initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 21

Numérotation du verset Prv. 21,1 
Sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud.
marg.|  SICUT  DIVISIONES etc. Omnium hominum, non solum regis cor in manu Domini, quia « in {Erfurt, t. 3, f. 14ra ; facsim., t. 2, p. 679a} [Rusch, f. 14ra ] manu eius sunt omnes fines terre ». Sed regem sanctum quemque vocat qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitie novit extirpare. Sicut enim Dominus « aquarum divisionibus terrarum fines simul et aeris implet », tegit quoque aquis superiora celorum ita cor regis quocumque voluerit inclinat. Quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam et angelis et hominibus tribuit, ita corda sanctorum quibuscumque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat pelagianus quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.

a Ps. 94, 4.
b Ps. 103, 3.

1 ita ΩL] + et ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 21,2 
Omnis via viri recta sibi videtur appendit autem corda Dominus.
Numérotation du verset Prv. 21,3 
Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victime.

Facere ΩM ΩS ΩF ΩJ² ΩL ΩP Rusch Weber ] + autem ΩJ* ( rubr. cancel .) tantum | placet A² S² plerique codd. Ω edd. Rusch ] placent Cava Σ Amiatinus * Y Φ Γ M Ψ D Cor2 Weber | Domino ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR] Deo M tantum Cor3 (vel) |
Numérotation du verset Prv. 21,4 
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis, lucerna impiorum peccatum.

est ΣC ΨD Cor3 (hebr. ant. mod.) ΩMF ΩJR² Ed1455 Rusch Clementina ] et Cor1 ΩLP Weber , om. ΩS lucerna] et praem. ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 21,5 
Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.

est ΣT* L* Q Φ Θ Z² S² ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 21,6 
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors et impingetur ad laqueos mortis.

et excors ΣT² Y Φ ΓA ΨD ΩL Ed1455 Rusch Clementina ] + est Rusch tantum, om. Weber
Numérotation du verset Prv. 21,7 
Rapine impiorum detrahent eos quia {Erfurt, t. 3, f. 14ra ; facsim., t. 2, p. 679a} [Rusch, f. 14ra ] noluerunt facere iudicium.

quia ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR² Rusch Weber ] qui X ΓM ΨD ΩM ΩR*
Numérotation du verset Prv. 21,8 
Perversa via viri aliena est10   ;. qui autem mundus est, rectum opus11  * eius.
marg.|  PERVERSA  VIA. Iuste coram Domino vivere est proprium humane condicionis. Unde : « Deum time et mandata eius observa hoc est omnis homo ». At qui perverse vivit alienam ab humana natura viam incedit.   Perversa ergo actio est contra naturam et   aliena est .   Qui autem mundus est in opere recte quod per naturam originaliter sumpsit exequitur.

Qo. (Ecl.) 12, 13.

10  est ΩL Rusch Weber Cor2 (non est subiungendum)] + a Deo ΩS Ed1455 11  opus ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber ] est praem. Rusch tantum , add. ΩM, est cor X
Numérotation du verset Prv. 21,9 
Melius est sedere in angulo domatis12 
interl.|  in secreta altitudine vite continentioris13 

13  Codd. : Ox12a, f. 37v  ; Rusch

12  domatis ΩM ΩF ΩJ² ΩL ΩP Rusch Weber ] domus Cava X , dogmatis ΩS ΩJ*R
quam cum muliere litigiosa et in domo14  communi.
interl.|  tibi et mulieri15 

15  Codd. : Ox12a, f. 37v  ; Rusch

14  et in domo Ω Rusch Weber ] et in domu L Φ, et domo Θ Z, domu vel domo Ox12a
Numérotation du verset Prv. 21,10 
Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.
Numérotation du verset Prv. 21,11 
Mulctato16  pestilente17  sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam.

16  Mulctato ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Rusch ] Multato ΩMP Weber , mutato X 17  pestilente ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] pestilentie ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 21,12 
Excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios a malo18  .

18  a malo Z² Rusch ] in malum Weber
Numérotation du verset Prv. 21,13 
Qui obturat aurem suam19  ad clamorem pauperis
interl.|  id est peccatoris ipsum adiuvando, vel ad litteram

19  aurem suam ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] aures suas ΩS tantum cum LXX et antiquis versionibus (cf. Ps. 57, 5), vocem suam X
et ipse clamabit et non exaudietur.
marg.|  QUI  OBTURAT etc. Generaliter non egeno tantum vel corporaliter infirmo. Nam qui criminibus alienis affectu misericordie non vult condolere, sed iudicantis mavult tenere censuram, ostendit se nondum vitiorum fecibus eliquatum, neque auditu divine misericordie dignum.
Numérotation du verset Prv. 21,14 
Munus
interl.|  eleemosyna
absconditum
interl.|  ab humano favore
interl.|  » Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ».

