initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Prv. 16,1 
Hominis est animum preparare
interl.|  ex libero arbitrio

1 Hominis Edmaior. , [H]ominis Rusch (facsim.) ] [D]ominis errante rubric . ΩF Ed1455 Rusch (Erfurt) 2 animum Cor1=Cor3 (ant.) ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] animam G * Cava Cor3 (al., hebr. : cor) ΩM Ed1455 Clementina
et Domini gubernare linguam.
marg.|  HOMINIS  EST etc."Sine me ait nihil potestis facere". Quomodo ergo   hominis est animum preparare et Dei gubernare linguam . Sed persecutionis tempus significat de quo dicitur : « Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini » etc.

Io. 15, 5.
Mt. 10, 19.

Domini Amiatinus Φ Θ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] Dei Weber
Numérotation du verset Prv. 16,2 
Omnes vie hominum
interl.|  actiones

hominum ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch etc.] hominis ΩM Clementina
patent oculis eius. Spirituum
interl.|  cogitationum
ponderator est Dominus.
marg.|  OMNES  VIE etc. Ita actiones omnium bonorum scilicet et malorum Deus videt ut etiam spiritus singulorum quid in occulto cogitent certa lance discernat. Unde subdit :   revela Domino opera tua etc. Opera nostra Domino revelamus quando quem nihil latere novimus in cunctis que agimus in memoriam reducimus atque illius flagitamus auxilium et tunc non solum opera sed et cogitationes dirigit.
Numérotation du verset Prv. 16,3 
Revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tue.
interl.|  non tantum opera
Numérotation du verset Prv. 16,4 
Universa propter semetipsum
interl.|  id est sola bonitate sua
operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum.
marg.|  UNIVERSA  PROPTER  SEMETIPSUM etc. Nulla fuit Domino causa operandi nisi sola voluntas, ut suam scilicet bonitatem rationabili creature quam perpetuo faceret beatam ostenderet. Eum vero qui bonum condicionis propria sponte deseruit, id est diabolum cum suis sequacibus iusta severitate damnavit.
Numérotation du verset Prv. 16,5 
Abominatio est Domini omnis arrogans
interl.|  qui sibi bona tribuit
marg.|  ABOMINATIO  EST etc. Quicumque tribuit sibi bonum quod facit, etiam si nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit in quo largitori bonorum se pretulit. Et ideo talem Dominus abominatur ut reum quem sibi in beneficiis vidit ingratum.

est Domini ΦP ΩM ΩS ΩF ΩJ Rusch ] inv. ΣT² L* Q* Z² cett. ΩL , iusti est ΩP, Domini Cava X Σ*C ΠH L² Q² Y Z* T Ed1530 Weber , Domino G
etiam si manus ad manum fuerit
interl.|  nihil operans

etiam si] etsi ΩM manus ad manum Cor3 (modern.) ΩM ΩS ΩF ΩJ* K6b Rusch Edmaior. ( restitutio ) Weber ] manu ad manum Cor1, Cor3 (hebr. anti. Beda) ΩJ² ΩL ΩP plerique codd. , manum ad manum Amiatinus L Y T ΓA, manum ad manu Cava
non est innocens. Initium vie bone facere iustitiam, accepta autem apud Deum magis quam immolare hostias 10  .

est ΩM ΩS ΩF Cor3 (hebr. Beda anti.) Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] erit ΩJ ΩL ΩP Weber | Initium vie... immolare hostias G² Cava Q² Θ Z ΩM ΩS ΩJ* ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina cum LXX ] del . Cor1 ΩL² (va-cat), om. Weber, Cor2 (nec hebr. nec ant. habent sed grecus de LXX), Cor3 (hebr. ant. non habent hunc versum) | vie] vite ΩP | iustitiam Z ΩJ ΩL edd. ] iusta ΩP cett. | accepta Rusch etc.] acceptae Θ, + est edd. | autem] om. Cava Z Ed1455 | Deum] Dominum G Cava Q | 10  Cf. infra : In Prv. 16, 8, nota 13073. |
Numérotation du verset Prv. 16,6 
Misericordia et veritate redimitur iniquitas
interl.|  misericordia redimitur iniquitas peccatoris cum dat et dimittit aliis
et in timore Domini declinatur a malo,
Numérotation du verset Prv. 16,7 
cum placuerint Domino vie hominis inimicos quoque eius convertet11  {Erfurt, t. 3, f. 11rb ; facsim., t. 2, p. 673b} [Rusch, f. 11rb ] ad pacem.
marg.|  Alii : conteret ad pacem .12 
marg.|  CUM  PLACUERINT  DOMINO etc. Tanta est sanctitas divine religionis ut eam plerumque etiam qui foris sunt venerentur et cum his pacem habeant quos Deo servire perfecte considerant quamvis religione discordent ut in Daniele et tribus pueris. Sepe etiam persecutores non solum ad pacem cum predicatoribus sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.13 

Dn. 1, 19.
Dn. 6, 23.

