filiorum hominum.
interl.|  bonorum
Numérotation du verset Prv. 15,12 
Non amat pestilens eum qui se corripit,
interl.|  quia iam « sedet in cathedra pestilentie » et corruptus alios corrumpit

Ps. 1, 1.
nec ad sapientes graditur.
interl.|  qui timet argui
Numérotation du verset Prv. 15,13 
Cor gaudens exhilarat faciem,
interl.|  exteriora
deicietur11 
interl.|  vel ducitur

11  deicietur ΩS ΩF ΩJ Rusch (deiic-)] deicitur ΩM ΩL ΩP, deiicitur Weber , decipitur Y*
spiritus.
interl.|  non solum facie
Numérotation du verset Prv. 15,14 
Cor sapiens queret12  doctrinam et os
interl.|  cordis

12  sapiens queret ΠH Y ΦRG ΩS ΩF ΩJ ΩP Ed1455 Rusch ] sapientis querit ΩM ΩL Weber
stultorum pascitur13  imperitia.

13  pascitur Σ Amiatinus L M Y² Θ S² ΓM Ω Ed1455 Rusch Clementina ] pascetur Weber
Numérotation du verset Prv. 15,15 
Omnes dies pauperis
interl.|  populi Dei
mali,
interl.|  redimentes tempus quoniam dies mali secura
secura mens
interl.|  a timore Dei
quasi iuge convivium.
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 10vb ; facsim., t. 2, p. 672b} [Rusch, f. 10vb ] O mnes dies etc. Omne tempus populi Dei quamdiu in presenti pauper est afflictionibus abundat quia non pervenit adhuc ad veras divitias. Unde Apostolus : « Redimentes tempus quoniam dies mali sunt ». At reprobi qui sine timore Dei mundo fruuntur quasi iugi delectantur convivio. Unde recte subdit :   melius est parum cum timore Domini .

Eph. 5, 16.
Numérotation du verset Prv. 15,16 
Melius est parum cum timore Domini
interl.|  » Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas ».

Ps. 36, 163.
quam thesauri magni et insatiabiles14  .
interl.|  melius est ut servato Dei timore egeas opibus, vel etiam quotidiano victu quam ut desiderio plura acquirendi Dei timorem deseras

14  insatiabiles] insabiles cacogr. ΩM*
Numérotation du verset Prv. 15,17 
Melius est vocari15  * ad olera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio.
marg.|  M elius est vocare . Multo enim utilius est simplicis vite innocentiam cum caritate servare quam virtutum exterius fulgere miraculis et interiora mentis ab odiorum sorde non expurgare. Unde dicentibus : « Domine, nonne multas virtutes fecimus ? Dicit Dominus : Non novi vos. Discedite a me operarii iniquitatis ».

Mt. 7, 22-23.

15  vocari ΩS ΩF ΩJ edd.] vocare ΩM ΩLP Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 15,18 
Vir iracundus provocat rixas, qui patiens est mitigat
interl.|  non solum non provocat
suscitatas.
interl.|  ab aliis
Numérotation du verset Prv. 15,19 
Iter pigrorum quasi sepes spinarum, via iustorum absque offendiculo.
marg.|   Pigrorum  quos piget operari iustitiam.Qui cum vitam Dei appetunt eos velut spine obsistentium sepium formidinum suarum opposite suspiciones pungunt. Sed quia hoc bonos non prepedit adiungit :   Via iustorum absque offendiculo . Iusti enim quidlibet adversitatis in sua conversatione invenerint non offendunt, quia eterne spei et interne contemplationis saltu adversa transiliunt.
Numérotation du verset Prv. 15,20 
Filius sapiens
interl.|  ut supra

Prv. 10, 1.
letificat patrem et stultus homo despicit matrem suam.
Numérotation du verset Prv. 15,21 
Stultitia gaudium stulto et vir prudens diriget16  gressus suos17  .
interl.|  ne gaudeat de stultitia sua

16  diriget X Q Y Φ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch ] dirigit Ed1455 Clementina etc. Weber 17  gr. suos Cava X Θ Cor3 (anti. iuxta hebr.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP ( inv ) Ed1455 Rusch Clementina ] gressus Cor3 (nec subiungitur quod dicitur suos) ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 15,22 
Dissipantur cogitationes ubi non est consilium, ubi vero sunt plures18  consiliarii confirmantur.

18  sunt plures ΩF ΩS ΩJ Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] plures ΩM, inv ΩM ΩLP Weber
Numérotation du verset Prv. 15,23 
Letatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus optimus est19  .
marg.|  L etatur homo in sententia etc. Humanum est de sententia quasi prudenter prolata letari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur sed etiam oportunitatem loci et temporis et persone cui loquitur diligenter inquirit.

19  optimus est ΩM ΩS ΩF ΩJ Rusch ] inv ΩLP Weber
Numérotation du verset Prv. 15,24 
Semita vite super eruditum
interl.|  id est scientia et opere perfectum cui semita vite desuper aperta et ianua celi patet
ut declinet de inferno novissimo.
interl.|  pena ultima damnationis
marg.|  D e inferno novissimo . Primus infernus cecitas peccantis anime et vere lucis scientia carentis de quo :"Descendunt in infernum viventes".

