initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 25

Numérotation du verset Prv. 25,1 
He quoque parabole Salomonis quas transtulerunt viri Ezechie regis Iuda.
marg.|  HE  QUOQUE  PARABOLE etc. Hinc novo ordine loqui incipit et ut non ad audientem sed secum quid ratio veritatis habeat protractet in quibus tamen quisque quid cavere quid appetere debeat agnoscat. Quas quidem parabolas   viri Ezechie transtulisse dicuntur quia persitant usque ad eum disperse habebantur a parabolibus prout ex ore Salomonis semel dictas rapuerant sed per eius industriam collecte huic libello inserte sunt. Notandum quia in his parabolis multo parabola sunt allegorica quam in ceteris ex collatione rerum scilicet que figuris apte videntur.

1 He... Iuda CorS1 ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] om. CorS1 =Cor3 (quidam anti. non habent hunc versum, aliqui anti. et moderni et hebr. habent) Ed1455 | He(e) Amiatinus ΠH M Q ΦRG²P Z S² ΣC ΓM ΨD ΩD ΩF ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Ed1530 Clementina ] Hec ΦG* S* ΩM Weber | quoque] om. ΩM
Numérotation du verset Prv. 25,2 
Gloria Dei est celare
interl.|  in carne apparentis

Hic incipit Prv. 25 ΩJ | est G X Q² Φ Z² S ΓA ΨD CorS1 ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] om. Cor2 ΩL Weber
verbum
interl.|  deitatis
marg.|  GLORIA  DEI. Gloria Domini in carne apparentis est humanitatis magis quam divinitatis naturam mortalium oculis ostendere et se potius miraculis et mysticis locutionibus quam apertis Verbum Dei, id est Filium fateri. Unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat.
et gloria regum
interl.|  apostolorum

regum ΩD ΩJSLPR cett. Clementina Rusch ] regis ΩM
investigare
interl.|  perscrutari
sermonem,
marg.|  INVESTIGARE  SERMONEM. Sermonem quo se Deum quamvis obscure significat ut illud : « Ego et Pater unum sumus » et huiusmodi. Denique celans divinitatem et pretendens humanitatem ait : « Quem dicunt homines esse filium hominis ? ». Cui Petrus investigato sermone : « Tu es Christus filius Dei vivi ». Qui non parva investigationis gloriam meruit nam illico audivit : « Beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis » etc.

Io. 10, 30.
Mt. 16, 13.
Mt. 16, 16.
Mt. 16, 17.
Numérotation du verset Prv. 25,3 
celum sursum et terra deorsum et cor regum
interl.|  apostolorum
inscrutabile.
interl.|  scientia apostolorum nostra fragilitatem transcendit
marg.|  CELUM  SURSUM etc. Sicut altitudo celi et profunditas terre ab hominibus sciri non potest, ita scientia apostolorum et prophetarum qui arcana divinitatis Spiritu revelante cognoverunt nostram fragilitatem transcendit.
Numérotation du verset Prv. 25,4 
Aufer rubiginem
interl.|  superficie littere

rubiginem plerique codd. edd. Ω Rusch ] robiginem G Amiatinus Weber
de argento
interl.|  sacro eloquio
et egredietur
interl.|  de subtilitate littere et figuralium cerimoniarum

egredietur Cor3 (vel) ΩD ΩM ΩS ΩF ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] egreditur X ΣT ΩJ
vas purissimum.
interl.|  spiritalia mysteria
Numérotation du verset Prv. 25,5 
Aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius,
marg.|  AUFER  IMPIETATEM etc.   Aufer impietatem persequendi Christianos de animo Sauli vel huiusmodi et cum Christum predicare ceperint firmabitur iustitia cathedra doctrine eorum quam prius ad ruinam sua impellebat impietas cum iustitie Dei repugnantes suam volebant statuere.
marg.|  AUFER  IMPIETATEM etc. Qui presunt populus, si volunt firmum esse solium suum, semper hilaritate et gratia vultos plenos exhibeant ne per arrogantiam rigidi plebis odium incurrant.