13  Codd. : K6b , f. 27v ; P119a, f. 48v -49r  ; Rusch | servire p.] inv. P119a

11  convertet ΩJ ΩL ΩP Ox12a Rusch Weber ] convertit Amiatinus L Y T S* ΨD P119a ΩM ΩS ΩF, convertat
Numérotation du verset Prv. 16,8 
Melius est parum cum letitia14 
interl.|  alias : iustitia 15 


14  letitia ΦRGMd218 K6b Ox118a P119a Rusch ] iustitia Md037v -1 Ox12 a Cor3 (hebr. ant.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP P119a ( corr. ) Weber <Nota> la leçon letitia a été remplacée sous l'effet des corrections parisiennes par iustitia; la glose"alias iustitia" apparaît alors.
quam multi fructus cum iniquitate16  *.
interl.|  » Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum » 17   
interl.|  » Ve vobis divitibus qui habetis hic consolationem vestram »18 
marg.|  Beati pauperes quia vestrum est regnum Dei et ve vobis divitibus qui habetis consolationem vestram.19 
marg.|  MELIUS  EST  PARUM.   Melius est in simplici conversatione Deo servire devote   quam multis abundare virtutibus et proximorum facta despicere.20 

Mt. 5, 3.
Lc. 6, 24.


16  iniquitate ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP K6 b Md037v -1 Md218 -28 Ox12 a Ox118a P119a Weber ] impietate Rusch tantum
Numérotation du verset Prv. 16,9 
Cor hominis disponet21  * viam suam sed Domini est dirigere gressus eius22  .

21  disponet Md037v Cor3 (hebr. ant.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL K6 b Md218 -28 Ox118a Weber ] disponit G Cava Σ ΠH Θ Z* T S Cor3 (vel) ΩP Ed1455 Rusch Clementina 22  eius] suos ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 16,10 
Divinatio in labiis regis
marg.|  id est certa scientia in bono accipitur.23 

in iudicio non errabit os eius.
interl.|  alia littera : nihil falsum exiet de ore eius24 
interl.|  Nihil exibit de ore eius25 
marg.|  Non est demonum divinatio , id est vera occultatorum demonstratio, sed Dei qui errare aliquando non poterit, qui etiam malum spiritum, ad implendas prophetias, Achab iusto misit iudicio, dicens : « Decipies et prevalebis » ut rex impius audiret per quid iuste periret.26 
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 11rb ; facsim., t. 2, p. 673b} [Rusch, f. 11rb ] DIVINATIO  IN  LABIIS etc. « Deus iudicium tuum regi da », quia quis alius re non errat   in iudicio et in cuius   labiis divinatio , hic autem non solum sermones suorum et facta dirigit sed divinos gentilium qui respondeant interrogantibus disponit teste propheta qui ad deceptionem Achab missum spiritum dicit a solio Dei qui prophetarum eius ora impleret.27 

Ps. 71, 2.
2Par. 18, 18-22.

24  Codd. : K6b , f. 28r ; Md037v-1 , f. 43v  ; Rusch | littera] translatio Md037v-1 | exiet] exierat K6b | eius] Dei quia nec alio mentiet nec falli nec potest ipse mentiri Md037v-1
26  Codd. : Md037v-1 , f. 43v ; om. Rusch
27  Codd. : K6b , f. 27v-28r ( non contuli ) ; Rusch
Numérotation du verset Prv. 16,11 
Pondus
interl.|  id est iusta et equa.28 

28  Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; om. Rusch
et statera iudicia Domini sunt
interl.|  dividens singulis prout vult29 
interl.|  "Omnia fecit in numero et pondere et mensura".30 

Sap. 11, 21.