Ps. 54, 16.
Numérotation du verset Prv. 15,25 
Domum20  superborum demolietur,
interl.|  conventicula hereticorum et Ecclesie persecutorum

20  Domum Cor1 (ant.) ΩF ΩJ ΩP Rusch Weber etc.] Domos G ΦP ΩM Cor2=Cor3 (vel anti.) ΩL, conventicula Cor3 (vel)
Dominus et firmos faciet21  terminos
interl.|  per universum orbem

21  faciet plerique codd. ΩJ ΩL ΩP Rusch ] facit G Cava Amiatinus L Q Weber
vidue.
interl.|  Ecclesie
marg.|   Vidue . Ecclesie scilicet sponse sue pro cuius vita mori dignatus est.
Numérotation du verset Prv. 15,26 
Abominatio Domini cogitationes male
interl.|  dicentium : « Quis est hic qui etiam dimittit peccata ? »

Lc. 7, 49.
et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo22  .
interl.|  In iudicio quando non solum factis sed et verbis omnibus digna premia reddet
interl.|  » Tu es Christus Filius Dei vivi », cui respondit : « Beatus es Simon bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater qui in celis est ».

Mt. 16, 16.
Mt. 16, 17.

22  firmabitur ab eo plerique codd. edd. ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch ] om. G Cava X Σ T Γ Weber cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 15,27 
Conturbat domum
interl.|  cordis
suam qui sectatur avaritiam, qui autem odit munera
interl.|  beatus qui « excutit manum suam ab omni munere ».

Is. 33, 15.
vivet.
interl.|  in eternum
Per misericordiam et fidem purgantur peccata, per timorem autem Domini declinat omnis a malo23  .

23  Per misericordiam... a malo Cava Q² Θ Z ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina cum LXX ] del . Cor1 ΩL² ( va-cat ) , om. Cor2=Cor3 (Iste versus vacat hic secundum hebr. et anti. sed habet infra 16 [Prv. 16, 6] habet locum. Hic tamen habet grecus de LXX interpretibus sed non infra), Weber
Numérotation du verset Prv. 15,28 
Mens iusti meditatur24  sapientiam25  , os impiorum redundat malis26  .

24  meditatur ΩS ΩF ΩJ ΩP Rusch Weber ] meditabitur G² Σ T² ΠH Amiatinus L Q Y ΓA² ΨD ΩM ΩL Ed1455 Ed1530 | 25  sapientiam G ² Cor2=Cor3 (alia littera) ΩM ΩS ΩF Rusch ex Ps. 36, 30 ] obedientiam Cor1 (vel obedientiam : hebr. habet laanoth id est ad respondendum), Cor2 (hebr. et ant. [...] hebr. ad obediendum vel ad respondendum), Cor3 (hebr. ant.) ΩJ ΩL ΩP Weber ; | 26  malis ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Rusch Weber etc.] + accepta (-tae ) apud Deum (dominum G² Z ) via (viae G ² Z ) iustorum (iustitia Z ) et per ipsos (per ipsam Z ) etiam inimici amici fiunt LXX G² Z Cava ΩL ( del. per va-cat ) |
Numérotation du verset Prv. 15,29 
Longe est Dominus ab impiis
interl.|  gratia, non loco, non essentia27  28 

Numérotation du verset Prv. 15,30 
Lux oculorum letificat animam, fama bona impinguat ossa.
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 11ra ; facsim., t. 2, p. 673a} [Rusch, f. 11ra ] L ux oculorum . Iure mentem delectat humanam que sepe lucem celestium arcanorum Domino revelante precepisse cognoscit.   Fama quoque illa qua angelus deferentibus non solum opera nostra sed et sermones et cogitationes Deo nuntiantur oleo caritatis fortitudinem nostre actionis impinguat. Sic enim magis fervet opus.
marg.|  L ux oculorum etc. Alia translatio : videns bona oculus delectat cor, « bona scilicet Domini in terra viventium » que qui in oculo mentis contemplatur merito in corde delectatur quamvis affligatur exterius.

Ps. 26, 13.
Beda Venerabilis, In Prv. 15, 30, CCSL 119B, p. 89.105-109 : « Quod alia editio manifestius dicit : Videns bona oculus oblectat cor, bona utique domini in terra uiuentium quae quicumque mentis oculo contemplatur merito in corde oblectatur, tametsi extrinsecus tristis incedere inimico affligente uidetur ».
Numérotation du verset Prv. 15,31 
Auris
interl.|  discipuli
que audit
interl.|  obediendo
increpationes
interl.|  doctorum
vite, in medio sapientium commorabitur.
interl.|  proficiendo ad cathedram usque conscendit
Numérotation du verset Prv. 15,32 
Qui abicit disciplinam despicit animam suam,
interl.|  cuius vita disciplina
qui autem29  acquiescit
interl.|  contra abiicit

29  autem ΠH Amiatinus L M Q Y Φ Θ S Γ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Rusch edd. ] om. ΩL Weber
increpationibus possessor est cordis.
interl.|  non despicit animam suam
Numérotation du verset Prv. 15,33 
Timor Domini disciplina sapientie et gloriam precedit humilitas.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_15)