Mt. 6, 3.
extinguit20 
interl.|  "Sicut aqua extinguit ignem ita eleemosyna extinguit peccatum".

Sir. 3, 33.

20  extinguit Cor3 (vel) ΩM ΩS ΩF plerique codd. edd. Rusch cum LXX ] extinguet ΩJ Amiatinus L Q ΦG Z S² Cor3 (Beda hebr. ant.) ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
iras
interl.|  districti iudicis
et donum in sinu indignationem maximam.
Numérotation du verset Prv. 21,15 
Gaudium iusto
interl.|  quia sperat remunerationem eternam
est facere iudicium
interl.|  bona opera ex discretione
et pavor operantibus iniquitatem.
marg.|  PAVOR  OPERANTIBUS etc. Quia sciunt a Deo prohibitum, quamvis luxurie sue perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his que temporaliter malefecerunt non ambigunt.
Numérotation du verset Prv. 21,16 
Vir qui erraverit a21  via doctrine in cetu gigantum commorabitur.
marg.|  IN  CETU  GIGANTUM etc. Demonum. De quo : « Ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis id est superbi et mali » spiritus demoniorum cum his quos deceperunt penis sub acti torquentur. Horum enim cetu sociabuntur qui a via veritatis erraverunt ipso iudice teste : « Discedite a me maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius ».

Iob. 26, 5.
Mt. 25, 41.

21  a Rusch etc.] in Ed1455 tantum
Numérotation du verset Prv. 21,17 
Qui diligit22  epulas in egestate erit, qui amat vinum et pinguia non ditabitur.

22  diligit ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] diliget ΩM
Numérotation du verset Prv. 21,18 
Pro iusto dabitur23  * impius et pro recto24  iniquus.
marg.|  PRO  IUSTO  DATUR etc. Iustus et rectus idem, sed iniqui omnes reprobi impii qui maioribus implicati sceleribus vel numquam fidem perceperunt vel ad apostasiam redierunt. Unde hic potest accipi impius, omnis fidelium persecutor iniquus generaliter omnis malus. Et pro iusto datur impius cum pro martyre persecutor punitur pro rectis iniqui qui eorum iustitiam videntes imitari nolebant. Damnatur Herodes pro innocentibus est etiam in augmentum damnationis, {Erfurt, t. 3, f. 14rb ; facsim., t. 2, p. 679b} [Rusch, f. 14rb ] quia fidem magorum sequi ad querendum Deum noluit cum esset Iudeus et prophetarum dicta cognosceret. Hinc et Dominus ait : « Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam » etc. Comparatione non potentia quia devotionem eius scientes cum multo facilius possent sapientie curam non habuerunt. Secundum antiquam translationem vel editionem :   Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis .

Cf. Mt. 2, 1-16.
Mt. 12, 42.

23  dabitur Σ Φ ΘA* Z² S² ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 ] datur Rusch Clementina Weber 24  recto Cor3 (vel) ΩS ΩF Ed1455 Rusch ] rectis Cor3 (Beda anti. hebr.) ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 21,19 
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Numérotation du verset Prv. 21,20 
Thesaurus
interl.|  claritas bonorum operum
desiderabilis
interl.|  Deo amabilis
marg.|  THESAURUS  DESIDERABILIS. Reprobi non tantum virtutes non assequi sed et persequi et quantum valent in bonis obruere festinant. Potest hoc de quolibet martyre accipi in cuius habitaculo, id est corpore, anima sancta Dei thesaurus servatur et abundat unctio gratie spiritalis. At persecutor imprudens huiusmodi habitaculum dirumpere potest, thesaurum autem tangere non potest. Unde : « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere ».

Mt. 10, 28 ; Lc. 12, 4.
et oleum
interl.|  pinguedo dilectionis
in habitaculo iusti
interl.|  in sanctorum Ecclesia
et imprudens homo dissipabit illud.
Numérotation du verset Prv. 21,21 
Qui sequitur iustitiam {Erfurt, t. 3, f. 14rb ; facsim., t. 2, p. 679b} [Rusch, f. 14rb ] et misericordiam inveniet vitam et iustitiam25  et gloriam.

