initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 22

Numérotation du verset Prv. 22,1 
Melius est
marg.|  MELIUS  EST. Nam si quis mundum universum lucraretur merito totum contemneret, ut eius nomen scriberetur in celis eiusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur eterna.
nomen bonum
marg.|  NOMEN  BONUM. Quod fidelium testimonio laudatur non vulgi imperiti. Unde : « Si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem ».

Gal. 1, 10.
quam divitie multe,
interl.|  mundane
super argentum enim et aurum gratia bona.
marg.|  GRATIA  BONA. Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis, immo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in celis est.

Mt. 5, 16.

enim ΩM ΩS ΩF Ed1455 Rusch ] om. Cor3 (Beda anti. non habent enim) ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 22,2 
Dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus.
marg.|  DIVES  ET  PAUPER. Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia {Erfurt, t. 3, f. 14va ; facsim., t. 2, p. 680a} [Rusch, f. 14va ] pauperem despice quia opus sunt divinum et « ad imaginem » et ad opus Dei facti.

Gn. 1, 26.
Numérotation du verset Prv. 22,3 
{Erfurt, t. 3, f. 14va ; facsim., t. 2, p. 680a} [Rusch, f. 14va ] Callidus videt malum et abscondit se innocens pertransiit et afflictus est damno.
marg.|  CALLIDUS  VIDIT etc. « Multi ex principibus crediderunt sed propter Phariseos non confitebantur ne extra Synagogam fierent ». Callidi enim videbant malum persecutionis et abscondebant fidem pietatis quam parumper conceperant. Innocentes vero apostolis pertransierunt itinere professionis quo ceperant et afflicti sunt verbere et vinculis carcere et ipsa morte. Utrorumque autem exemplum usque nunc et in certamine fidei et in communibus consequuntur actibus.

Io. 12, 42.

videt Amiatinus ΦRG Θ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ R Ed1455 Rusch ] vidit ΩLP Weber innocens ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et praem. ΩS ΩF
Numérotation du verset Prv. 22,4 
Finis modestie
interl.|  constantie bonorum operum
timor Domini
interl.|  qui permanet in seculum seculi
divitie et gloria et vita.
interl.|  in futuro
marg.|  FINIS  MODESTIE etc. Quia nimirum perfectio virtutum est ad hunc statum animi conscendere, quo gratiam conditoris vel in modico timeamus offendere nihil eius memorie preponentes que et alibi vocatur"perfecta caritas que foras mittit timorem servilem", scilicet et incipientem quo metuit quisque ne penis forte mereatur subigi :   Divitie et gloria et vita finis modestie timor Domini gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita ut caste timeamus Deum, finis virtutum in furturo ut divitias promisse hereditatis regni celestis gloriam et vitam recipiamus eternam.

Cf. 1Io. 4, 18.
Numérotation du verset Prv. 22,5 
Arma et gladii in via superbi,
interl.|  quibus noceatur proximis verbo vel opere, vel quibus in fine feriatur a Domino.

superbi Cor3 (vel) ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch ] perversi Cor1 (ita habent hebr. Beda Andreas et anti.) Cor3 (hebr. Beda moderni) ΩM ΩL ΩP ΩR Weber
custos
interl.|  iustus
autem anime sue longe recedit ab eis.
interl.|  utrisque armis
interl.|  quasi ab infantia virtutibus studere quia proverbium

autem Amiatinus M Q Y Φ ΘH Γ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. cum LXX ] om. ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 22,6 
Proverbium est : adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit non recedet ab ea.
interl.|  non quia semper sed quia sepius
marg.|  PROVERBIUM  EST etc. : « Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu ». Et greca narrat historia Alexandrum Magnum et moribus et incessu Leonidis pedagogi sui non potivisse carere et vitiis quibus parvus infectus fuerat.

