initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 23

Numérotation du verset Prv. 23,1 
interl.|  legendo
cum principe diligenter attende que sunt posita
interl.|  scripta

sunt posita ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩR Ed1455 ] inv ΩP Weber , apposita sunt ΩL
ante faciem tuam
Numérotation du verset Prv. 23,2 
et statue cultrum
interl.|  discretionem
in gutture tuo,
interl.|  locutione

gutture ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] gutturi Cava S* ΩM
si tamen habes in potestate animam tuam.
interl.|  id est non depravatam errore
marg.|  QUANDO  SEDERIS etc. Allegorice. Legendum est quando sederis legendo cum magistro ut pane verbi reficiaris diligenter intellige que scripta sunt et discretionem sacre lectionis in tua locutione conserva, si tantum talis es et tantum eruditus quod in potestate habes animam tuam. Guttur namque pro locutione posuit, quia in gutture vox cultrum pro discretione quia eo secamus. Sedens ergo ut comedat   cultrum in gutture statuit, quando is qui divina eloquia sedulus meditatur discreta ex ore illa verba depromit, nec alia sepius in lingua quam celestis oraculi volutat verba hoc autem eius est facere qui   in potestate habet   animam suam, id est nobilem sapientis animi statum inter errores fallentium elegit. Unde bene subiungit :   Ne desideres de cibis eius .

in potestate ΩMF ΩJ ΩL ΩR ² Rusch Weber ] in potestatem Amiatinus M* ΦP S* ΩS ΩR*, potestatem in Σ Q² ΦRG ΨD ΩP
Numérotation du verset Prv. 23,3 
Ne desideres de cibis eius
interl.|  sermonibus
in quo est panis mendacii.
marg.|  NE  DESIDERES  DE  CIBIS  EIUS etc. Hoc est ne desideres eius auscultare sermonibus qui dulcedine mendacii auditores fallit.
Numérotation du verset Prv. 23,4 
Noli laborare
interl.|  ultra modum
ut diteris sed prudentie tue pone modum.
marg.|  PONE  MODUM. De quo supra : « Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres », scilicet terminos fidei et veritatis date a patribus.

Prv. 22, 28.
Numérotation du verset Prv. 23,5 
Ne erigas oculos tuos
interl.|  mentis
ad opes
interl.|  divinitatis perscrutandas
quas non potes habere
interl.|  penetrare

non potes - habere ΩSF ΩJR Ed1455 Rusch Clementina ] inv ΩM ΩL ΩP Weber
quia faciunt sibi pinnas
interl.|  quia celestibus tantum civibus patent

faciunt ΩM ΩS ΩF Rusch ] facient ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber sibi] iibi cacogr. Rusch
quasi aquile et volabunt in celum.

volabunt plerique codd. edd. ΩM ΩS ΩF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] avolabunt G Cava ΠH M Q Θ T Γ ΨD Weber
Numérotation du verset Prv. 23,6 
Ne comedas
interl.|  panem Scripture
cum homine invido
interl.|  heretico
et ne desideres cibos eius,
marg.|  NE  COMEDAS etc., id est ne de Scripturis cum heretico loquaris qui invidet humane saluti mallens decipere quam corrigi, quoniam sicut ariolus et coniectator somniorum estimat que ignorat, ita hereticus que non intelligit in Scripturis ut libet interpretatur.
Numérotation du verset Prv. 23,7 
quoniam in similitudinem arioli et coniectoris
interl.|  quia ut vult divinat

similitudinem Rusch Weber ] similitudine X Σ Amiatinus Y Φ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR
estimat*
interl.|  interpretatur

estimat ΩMFLPR Weber ] extimat Ω ΩJS Rusch
quod ignorat. Comede
interl.|  age que doceo
et bibe
interl.|  disce
dicet10  tibi et mens eius
interl.|  in his que docet

10  dicet Ω Rusch Weber ] dicit Cor3 (vel)
non est tecum.
marg.|  COMEDE etc. Securus inquit disce que dico et age que doceo, cum in his que docet ipse fidem certam non habeat sciens se finxisse que docet.
Numérotation du verset Prv. 23,8 
Cibos
interl.|  perversam doctrinam quam didiceras
quos comederas evomes
interl.|  per penitentiam vel eternam penam
et perdes pulchros tuos sermones11  .
interl.|  quibus eis humiliter favisti
marg.|  CIBOS etc. Sensus perversos quos ab hereticis didiceras necesse est ut vel per penitentiam corrigendus deseras vel pro his post mortem penas sustineas perdasque sermones confessionis quibus eis predicantibus humiliter favendum esse putaveras.

