initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 24

Numérotation du verset Prv. 24,1 
Ne emuleris viros malos,
interl.|  predictos

1 Ne G CorS1 ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] Nec Weber
nec desideres esse cum eis,

cum eis ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR] tumens ΩM
Numérotation du verset Prv. 24,2 
quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur.
marg.|  NE  EMULERIS etc. Ne desideres imitari quos predictis vitiis videris implicari sed sapientie operam dare curato. Unde subdit :   Sapientia edificabitur domus .

rapinas ΩD ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] rapinam X ΠH Y² ΩS (rapinã) Ed1530 , rapina Y* ΨD
Numérotation du verset Prv. 24,3 
Sapientia
interl.|  que est Christus
edificabitur domus
interl.|  Ecclesia
et prudentia roborabitur.
Numérotation du verset Prv. 24,4 
In doctrina
interl.|  sapientie

In ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et ΩM
replebuntur
interl.|  donariis virtutum
cellaria,
interl.|  corda iustorum
interl.|  et in eis
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Numérotation du verset Prv. 24,5 
Vir sapiens fortis est et vir doctus robustus et validus,
marg.|  VIR  SAPIENS etc. Non omnis fortis sapiens, sed e converso quia etsi corpore debilis est si adsit sapientia omnia fortis adversarii, id est diaboli certamina vincit.

sapiens ΠH L Q ΓA ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] + et ΩP Weber
adsit] scrips., assit Rusch etc.
Numérotation du verset Prv. 24,6 
quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt.

initur CorS1 = Cor3 (antiq.) ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in Ω, itur ad CorS1 (ad [ cancel. et exp.] sic habent moderni) Cor3 (moderni) ΩJ, itur in CorS1 Cor3 (vel) ΩM* ΩS ΩF, mf. obsc. ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,7 
interl.|  alta et remota ob superbiam
sapientia in porta non aperiet os suum.
marg.|  EXCELSA etc. Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum iacet qui etsi in presenti se aliquid sapere putat,   in porta id est in exitu huius vite nihil fuisse inveniet.
Numérotation du verset Prv. 24,8 
Qui cogitat mala facere stultus vocabitur,
marg.|  QUI  COGITAT etc. Aperit quem stultum dicat non ingenio tardum sed et qui vel cogitando peccat.

mala facere ΠH Amiatinus Q ΦRGΘ Z² S Γ ΨD ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] malefacere ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 24,9 
cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor.
Numérotation du verset Prv. 24,10 
Si desperaveris lapsus in die angustie* imminuetur10  fortitudo tua.
marg.|  SI  DESPERAVERIS etc. Nihil execrabilius desperatione, quam qui habuerit et in generalibus {Erfurt, t. 3, f. 15vb ; facsim., t. 2, p. 682b} [Rusch, f. 15vb ] huius vite laboribus quod peius est in fidei certamine constantiam perdit.

lapsus - in die a. Cor1 CorS1 (sic habent antiq. et moderni) ΦRG Z ΨD Ω ΩS ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch (in die l. a.)] in die angustie lapsus ΩM* ΩF, lassus in die a. Cor2 CorS1 + Cor3 (Beda) ΩΩL Clementina Weber 10  imminuetur ΩD ΩM ΩF ΩS ΩJ² ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non praem. ΩJ* (rubr. cancel.)
Numérotation du verset Prv. 24,11 
Erue eos
interl.|  eos bene docendo
qui ducuntur
interl.|  ab hereticis
ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses11  .
interl.|  vel in certamine persecutionis lapsuros, vel fame perituros recrea
marg.|  ERUE  EOS etc. Erue eos qui ab heriticis decipiuntur rectam fidem predicando, libera eos qui a male viventibus catholicis trahuntur ad interitum exemplo bonorum operum instruendo. Sed et si quos in certamine persecutionis lapsos vel lapsuros inspexeris, ad vitam exhortando restaura si quos fame si algore perituros victu veste recrea.