Horatius, Epistulae, I, 2, 69-70.
Hieronymus, Epistula 107, par. 4, CSEL 55, p.295.10-16 : « Graeca narrat historia alexandrum, potentissimum regem orbis que domitorem, et in moribus et in incessu leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere uitiis, quibus paruulus adhuc fuerat infectus ». >> M. Fabius Quintilianus, Institutio oratoria, lib. 1, cap. 1, par. 9, Teubner, ed. L. Radermacher et V. Buchhei, 1971, LLA 390, p.9.7 sqq. : « Nec minus error eorum nocet moribus, si quidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta ».
Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 22, 6, CCSL 119B, p. 113.66-71 : « Idcirco autem huiusmodi prouerbium ponit ut auditores suos a prima aetate uirtutibus studere persuadeat ne forte in senectute non possint discere studia quibus in tenera aetate mancipari despexerant, nam et Quo semel est imbuta recens seruabit odorem testa diu et Graeca narrat historia Alexandrum potentissimum regem orbis que dominatorem et in moribus et in incessu Leonidis pedagogi sui non potuisse carere uitiis quibus paruulus adhuc fuerat infectus ».

etiam] et Rusch tantum
Numérotation du verset Prv. 22,7 
Dives
interl.|  virtutibus
pauperibus
interl.|  ad litteram patet
imperat
interl.|  in Dei iudicio
et qui accipit
interl.|  a predicatore
mutuum
interl.|  verbum Dei
servus est
interl.|  debitor implendi omnia
fenerantis.
interl.|  magistri
Numérotation du verset Prv. 22,8 
Qui seminat iniquitatem metet mala et virga ire sue consummabitur.
marg.|  QUI  SEMINAT patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem sustinebit vindictam. Sed quia sequitur :   Et virga ire sue consummabitur, illam iniquitatem videtur dicere que ex impia mente peragitur ut latrocinium servitio homines premere tormentis laniare morte perimere, bovem vidue pro pignore auferre, cum possit vindicare nolle. Talis virga consumitur : « Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt ».

Mt. 26, 52.
Numérotation du verset Prv. 22,9 
Qui pronus est ad misericordiam benedicetur,
interl.|  quia dixit de impio adiungit, e contra de pio
interl.|  » Venite benedicti Patris mei ».

Mt. 25, 34.
de panibus enim suis
interl.|  non solum carnalibus sed et spiritalibus
dedit pauperi.
interl.|  » Esurivi et dedistis mihi manducare ».

Mt. 25, 42.

pauperi ΩM ΩS ΩF ΩJ² ΩL ΩP² ΩR Rusch Weber ] pauperibus ΩJ* ( rubr. cancel. ) ΩP*, pauperibus X L Y ΦP, ex Ps. 111, 9
Victoriam et honorem acquiret qui dat munera, animam autem aufert accipentium*.

Victoriam... acquiret (acquirit ΩJ*, adquirat ΘA* Cor2 )... aufert (auferet Θ ΩL ΩP Rusch, affert Cor2 ) accipentium Θ Cor2 (de LXX... sic ponitur) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Ed1455 Rusch Clementina cum LXX ] del . Cor1 ΩJ² ( rubr. sublin.) ΩL (va-cat) , om. Cor2 (nec hebr. habet nec anti.) , Cor3 (hebr. anti. non habent hunc versum) Weber
Numérotation du verset Prv. 22,10 
Eice
interl.|  de Ecclesia
derisorem
interl.|  hereticum incorrigibilem
et exibit cum eo iurgium
interl.|  pacem prestabit Ecclesie
cessabuntque cause et contumelie.
Numérotation du verset Prv. 22,11 
Qui diligit cordis munditiam
interl.|  aliter non, etsi predicet
propter gratiam labiorum suorum
interl.|  recte predicationis
habebit amicum
interl.|  » Vos amici mei estis si feceritis que ego precipio vobis ».

Io. 15, 14.
regem.
interl.|  Christum
Numérotation du verset Prv. 22,12 
Oculi Domini
interl.|  superna inspectio
custodiunt
interl.|  in Ecclesia
scientiam
interl.|  veritatis
et supplantantur
interl.|  quia non custodiuntur a Domino
verba
interl.|  heretica vel qualibet prava
iniqui.
interl.|  cum ipso auditore

iniqui Ω Ω ( in ras. )] impii ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 22,13 
Dicet10  piger :
interl.|  in animo