30  Codd. : Ox118a, f. 24r  ; Rusch | num. et pond.] inv. Ox118a
et31  opera eius omnes lapides seculi32  .
interl.|  id est iusti et fortes quia non sua virtute sed eius electi sunt opere.33 
interl.|  Unicuique sicut voluit « mensuram fidei » et gratiam distribuit qui “omnia in pondere et mensura et numero constituit”.34 
marg.| marg. PONDUS  ET  STATERA etc.   Lapides  : iusti fortes ; unde : « Lapides vivi superedificati in domos spiritales ». Nullus ergo ab initio   seculi sua virtute electus et celesti edificio aptus est, sed eius opere qui"omnia in mensura et pondere et numero constituens" unicuique sicut voluit « mensuram fidei » et gratiarum distribuit.35 

1Pt. 2, 5.
Sap. 11, 21.
Rm. 12, 3.

33  Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; om. Rusch
34  Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; om. Rusch

31  et opera ΩF ΩJ Rusch Weber] Cor3 (nec hebr. nec anti. habent)32  omnes Cor2 (neque hebr. neque grecus preponit et) ΩM ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] et praem. ΩS ΩF!| lapides seculi G Cava Amiatinus cett. codd. Cor2 (secundum anti.) Cor3 (moderni ant.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] lapides sacculi Cor1 (valde melius videntur habere hebrei : sic et opera eius super omnes lapides sacculi, ut dicit Andreas [ de Sancto Victore, In Prv., CCCM 53B, lin. 2079 ]) Cor2 (secundum hebr.) Cor3 (hebr.) >> Ed1530 Clementina Edmaior. ( restitutio “errante archetypo” cum hebr. כָּל־אַבְנֵי־כִֽיס ) Weber ; cf. τὰ δὲ ἔργα αὐτοῦ στάθμια δίκαια LXX
Numérotation du verset Prv. 16,12 
Abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium.
Numérotation du verset Prv. 16,13 
Voluntas regum labia iusta qui recta loquitur dirigetur36  .
interl.|  » Vir linguosus non dirigetur in terra » sed verax bonis operibus ad vitam gradiatur eternam.37 
marg.|   Voluntas regum  : sancti, qui vitiis imperant et virtutibus anime quasi obsequentibus comitibus stipari consuerverunt, veritatem diligunt. Terreni reges sepe   labia iusta detestantur, ut Herodes Iohannis propter quod et eum interfecit.38 
marg.|   voluntas regum id est iustorum : « Multi reges et prophete voluerunt videre que nos videmus et non viderunt ». Hi enim et vitiis resistunt et virtutum obsequio quasi satellitum constipantur. Reges enim terre sepe   labia iusta detestantur ut Herodes Iohannem.

Ps. 139, 12.
Lc. 10, 24.
Cf. Mt. 14, 10.

37  Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; Rusch | Vir] contra praem. Rusch | sed verax... eternam] om. Rusch
38  Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; om. Rusch

36  dirigetur Amiatinus Cava L Cor2=Cor3 (ant.) ΩM ΩS ΩJ ΩJ ΩP Rusch plerique codd .] diligetur Cor2=Cor3 (hebr.) ΩLEd1530 Clementina Weber
Numérotation du verset Prv. 16,14 
Indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eum39  .
interl.|  ut rectis operum gressibus ad vitam perveniat eternam. In manu malorum dolus dirigitur non homo unde de Antiocho : « Dolus in manu eius dirigetur ».
marg.|  NUNTII  MORTIS. Angeli Satane, heretici, vani philosophi, omnes qui verba mortifera nuntiant proximis, hi quo magis auctori mortis serviunt eo gravius vite largitorem offendunt quibus tamen penitentia non negatur. Nam subitur et vir sapiens placabit eum potest enim resipiscendo placare quem contigit stulte loquendo offendisse.
marg.|  PLACABIT. Hieronymus HIERONYMUS. De morte Fabiole. David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit. Idem difficilius arrogantia quam auro caremus et gemmis.

Dn. 8, 25.