11  ne Cor2 ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non ΩM (ñ)
Numérotation du verset Prv. 24,12 
Si dixeris vires non suppetunt,
interl.|  noli dissimulare
qui inspector est cordis ipse intelligit12  et servatorem13  anime tue
interl.|  quem timere debes

12  intelligit] intelligat ΩM* 13  servatorem Cor2 = Cor3 (al. iuxta hebr.) ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] salvatorem Cor3 (al. antiq.), servator est ΩS, servat honorem Cava
nihil14  fallit reddetque homini
interl.|  omni ita et tibi

14  nihil ΩD ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] nec ΩS
iuxta opera sua.
Numérotation du verset Prv. 24,13 
Comede, fili mi15  , mel
interl.|  doctrinam sapientie

15  mi CorS1 (sic habent antiq. et quidam moderni sed quidam non habent mi ) Cor3 (hebr. antiq.) ΩJ ΩL Rusch Weber ] om. Cava X Amiatinus L Q Y CorS1 (quidam) ΩD ΩM ΩS ΩF ΩP ΩR
quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.
marg.|  COMEDI  FILI etc. Melli et favo comparat doctrinam sapientie, quia sicut illa ceteris cibis ita hec doctrinis precellit ceteris.   Mel autem quod in promptu est moralem littere superficiem notat, favus ubi mel in cera allegoriam ubi ablato velamine littere spiritalis suavitas labore aliquo et mora precipitur.
Numérotation du verset Prv. 24,14 
Sic et doctrina sapientie anime tue16  quam cum inveneris, habebis in novissimis spem17  et spes tua non peribit,

16  tue ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] sue ΩM 17  in novissimis - spem Φ Z² ΨD ΩD ΩF ΩS (spêm cacogr . ) ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] inv. L² Q² Y Θ S² Ed1530 , in novissimis Weber
Numérotation du verset Prv. 24,15 
ne insidieris et18  queras impietatem19  in domo iusti neque vastes requiem eius.
marg.|  NE  INSIDIERIS etc. Ne queras occasionem per quam deroges homini iusto ille enim si ceciderit cito resurget nec iterat malum. Impii vero sic corruunt ut non resurgant. Unde subiungit :   Septies cadet iustus in die et resurget impii vero etc.

18  et ΩF ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] ut ΩD ΩM 19  impietatem ΩD ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] iniquitatem ΩS ΩP
Numérotation du verset Prv. 24,16 
Septies enim20  cadet iustus
interl.|  alias : septies enim in die cadet iustus

20  enim Cor2 (non est ibi in die ) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in die L² Rusch (Glossa) Ed1455 , mf. obsc. # ΩD
et resurget, impii autem corruent in malum.
marg.|  SEPTIES etc. Iustus dicitur et cadere - id est peccare - memoratur, quia de levibus peccatis agitur sine quibus hec vita non ducitur per ignorantiam enim vel oblivionem, vel subreptionem per necessitatem, vel fragilitatem carnis singulis diebus, vel inniti, vel volentes frequentis peccamus. Et tamen resurgit iustus quia iustus est nec eius iustitie humana preiudicat fragilitas. Unde cum de iusto loquatur non addit in malum, quia etsi malum est quod cadunt ne hereant in malo citius resurgunt. At contra :   impii autem corruunt in malum , quia cum ceciderint vel quod gravius est corruerint, id est criminaliter peccaverint sic peccato assentiunt ut non peniteant.
Numérotation du verset Prv. 24,17 
Cum21  ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum,
marg.|  CUM  CECIDERIT etc. Supra iusto insidias vetuit. Nunc autem ut te reddat perfectum in omnibus inimicis etiam si peccaverint, aut quid adversi incurrerint insultare prohibet ne forte si miserante Domino ad penitentiam redierint et tibi amici fideles fuerint erubescas quia aliquando illos despexeris quod divina gratia ad vitam servaverat sed quantum potes iacentibus condole et ut resurgant iuva et si effectus conatum sequitur gaudebis de sanato quem egrotum dolueras. Si non benevolentie tamen fructu non carebis ante Deum. Vel ita : Non gaudebis de casu inimici tui ne forte Dominus superbiam tuam que illi absque dubio displicet. Hoc ordine illum deiciens humiliet ne te cadente in peccato ille resipiscens sanetur.

21  Cum ΩD ΩR] Cumque ΩJ* (rubr. cancel.) tantum
Numérotation du verset Prv. 24,18 
ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam,
interl.|  te cadente in peccatum
Numérotation du verset Prv. 24,19 
ne22  contendas cum pessimis, ne23  emuleris impios,

22  ne ΩD ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] nec ΨD, non ΩS 23  ne CorS1 (sic habent moderni sed hebr. et an. non, habent : nec emuleris ) Cor3 (moderni) ΩM ΩF ΩJ Rusch ] nec CorS1 = Cor3 (hebr. antiq.) ΩS ΩL ΩP ΩR Clementina Weber , mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,20 
quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum {Erfurt, t. 3, f. 16ra ; facsim., t. 2, p. 683a} [Rusch, f. 16ra ] extinguetur.
Numérotation du verset Prv. 24,21 
Time Dominum24  ,
interl.|  «Que sunt Dei Deo ».

Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17.

24  Dominum ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] Deum ΩM
fili mi, et regem
interl.|  «Que sunt Cesaris Cesari » .

Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17.
et cum detractoribus non25  commiscearis,
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 16ra ; facsim., t. 2, p. 683a} [Rusch, f. 16ra ] TIME  DOMINUM etc. Potest per Dominum et regem Pater et Filius intelligi qui eodem divinitatis honore colendi sunt. « Qui enim non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum » etc. Cum detractoribus non commiscearis cum illis scilicet qui dicentes se Deum Patrem nosse Filium Dei in carne apparentem noluerunt recipere quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit. Utriusque et detrahentis et ei faventis de rogantium Christo principum et decepti ab eis populi et lacerantium fidem heresiarcharum et auscultantium illis auditorum.

Io. 5, 23.

25  non ΩD ΩS ΩF ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] ne ΠH Z ΨD ΩM ΩJ ΩR
Numérotation du verset Prv. 24,22 
quoniam repente consurget26  perditio eorum27  et ruinam utriusque quis novit.

26  consurget ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] surget ΩM tantum27  eorum ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] illorum ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 24,23 
Hec quoque sapientibus28 
interl.|  subaudi : ignorata sunt

28  Hec... sapientibus] hec dico vobis sapientiam agnoscentibus CorS1 = Cor3 (al. translatio)
cognoscere personam in iudicio non est bonum.
marg.|  HEC  QUOQUE etc. Quando reprobus quis repentino interitu rapiantur a seculo. Vel hec quoque sapientibus sunt observanda que et docui ne detractoribus commisceantur quia hoc specialiter vitio periclitatur totum pene genus humanum. Unde Augustinus in mensa sua : « Quisquis amat dictis absentum carpere vitam, hanc mensam indignam noverit esse sibi ». Alia translatio apertius. Hec nobis subaudi ignorata sunt sapientiam agnoscentibus. Quod sequentium potest esse principium.   Cognoscere personam in iudicio etc. Supra regem timere docuit et nunc personam in iudicio cognoscere vetat. Unde colligitur quia ita principibus oportet servire, ut eorum reverentia vel timore numquam a via veritatis recedatur.

Cf. Possidius , Vita Augustini, cap. 22, par. 6, Milano, 1975, p. 186.33-188.38 [PL 32, 52] : « Et in ipsa mensa magis lectionem vel disputationem quam epulationem potationem que diligebat, et contra pestilentiam humanae consuetudinis in ea scriptum ita habebat :"Quisquis amat dictis absentum rodere vitam, hac mensa indignam noverit esse suam ».
Numérotation du verset Prv. 24,24 
Qui dicunt impio : iustus es, maledicent eis populi et detestabuntur eos29  tribus.

29  dicunt... eis ... eos CorS² (Sen. Parisiensis habent sic dictum pluraliter sed hebr. et plures al. singulariter dicunt neutrum) ΩJ ΦRGP² Θ ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩR (... eos obsc # ΩD) Ed1455 Rusch Clementina ] dicit... ei... eum ΩL Weber , dicit... eum... eum Cava ΓM ΩP
Numérotation du verset Prv. 24,25 
Qui arguunt30  laudabuntur et super eos31  veniet benedictio.

30  arguunt Ω Rusch ] + eum Ed1455 Clementina 31  eos ΩM ΩS ΩF ΩJR Ed1455 Rusch ] ipsos ΩLP Weber , mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,26 
Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
marg.|  LABIA  DEOSCULABITUR etc. Osculum pacis et amoris signum est. Qui ergo recte respondet   labia deosculabitur, quia quicumque neglecta acceptione personarum sola verba iustitie sequitur, insipientibus forte gravis videtur et austerus. Multos tamen cum quibus pacem habeat multos prudentes qui sua verba cum amore complectantur inveniet et eosdem qui sepe adversabant in melius conversos.
Numérotation du verset Prv. 24,27 
Prepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum et postea32  edifices domum tuam33  ,
marg.|  PREPARA  FORIS etc. Preparato opere agrum diligenter exercere est evulsis iniquitatis sentibus, actionem nostram ad frugem retributionis excolere et post agri exercitium domum edificare quod plerumque ex bonis operibus discimus quantam vite munditiam et in cogitatione construamus. Ille enim exterius domum edificat qui primum agrum corporis a spinis vitiorum purgat ne si desideriorum sentes in carnis agro proficiant, intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.