10  Dicet Φ ΩS ΩF ΩJ ΩR Ed1455 Rusch ] Dicit ΩM ΩL ΩP Weber
leo est11  foris,
interl.|  si aperte benefacio

11  est Σ Y Φ ΘH Γ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] om. Weber
in medio platearum occidendus sum.
interl.|  temptationi resistere non possum
marg.|  DICET  PIGER ad bona opera ad confitendam fidem quam corde tenet timidus. Non audeo fidem profiteri ne me persecutor puniat vel perimat, timeo ad {Erfurt, t. 3, f. 14vb ; facsim., t. 2, p. 680b} [Rusch, f. 14vb ] exercenda virtutum opera in publicum prodire ne forte me vel antiqui hostis adversitas gravior temptet vel quilibet perversus derideat, conviciis confundat, iniuriis afficiat aut sicut alios iustos consumat tormentis.
Numérotation du verset Prv. 22,14 
Fovea profunda
interl.|  infernus
os aliene,
interl.|  oscula et verba meretricis
cui iratus est Dominus
interl.|  ire Filius
incidet in eam.
Numérotation du verset Prv. 22,15 
Stultitia colligata est
interl.|  » Nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote ».

1Cor. 14, 20.
in corde pueri
interl.|  non etate : Ieremias enim puer prophetat et Daniel scribit.

Ier. 1, 6.
Dan. 1, 17.
interl.|  correctio prudentium
fugabit eam.
Numérotation du verset Prv. 22,16 
Qui calumniatur
interl.|  virtutibus detrahendo
pauperem
interl.|  spiritu
ut augeat
interl.|  per eius vituperationem
divitias suas
interl.|  gloriam humane laudis
dabit ipse ditiori et egebit.
interl.|  "Quod habet auferetur ab eo et habenti dabitur".
marg.|  QUI  CALUMNIATUR etc. Constat quia rapaces et que pauperibus auferunt et que iuste videbantur possidere perdunt cum in iudicio pro his que gesserunt penas recipiunt.

Cf. Mt. 25, 29 ; Lc. 19, 26.
Numérotation du verset Prv. 22,17 
Fili mi12  , inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam,
marg.|  FILI  MI etc. Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui suprapositus ex quo novo genere loqui probatur non ad quem doceat sed secum ratiocinando quod ibi incipit :   Filius sapiens letificat patrem, hic finit : D  abit ipse ditiori et egebit . Hinc ad priorem modum loquendi revertitur ut ad eum quem docet verba faciat :   Inclina aurem tuam etc. Pulchrum initium nove locutionis ut aurem paritur ad audiendum et cor apponere ad intelligendum que sapientes loquantur percipiat.

12  Fili mi Cava Θ Cor3 (hebr. anti. Beda) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch ] del . Cor1 Cor3 (rubr. sublin.) , om. Clementina Weber
Numérotation du verset Prv. 22,18 
que pulchra erit tibi
interl.|  quamvis primo aspera
interl.|  super cetera dogmata
cum servaveris eam in ventre tuo13 
interl.|  in intimo corde tuo

13  ventre Cor3 (hebr. anti. Beda) ΩS ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] ore Φ ΩF ΩP, corde X M Y Θ ΩM cum LXX , cf. Beda
et redundabit in
interl.|  cum
labiis tuis
interl.|  in predicatione
Numérotation du verset Prv. 22,19 
ut14  sit in Domino fiducia tua unde et ostendi15  eam tibi16  hodie.

14  ut] Cor3 ( hebr.) | 15  ostendi Cor3 (hebr. anti.) ΩM ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] ostende ΦR, ostendam L² Y ΩS ΩF ΩR Ed1455 | 16  eam tibi Cor3 (hebr.) quae nota potius ad v. 20 pertinet) ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] inv Amiatinus Q ΩS |
Numérotation du verset Prv. 22,20 
Ecce descripsi eam tibi17  tripliciter in cogitationibus et scientia
interl.|  in cogitatione, locutione, operatione exercere eam hoc libro docet

17  tibi Cor1, cf. Cor3 (n. 13293) ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] om. ΩM ΩS ΩF
Numérotation du verset Prv. 22,21 
ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis responderes18  ex his19  illis qui miserunt te20  .

18  responderes G Cava Σ ΠH Z T ΩSF ΩJ Rusch ] respondens ΩM, respondere Amiatinus L M D Q Y Φ Θ Γ ΨD ΩLPR edd. Weber | 19  his] eis Ed1455 tantum | 20  illis qui miserunt te (te miserunt M Γ ΩM) Amiatinus L D Y Φ ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd.] illi qui misit te G Cava ... ΨD Weber |
Numérotation du verset Prv. 22,22 
Non21  facias violentiam22  pauperi
interl.|  cuilibet sed precipue Christo qui pauper pro nobis

Cf. 2Cor. 8, 9.