11  pulchros tuos sermones ΩF Rusch ] tuos pulchros sermones ΩS, pulchros sermones tuos ΩM Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 23,9 
In auribus insipientium
interl.|  quoque
ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui.
marg.|  IN  AURIBUS etc. « Nolite sanctum dare canibus neque mittatis margaritas in porcos » sicut admonuit ne hereticorum doctrinis auscultares, ita nunc ne amore vane glorie seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.

Mt. 7, 6.
Numérotation du verset Prv. 23,10 
Ne attingas parvulorum
interl.|  spiritu
terminos12 
interl.|  fidei

12  parvulorum terminos ΨD ΩSF ΩJR Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inv ΩM ΩL ΩP Weber
et agrum pupillorum ne introeas.
interl.|  inquietando
interl.|  pars sacrilegii est rem pauperum non dare pauperibus
marg.|  NE  ATTINGAS etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat {Erfurt, t. 3, f. 15rb ; facsim., t. 2, p. 681b} [Rusch, f. 15rb ] quia cum esset in carne pauperum magis quam divitum consors fieri dignatus est. Alioquin « idem Dominus est omnium dives in omnes qui invocant illum ». Possumus per pupillos et parvulos illos accipere de quibus dicitur : « Videte ne contemnatis unum de pusillis istis qui in me credunt. Dico enim vobis quia angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est ». Quorum agros et terminos qui attigerit, id est qui conversationem eorum bonam inquietando leserit, iudicium Domini non evadit.

Rm. 10, 12.
Mt. 18, 6.
Numérotation du verset Prv. 23,11 
Propinquus
interl.|  Christus
enim13  illorum14  fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum.
interl.|  felices artes si de illis soli artifices iudicarent

13  enim ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. ΩM 14  illorum ΩJ ΠH Θ ΩM ΩS ΩF ΩJR Ed1455 Rusch Clementina ] eorum ΩLP Weber
Numérotation du verset Prv. 23,12 
Ingrediatur ad doctrinam cor tuum
interl.|  perscrutando
et aures tue
interl.|  audiendo
ad verba scientie.
Numérotation du verset Prv. 23,13 
Noli subtrahere a puero disciplinam.
interl.|  » Qui parcit virgis odit filium ».

Prv. 13, 24.
Si enim percusseris eum virga non morietur.
Numérotation du verset Prv. 23,14 
{Erfurt, t. 3, f. 15rb ; facsim., t. 2, p. 681b} [Rusch, f. 15rb ] Tu15  virga percutis eum16  et animam eius de inferno liberabis17  .

15  Tu] + ergo ΩM tantum | 16  percutis Amiatinus Cava Rusch ΩF Ω ΩJ ΩP ΩR Edmaior. ] percuties ΩJ X ΣT ΠH M Θ T S ΓM ΩMSL Weber | virga - p. eum] inv ΩM, p. eum cum virga ΩR | 17  liberabis] liberas Cor3 (vel) |
Numérotation du verset Prv. 23,15 
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus18  , gaudebit tecum cor meum19 

18  tuus] om. ΩM tantum19  meum] tuum ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 23,16 
et exultabunt renes mei20  ,
interl.|  caro rationi subdita

20  mei] tui ΩM tantum
cum locuta fuerint rectum21  labia tua22  .
interl.|  vel : mea

21  rectum ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. ΩM, recta ΩF Ed1455 Ed1530 22  tua Ω Rusch Weber ] mea D tantum
Numérotation du verset Prv. 23,17 
Non emuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,
interl.|  omni tempore
marg.|  NON  EMULETUR etc. Si   tota die , id est si toto tempore huius vite et exempla peccatorum vitaveris et Dominum timueris habebis spem beate retributionis in novissimo, id est in huius vite fine. Unde in Apocalipsi : « Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vite ».

Apc. 2, 10.
Numérotation du verset Prv. 23,18 
quia habebis spem
interl.|  beatitudinis
in novissimo
interl.|  huius vite
et prestolatio tua
interl.|  corona vite
non auferetur.
Numérotation du verset Prv. 23,19 
Audi, fili mi, et esto sapiens
interl.|  audiendo
et dirige in via
interl.|  veritatis
animum tuum.
Numérotation du verset Prv. 23,20 
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt,
marg.|  NOLI  ESSE  IN  CONVIVIIS etc. Carnes ad vescendum conferre est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere. De quorum pena mox subditur : Q  uia vacantes potibus etc.
marg.|  Symbolum collatio vel sermonum ut in consilio vel pecuniarum ut in presenti loco. Potibus ergo vacant qui de opprobrio aliene vite se inebriant. Symbolum dare est sic in confabulatione verba conferre, sicut pro parte cuiusque cibos ad vescendum. Sed vacantes potibus et dantes symbola consumentur, quia : « Omnis detractor eradicabitur ». Vestietur autem pannis dormitatio quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inveniet quem hic aliene vite exquirendo crimina detractionis sue langor occupavit.