39  eum Cava Σ ΠH L M Θ Cor1 ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch ] eam Cor 2 (id est indignationem regis in feminino habent hebr. et anti.) Cor3 (hebr. ant. idest in indignationem regis) ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 16,15 
In hilaritate vultus regis vita et clementia eius40  quasi imber serotinus.
marg.|  IN  HILARITATE  VULTUS  REGIS etc. Quicumque hilarem Christi vultum videre merentur his in eternum cum illo vivere dabitur. Aliter enim : « Videbit omnis caro salutare Dei ». Sed tunc iusti placatum, reprobi videbunt iratum.   Et clementia eius quasi imber serotinus. Serotinus imber in Iudea usque hodie iam maturis messibus venire consuevit. Ubi Dominus et matutinam pluviam et serotinam promittit dicens : « Dabo vobis pluviam matutinam et serotinam terre ». Pluvia matutina vel temporanea ut alibi dicitur quando prima credendi in Christum semina suscipimus. Serotina quando iam maturis virtutum frugibus in Dei horreo recondimur. Et bene   regis clementia imbri serotino comparatur quia quod fructum vite bene agentes percipimus non libertas arbitrii sed superni facit irrigatio doni.

Lc. 3, 6.
Ioe. 2, 23.
Dt. 11, 14.

40  eius ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP etc.] regis ΩS tantum
Numérotation du verset Prv. 16,16 
Posside sapientiam quia auro melior est et acquire prudentiam quia pretiosior est argento.
Numérotation du verset Prv. 16,17 
Semita iustorum declinat mala, custos anime sue servat vitam41  suam42  .

41  vitam ΩS* ΩJ* Ed1455 Rusch ] viam Cor1 Cor2=Cor3 (hebr. ant. nec habent vitam) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Weber 42  suam] + qui aexcipit disciplinam in bonis erit qui autem increpationes sapiens fiet Cava tantum ; + qui excipit disciplinamin bonis erit qui autem custodit increpationes sapiens fiet qui custodit vias suas custodit animam suam diligens autem vitam parcet ori suo ΩJ ² Σ tantum cum LXX
Numérotation du verset Prv. 16,18 
Contritionem precedit superbia et ante ruinam exaltabitur43  * spiritus.
interl.|  contritionem future damnationis precedit superbia vite presentis et unde hic omnis reprobus elevatur, inde illuc iuste deicitur

43  exaltabitur Cava ΣT² Cor3 (moderni) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Ed1455 ] exaltatur Cor3 (ant.) ΩM ΩL Rusch Weber , exaltatio Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 16,19 
Melius est humiliari
interl.|  humilia pati
cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
Numérotation du verset Prv. 16,20 
Eruditus in verbo
interl.|  predicando
reperiet bona
interl.|  eterna
et qui sperat in Domino44 
interl.|  etsi predicare non noverit

44  sperat - in Domino Beda ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
beatus est.
interl.|  etsi non predicet
Numérotation du verset Prv. 16,21 
Qui sapiens est corde45 
interl.|  solum

45  est corde ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩM ΩL ΩP Weber
interl.|  predicando, hereticis resistendo
maiora reperiet46  .
interl.|  premia

46  reperiet ΦRG ΩSF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] percipiet ΩM Cor3 (Beda et aliqui ant.) Weber
Numérotation du verset Prv. 16,22 
Fons vite eruditio possidentis, doctrina
interl.|  ipsam eruditionem
stultorum fatuitas.
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 11va ; facsim., t. 2, p. 674a} [Rusch, f. 11va ] FONS  VITE etc. Quia ille predicator vere suis auditoribus vias vite aperit qui exercet ipse quod predicat quia amorem verbi quo alios erudit fixum in corde possidet, ne tam memoria retentu quam collectum gremio semen iactat in terra. Ideo namque   doctrina stultorum fatuitas est quia etsi qua bona usu eruditionis didicerint que dicunt bona fatuo corde contemnunt.
Numérotation du verset Prv. 16,23 
Cor sapientis erudiet os eius et labiis illius47  addet gratiam.

47  illius ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP etc. Rusch ] eius Σ Ed1455 Clementina tantum
Numérotation du verset Prv. 16,24 
Favus mellis composita verba48  , dulcedo anime est49  sanitas ossium50  .
marg.|  FAVUS etc. Multi per eloquentiam possunt amantibus et faventibus suaviter pronuntiare bona que ipsi non amant, ea autem solum ad ossium, id est virtutum spiritalium incrementa proficient que ex interna anime dulcedine procedunt.

48  composita verba ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩM ΩL ΩP Weber | 49  est ΠH Amiatinus L M Q Φ ΘH Z² S² ΩM ΩS ΩF ΩL ΩP Rusch ] om. Cava S* ΩJ Ed1455 Ed1530 Clementina cum LXX , et Weber | 50  ossium ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] ossuum ΩM Weber |
Numérotation du verset Prv. 16,25 
Est via que videtur homini recta et novissima eius ducunt51  ad mortem.