21  Non ΩF ΩJ Rusch Weber ] ut ΩM tantum22  violentiam ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] molestiam Cor3 (al.)
quia pauper est neque conteras egenum in porta,
Numérotation du verset Prv. 22,23 
quia Dominus iudicabit23  causam eius
interl.|  « Tibi derelictus est pauper, tu eris pupillo adiutor ».

Ps. 9, 35.

23  D. iud. ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] inv Ed1455 Clementina
et configet eos qui confixerunt24  animam eius.

24  confixerunt Ω (confix-t ΩF ΩR) Rusch ] confixerint Weber
Numérotation du verset Prv. 22,24 
Noli25  esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso,
marg.|  NOLI  ESSE  AMICUS etc. Generaliter autem sicut perfecti perversos proximos non debent fugere, quia sepe illos ad bonum trahunt nec ipsi ab eis pervertuntur, ita infirmi societatem debent fugere malorum, ne mala que frequenter aspiciunt et corrigere non valent incipiant imitari.
marg.|  HOMINI  IRACUNDO etc. Cuilibet precipue Iudeo qui contra Christum et eius discipulos vesana mente furebant a quorum amicitia prohibentur qui salvari curant, ne eorum vicinia et ipsi pereant, quod casu Iude fieri posse probatum est.

25  Noli ΩFS Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] Nolite ΩM
Numérotation du verset Prv. 22,25 
ne forte discas semitas eius et sumas scandalum anime tue.
Numérotation du verset Prv. 22,26 
Noli esse cum his qui defigunt manus suas
interl.|  non canonice impositam regiminis curam prohibet suscipere sed temere usurpare
et qui vades se offerunt
interl.|  fideiussores
pro debitis.
marg.|  NOLI  ESSE  CUM etc. Noli esse cum his qui cum sint liberi ac sibi vacantes defigunt manus in curas salutis malorum spondentes se rationem pro animabus eorum reddituros. Si enim pro quo spopondisti non habet bona opera quibus te liberum ac securum reddat tue sponsionis, que tibi utilitas est ut ipse in die iudicii pro eius anima iudiceris amittasque habitum iustitie quo indutus videbaris.
Numérotation du verset Prv. 22,27 
Si enim non habet26  unde restituat27  quid cause est ut tollat operimentum28  de cubili tuo29   ?

26  habet Amiatinus L* D Y ΩM ΩR Rusch cum Beda LXX] habes Cor2 Cor3 (Beda anti.) ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Weber | 27  restituat Amiatinus Y ΩM ΩR Rusch cum LXX] restituas Cor2 ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Weber | 28  tollat operimentum ΩM ΩJ² ΩR Rusch Weber ] tollas operimentum X ΣC L² ΦRGP² Z² Cor2 ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP, + tuum Σ Γ ΩJ* | 29  tuo Rusch Weber ] suo ΩM tantum |
Numérotation du verset Prv. 22,28 
Ne transgrediaris terminos
interl.|  fidei
antiquos
interl.|  ab antiquis statutos
quos posuerunt patres tui.
interl.|  doctores
marg.|  NE  TRANSGREDIARIS etc. Non transgrediaris terminos catholice fidei quos ab initio statuere doctores.
Numérotation du verset Prv. 22,29 
Vidisti virum velocem
interl.|  strenuum
in opere suo,
interl.|  bono
coram regibus
interl.|  apostolis
stabit nec erit ante ignobiles.
interl.|  doctores
interl.|  in sinistra
marg.|  VIDISTI  VIRUM etc. Quemcumque velocem videris in opere suo, id est bonum quod suum erat facere strenuum atque sollicitum, scito hunc in iudicio coram apostolis qui cum Christo iudicabunt esse staturum, quia eorum iussa servavit neque in sinistra {Erfurt, t. 3, f. 15ra ; facsim., t. 2, p. 681a} [Rusch, f. 15ra ] cum ignobilibus doctoribus quorum cavit errorem esse ponendum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_22)