Prv. 15, 5 (Vetus latina : Sabatier , t. 2, p. 320a versio antiqua iuxta LXX, Beda laud. ut infra). < Non habet > vetus latina database.
Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 23, 21, CCSL 119B, p. 119.72-83 : « Est autem collatio sermonum sicut in consiliis solet, est et pecuniarum siue aliarum rerum ut et praesens locus docet. Potibus uacant qui de obprobrio alienae uitae se inebriant, symbolum uero dare est sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad uescendum ita in confabulatione detractionis uerba conferre. Sed v acantes potibus et dantes symbola consumentur quia sicut scriptum est, Omnis detractor eradicabitur. Vestietur autem pannis dormitatio quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inueniet quem hic ad alienae uitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupauit ». >> Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 14, cap. 52.46-53, CCSL 143A, p. 735 : « Potibus uacant qui de opprobrio alienae uitae se debriant. Symbolum uero dare est, sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad uescendum, ita in confabulatione detractionis uerba conferre. Sed vacantes potibus et dantes symbolum consumentur quia, sicut scriptum est : omnis detractor eradicabitur. Vestietur autem pannis dormitio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inuenit, quem hic ad alienae uitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupauit ».
Numérotation du verset Prv. 23,21 
quia vacantes potibus et dantes23  *
interl.|  vel : vocantes 24 

23  dantes ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber ] vocantes Rusch tantum
24  vocantes] corr., dantes Rusch
symbola absumentur25 
interl.|  vel : consumentur

25  absumentur ΩM Rusch ] consummuntur ΩPR, consumentur ΩS ΩF ΩJ ΩL Weber
et vestietur26  pannis dormitatio.

26  vestietur ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] vestientur Q S* ΩM
Numérotation du verset Prv. 23,22 
Audi patrem tuum
interl.|  ut supra
qui genuit te
interl.|  aqua et Spiritu

Io. 3, 5.
et ne contemnas cum senuerit
interl.|  in tribulatione
mater tua.
interl.|  Ecclesia
Numérotation du verset Prv. 23,23 
Veritatem
interl.|  Domini
eme
interl.|  pretio corporis
et noli vendere sapientiam et doctrinam et intelligentiam.
interl.|  » Gratis accepistis gratis date ».

Mt. 10, 8.
Numérotation du verset Prv. 23,24 
Exultat27  gaudio pater iusti qui28  sapientem genuit letabitur in eo.

27  Exultat ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] Exultet ΩM 28  qui Cor2 (al.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Rusch Weber ] quia S² Cor2=Cor3 (ant.) ΩL
Numérotation du verset Prv. 23,25 
Gaudeat
interl.|  de tuis operibus
pater tuus
interl.|  Deus
et mater tua
interl.|  Ecclesia
et exultet qui29  genuit te.
interl.|  sacerdos qui te baptizavit, qui te erudivit a parvulo

29  qui g. te Cava X ΣC ΠH Amiatinus Y Cor1 CorS1 =Cor3 (modern.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch ] que g. te CorS1 =Cor3 (anti.) ΩL Weber , genitrix tua CorS1 =Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 23,26 
Prebe, fili mi30  , cor tuum mihi et oculi tui
interl.|  interiores

30  mi ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] om. ΩJ ΠH Y ΩM ΩP
vias meas31 
interl.|  vite

31  meas ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. ΩM
custodiant.
Numérotation du verset Prv. 23,27 
Fovea enim32  profunda
interl.|  infernus

32  enim ΩS ΩF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR] autem ΩM
est meretrix
interl.|  hereticus
et puteus
interl.|  idem
angustus aliena.
Numérotation du verset Prv. 23,28 
Insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit33 
interl.|  vel : inviderit , vel :   invenerit

33  viderit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] invenerit Cava X Σ L Y Θ Ed1455 Ed1530
interficiet34  .

34  interficiet Y Φ Θ Z² S Γ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] interficit Weber
Numérotation du verset Prv. 23,29 
Cui ve ?35 
interl.|  eternum

35  Cui ve ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. ΩM
Cuius patris36  ve ?
interl.|  qui exemplum aliis vel diabolus