25  et iustitiam Cor1 Cor2 (novi cum hebr. repetendo iustitiam sic habent anti. (!) : vitam et iustitiam et gloriam) ΩM ΩS ΩF ΩJL Rusch Weber ] iustitiam Ed1530 Clementina cum hebr. , om. Y Φ Cor2 ΩP cum LXX
Numérotation du verset Prv. 21,22 
Civitatem
interl.|  mundum
fortium
interl.|  demonum
ascendit sapiens
interl.|  Christus
destruxitque26  robur fiducie eius.
marg.|  CIVITATEM  FORTIUM etc. Mundum scilicet qui quondam malignorum spirituum tyrannidi serviebat habens « fiduciam vite in cultu eorum qui non sunt dii sed opera manuum hominum ». Hanc civitatem « Dei virtus et Dei sapientia » Christus in carne intravit destruxitque per suos predicatores cultum deorum et in fide celestium docuit esse fiduciam habendam que non potest destrui. Hoc etiam quotidie fit cum fidelis doctor argumenta philosophorum vel hereticorum et quibus scelera sua defendere vel alleviare nituntur ecclesiastica disciplina redarguit.

Ps. 113, 4.
1Cor. 1, 24.

26  destruxitque ΩSF ΩJR Ed1455 Rusch Ed1530 ] et destruxit ΩM ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 21,23 
Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis27  animam suam.

27  ab angustiis] ab angustia Θ tantum
Numérotation du verset Prv. 21,24 
Superbus et arrogans vocatur indoctus qui28  in ira operatur superbiam.

28  qui ΩMF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] quia ΩS tantum
Numérotation du verset Prv. 21,25 
Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim quicquam manus eius operari.
Numérotation du verset Prv. 21,26 
Tota die concupiscit et desiderat, qui autem iustus est tribuet et non cessabit.
Numérotation du verset Prv. 21,27 
Hostie impiorum abominabiles que29  offeruntur ex scelere.

29  que ΦRGP² Z T ΨD Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] quia Weber
Numérotation du verset Prv. 21,28 
Testis mendax peribit, vir obediens loquetur30  victoriam31  .
marg.|  TESTIS  MENDAX etc. Qui se Deo servire testatur, nec factis dicta exequitur peribit. Qui autem implet ut promittit huius loquela ad victoriam pervenit, quia dum per obedientiam suam desideria vincere satagit per iustitiam iudicis post victoriam palmam percipit.

30  loquetur plerique codd. edd. Ω Rusch ] loquitur ΩJ X Σ Amiatinus L Y Θ Z* T Weber 31  victoriam Cor3 (hebr. ant.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] victoriae ΨD, victorias Cor3 (Gregorius)
Numérotation du verset Prv. 21,29 
Vir impius
interl.|  ut Iudas
marg.|  VIR  IMPIUS. Iudas qui impius corde erat quamvis ipso Domino redarguente noluit mala cepta corrigere, Petrus vero quia rectus corde, id est rectitudinis amator, respiciente se Domino mox penitendo correxit quod negando deliquit.

Cf. Mt. 26, 24-25.
Cf. 22, 61-62.
procaciter obfirmat32  vultum suum,
interl.|  imprudens ut non peniteat

32  obfirmat ΩM ΩJ ΩR Rusch Weber ] offirm- ΠH Y ΦGP Z T ΩS ΩF ΩL ΩP, adfirmat Θ
qui autem rectus est
interl.|  ut Petrus
corrigit
interl.|  flendo amare

Cf. Mt. 26, 75.
viam33  * suam.
interl.|  alias : iram 34    *

33  viam ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber ] iram Cor3 (hebr. ant.) Rusch
34  iram] corr. , viam Rusch
Numérotation du verset Prv. 21,30 
Non est sapientia,
interl.|  hereticorum
non35  est prudentia, non est consilium
interl.|  nihil est

35  non ΩS ΩF ΩR ΩJ* Rusch Weber ] et praem. Φ ΨD Cor2=Cor3 (hebr. ant.) ΩM ΩL ΩP
contra Dominum.
Numérotation du verset Prv. 21,31 
Equus paratur ad diem belli,
interl.|  hominis est Deo devote tempore persecutionis animum preparare, corpus offerre discrimini, sed divini est adiutorii ut cepto labori victoria salusque succedat
Dominus autem salutem36  tribuet37  .
interl.|  qui fidelis

36  Dominus autem salutem Ω Rusch Weber ] et Domino salus Cor3 (Beda ant.)37  tribuet Cor3 (moderni) Ω Rusch Weber ] tribuit G X Σ ΠH M Q* Z* S* Cor3 (Beda ant.) Ed1455 Clementina




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_21)