32  et ΩDF Ed1455 Rusch ] etiam ( ) CorS² (hebr.), et CorS 2 (Paris.) ΩS, ut CorS 2 (Sen.) ΩM Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber  : CorS² : “Infra prepara foris etiam postea .he. paris.   et set. sen.   et ut. 33  tuam ΩD ΩS ΩF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR] om. ΩM
Numérotation du verset Prv. 24,28 
ne sis testis frustra contra proximum tuum34  , nec35  lactes quemquam36  labiis tuis,
interl.|  non foveas in peccatis

34  ne... tuum ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ*LPR Rusch Weber ] ne sis testis contra proximum tuum CorS² (hebr.) | tuum Ω Ω | 35  nec CortS1 ΩMSLPR Rusch Clementina Weber ] ne Y ΩDF ΩJ Ed1455 | 36  quemquam ΩD ΩM ΩS ΩF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] vel quempiam CorS1 tantum |
Numérotation du verset Prv. 24,29 
ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei
interl.|  malum pro malo non reddas
et37  reddam unicuique secundum opus suum.

37  et Cava ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Ed1455 Rusch ] om. ΩP Weber , mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,30 
Per agrum hominis pigri transivi et per vineam stulti viri38  .
interl.|  quia reprobi predicta facere negligunt recte subiungit : Per agrum hominis pigri transivi .
marg.|  PER  AGRUM  HOMINIS.   Per agrum vineamque   pigri ac   stulti transire est cuiuslibet vitam inspicere negligentis quam urtice vel spine replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria et punctiones pullulant vitiorum. Unde : {Erfurt, t. 3, f. 16rb ; facsim., t. 2, p. 683b} [Rusch, f. 16rb ] « In desideriis est omnis otiosus ». Et maceria lapidum in vinea vel agro viri stulti destructa iacet cum incepta virtutum munimina vel improbitate hominum deceptus vel diaboli persuasione quisque negligens perdit.

Prv. 13, 4.

38  stulti viri L* ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩR Rusch ] inv. ΩM ΩL ΩP Clementina Weber
Numérotation du verset Prv. 24,31 
Et ecce totum repleverant urtice, operuerant39  superficiem40  eius spine et maceria lapidum destructa erat.

39  operuerant ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] operuerunt ΩJ* Cava X ΣC L M Q Y Θ ΨD ΩF ΩJ*?, operuert abrev. ΩR, et praem. ΓA Ed1455 Clementina , mf. obsc. # ΩD 40  superficiem ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR ² Rusch Weber ] superfaciem ΩJ ΣT Y* ΨD ΩM ΩR*, mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,32 
Quod cum vidissem posui in corde meo41  et exemplo didici disciplinam.

41  meo ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. ΩM ΩF*
Numérotation du verset Prv. 24,33 
Usquequo piger dormis ? Usquequo de somno consurges42   ? Parum inquam dormies, modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas

42  usquequo piger... consurges Q² Θ ΩM ΩS ΩF ΩJ* ΩL* ΩR Ed1455 Rusch ] Usquequo piger dormis S² | dormis] dormies Ed1455 | usquequo²] quando ΩM | consurges] consurgis ΘHA² ΩP, non surgis CorS1  ; om. Cor1 (hoc hebr. et antiq. non habent hic sed supra [Prv.] 6, 9) Cor2 , CorS1 (plures antiq. hebr. non habent scilicet istos duos versus), Cor3 (plures antiq. hebr. non habent) Weber ; del. ΩJ² ( rubr. sublin. ) ΩL (va-cat).
Numérotation du verset Prv. 24,34 
{Erfurt, t. 3, f. 16rb ; facsim., t. 2, p. 683b} [Rusch, f. 16rb ] et veniet tibi43  quasi cursor egestas tua44  et mendicitas tua45  quasi vir armatus.

43  veniet tibi Amiatinus G ² X² Σ L² Γ Cor3 (hebr. an.) ΩD* ΩM ΩS ΩF ΩJ* ΩL ΩP ΩR Ed1455 Ed1530 Clementina ] veniet G * Cava Cor2 Ω ΩΩP Weber cum hebr. LXX, veniat CorS1 (quidam habent et veniat tibi sed hebr. antiq. non habent   tibi ) | 44  tua] om. Clementina cum Prv. 6, 11 | 45  tua Cava Ω Rusch ] om. Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_24)