36  patris ΩF Rusch ] patri ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
Cui rixe ?
interl.|  discordie
Cui fovee ?
interl.|  vitiorum
Cui sine causa vulnera ? Cui {Erfurt, t. 3, f. 15va ; facsim., t. 2, p. 682a} [Rusch, f. 15va ] suffossio37  oculorum ?
marg.|  CUI  VE etc. Querit disputando quibus sceleribus maxima pena servetur et respondet ratiocinando, quia his qui per ebrietatem devoluuntur ad luxuriam. Cui inquit ve cuius patris ve. Ve eternum interitum dicit. Unde : « Ve homini illi per quem scandalum venit ». Pater eius cui ve homo a quo mali exempla percepit vel diabolus qui suggestionem infudit de quo Iudeis : « Vos ex patre diabolo estis ».   Cui rixe ? Cui fovee ? Rixe quia concordiam non servat quem ebreitas sensus impotentem reddit,   Fovee quia passim in volutabro omnium vitiorum cadere non trepidat qui inter bonum et malum quasi insanus discernere {Erfurt, t. 3, f. 15va ; facsim., t. 2, p. 682a} [Rusch, f. 15va ] ignorat et sepissime foveam incidit de qua :   fovea enim profunda est et meretrix etc.   Cui sine causa vulnera ? quia multi nimis poti vulnera per timorem acceperunt que nulla ferri causa pertulerunt.   Cui suffossio oculorum, quia immoderatus haustus vini et exterioris et interioris visus ingerit cecitatem.

Mt. 18, 7.
Io. 8, 44.

37  suffossio Θ (subf.) CorS1 (sic habent moderni) ΩS ΩF ΩJ ΩR Rusch ] suffocacio ΩM, suffusio Cor1 (sic habent hebr. Beda et anti.) Cor2 (simile 4Rg. 8, 11) CorS1 =Cor3 (Beda hebr. anti. set glosa videtur exponere suffossio) ΩL ΩP Weber cum hebr. , confessio Ed1455
Numérotation du verset Prv. 23,30 
Nonne his qui commorantur38  in vino
interl.|  ultra necessitatem

38  commorantur Θ CorS1 (moderni) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩR Rusch edd.] morantur CorS1 =Cor3 (Beda) ΩL ΩP Weber
et39  student calicibus epotandis40   ?
marg.|  NONNE  HIS. Non vetat bibere vinum ad necessitatem sed morari extra tempus et utilitatem in vino et evacuandis certare calicibus. Unde Isaias : « Ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem ».

Is. 5, 22.

39  et ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] ut ΩM 40  epotandis ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] optandis D ΩM
Numérotation du verset Prv. 23,31 
Ne intueris41  vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius. Ingreditur blande

41  intueris A ΩM² Rusch ] intuaris ΩM*, intuearis ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 23,32 
sed42  in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet.

42  sed Cor3 (Beda anti.) ΩMS Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et Cor3 (moderni) Ed1455 , om. Cor3 (hebr. non habet set neque et)
Numérotation du verset Prv. 23,33 
Oculi tui videbunt
interl.|  ad concupiscendum
extraneas
interl.|  mulieres
et cor tuum loquetur perversa.
interl.|  res contumeliosa ebrietas
marg.|  OCULI  TUI etc. Pene naturale vitium est post vina in corde mulierem concupiscere comitante etiam turpitudine verborum.
Numérotation du verset Prv. 23,34 
Et eris sicut dormiens in medio mari
interl.|  mundi tempestatibus
et quasi sopitus
interl.|  sine cura
gubernator
interl.|  corporis
interl.|  mens
amisso clavo
interl.|  sollicitudinis studio
marg.|  ET  ERIS  SI  DORMIENS etc. In mari dormiunt qui in huius mundi temptationibus positi previdere irruentium vitiorum quasi cumulos undarum negligunt et quasi sopitus gubernator clavum amittunt quando mens ad regendam navem corporis studium sollicitudinis perdit.
Numérotation du verset Prv. 23,35 
et dices : Verberaverunt me
interl.|  demones
sed43  non dolui,
interl.|  ignoravi

43  sed CorS1 =Cor3 (Beda anti.) ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et Q CorS1 (moderni et anti. habent sic et non dolui sed hebr. non habet sed neque et) Cor3 (modern.; hebr. non hab. sed neque et) ΩD ΩM ΩS ΩF
traxerunt me
interl.|  per vitia
et ego non sensi. Quando evigilabo44 
interl.|  ad curas seculi

44  evigilabo ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] vigilabo ΩM*, mf. obsc. # ΩD
et rursus45  vina
interl.|  voluptates

45  rursus G M Y Φ ΨD ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Rusch edd.] rursum ΩL Weber
reperiam ?
marg.|  VERBERAVERUNT : Vox percussi et dormientis. Mens enim a cura sollicitudinis dormiens verberatur et non dolet quia imminentia mala non prospicit. Sic nec que perpetraverit agnoscit, trahitur et non sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Vigilare optat ut   rursum vina reperiat. Quamvis enim somno torporis pressus se non custodiat vigilare, tamen ad curas seculi nititur ut semper voluptatibus debrietur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_23)