51  novissima eius ducunt Cor3 (vel n.) ΩS ΩF Ed1455 Rusch Clementina cum LXX ] novissima eius ducit X Θ, novissimum eius ducit Cor2 ΩM ΩJ ΩL ΩP Weber , et finis eius vita mortis Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 16,26 
Anima laborantis laborat sibi
interl.|  que non amat requiem sibi in hoc exilio
quia compulit52  eum os suum.
marg.|  ANIMA  LABORANTIS etc. Constat ad litteram quia expulsus de paradiso homo quotidianum laborem ne deficiat exercet.   Compulit eum os suum quando cum serpente locutus est, quando vetitum tetigit ut exilium longum cum labore sufferat et in sudore vultus sui comedat panem. Sed et doctorem ut laboret   os suum compellit quia necesse habet facere bona que dicit.

Gn. 3, 2-19.

52  compulit] compellit Z* ( ut videtur ) tantum
Numérotation du verset Prv. 16,27 
Vir insipiens53  fodit malum et in labiis eius ignis ardescit54  .
interl.|  propheta ut inique agerent laboraverunt
marg.|  VIR  INSIPIENS  FODIT. Potest hoc de heretico spiritaliter intelligi qui florentes divini eloquii campos noxie lingue vomere rumpit ut de internis eorum sinibus sensus impios eruat in cuius labiis ignis ardescit a quo se suosque auditores in perpetuum perdat. Unde Iacobus : Lingua « inflammat rotam nativatatis nostre inflammata a gehenna ».

Iac. 3, 6.

53  insipiens ΩS ΩF Ed1455 Rusch Cor3 (mod.)] impius ΩM ΩJ ΩL ΩP Cor1=Cor2 Cor3 (Beda hebr. ant.) Weber 54  exardescit] –cet ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 16,28 
Homo perversus suscitat lites et verbosus separat55  principes.
interl.|  discordiam seminando

55  separat] suscitat ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 16,29 
Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam.
marg.|  VIR  INIQUUS etc. Potest hoc et de heretico et de omni fautore malorum accipi. « Quoniam laudatur peccator in desideriis anima sue et iniquus benedicitur ».

Ps. 10, 3.
Numérotation du verset Prv. 16,30 
Qui attonitis56  oculis cogitat prava mordens labia sua perficit57  malum.
marg.|  QUI  ATTONITIS etc. Gravius est perficere malum quam facere. Non solum autem perficit qui actu operatur sed et qui patrare disponit. Solent superbi indignantes   labia mordere attonitos habere oculos et presentia non videre dum taciti sedula mente pertractant. Unde intelligitur quia attonitis oculis prava cogitare dicat eum qui sic mala que facit inquirit ut que malorum suorum retributio sequatur non videat.

56  attonitis ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] attonitus Cor2=Cor3 (a. : anti. iuxta hebr., hebr. annuens, alii habent attonitis) 57  perficit] perficiet M Γ Ed1455 Ed1530
Numérotation du verset Prv. 16,31 
Corona dignitatis senectus
interl.|  maturitas mentis
que58  in viis iustitie reperietur.

58  que Amiatinus plerique codd. ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP edd. ] om. G Cava X Σ ΠH... Weber
Numérotation du verset Prv. 16,32 
Melior est patiens viro forti59 
interl.|  maius est se a se superari quam ea que extra se sunt

59  forti Y Φ T ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] forte Weber
et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
marg.|  MELIOR  EST  PATIENS etc. Minor est victoria urbes expugnare quia extra sunt que vincuntur. Maius autem est quod per patientiam vincitur quia a se animus superatur et semetipsum sibimetipsi subiicit et patientie humilitate substernit.
Numérotation du verset Prv. 16,33 
Sortes mittuntur in sinum60  sed a Domino temperantur.
marg.|  SORTES. Sicut sortes mittuntur in sinum aut clause in sinu continentur. Divini {Erfurt, t. 3, f. 12vb ; facsim., t. 2, p. 674b} [Rusch, f. 12vb ] autem est iudicii cuius elata palmam teneat, sic hominum facta in presenti quidem vita latent cuius sunt meriti patescunt vero in iudicio prolato quasi de sinu examinis divini.

60  sinum ΩJ X L M Θ T S Γ ΩM ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] sinu Cava Amiatinus ΩF ΩS Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_16)