Cf. Act. 26, 14.
Numérotation du verset Prv. 25,6 
ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris.
marg.|  NE  GLORIOSUS. Sicut superius prelatum nunc subditum. Monet illum ut hilarem vultum ostendat subiectis, hunc ne in conspectu maiorum arrogans appareat sed in mediocri positus loco superius evocari mereatur. Unde : « Cum invitatus fueris ad nuptias recumbe in novissimo loco ». Potest in rege et principe Dominus intelligi in cuius conspectu nos semper humiliari necesse est. Unde : « Humiliamini sub potenti manu Dei ut exaltet vos in tempore visitationis ».

Lc. 14, 10.
1Pt. 5, 6.

magnorum plerique codd. ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR edd. Rusch Weber ] magnatorum Cor3 (vel) ΩP
Numérotation du verset Prv. 25,7 
Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc quam ut humilieris coram principe,

quam ut... principe ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] om. ΩM
Numérotation du verset Prv. 25,8 
que viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum.
interl.|  » Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum ».

Mt. 18, 15.

que viderunt ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] ne viderint ΩM, que viderint ΩD, que vider’t ΩF ΩL
Numérotation du verset Prv. 25,9 
Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo ne10  reveles,

secretum Cor2 ΩD ΩM ΩS ΩF ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + tuum ΩJ 10  ne ΩD ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber (plerique codd.)] non G X L T S* ΩS ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 25,10 
ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant, quas tibi serva ne exprobrabilis {Erfurt, t. 3, f. 16va ; facsim., t. 2, p. 684a} [Rusch, f. 16va ] fias11  .

11  Gratia... fias Θ ΩD* ΩM ΩS ΩF ΩJ* ΩL* ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina cum LXX] om. Cor2 (nec hebr. nec anti. habent sed LXX), CorS1 (anti. non habent hunc versum) Cor3 (hebr. anti. non habent) Weber , del. Cor1 Ω (sublin.) Ω(va-cat) ΩL² (va-cat), ... exprobabilis... ΩM
Numérotation du verset Prv. 25,11 
Mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo,
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 16va ; facsim., t. 2, p. 684a} [Rusch, f. 16va ] MALA  AUREA etc. Sacra eloquia   lectis comparantur quia requiem parant a0
dientibus argenteis quia splendida fulgent virtutibus patrum. Unde : « Eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum ». Lectorum ornatui mala supraddit aurea qui divina eloquia spiritalibus sensibus et mysteriis plena exponendo demonstrat. Sensus enim mala vocantur quia de arbore vite, id est Dei sapientia sunt orti,   aurea quia notitiam amoremque perpetueque claritatis mentibus infundunt.   Mala ergo   aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo quia qui verbum Dei oportune novit iuxta audientium capacitatem predicare modo exempla ac dicta patrum per quorum custodiam ad requiem pervenitur eternam iuxta litteram replicat, modo suaviores in his sensuum spiritalium fructus quibus pia audientium desideria pascat remoto littere velamine pandit.
Ps. 2, 7.
Numérotation du verset Prv. 25,12 
inauris12  aurea et margaritum13  fulgens,
interl.|  magister eruditus

12  inauris ΩD ΩM ΩS ΩF² ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] inaures D Q* ΓM ΨB, in aureis Amiatinus ΩF* 13  margaritum Cor2 CorS1 (vel !) ΩM ΩJ² ΩL ΩP ΩR* Rusch Weber ] margarita CorS1 Cor3 (vel) ΩD ΩS ΩF ΩJ* ΩR² Ed1455
qui arguit sapientem et aurem obedientem.
marg.|  INAURIS  AUREA etc. Recte humilis auditor inauri auree comparatur quia dum libenter increpanti ac docenti aurem accommodat iam se ad percipiendam claritatem sapientie celestis preparat iam supere lucis visioni appropiat.
marg.|  Magister eruditus margarito fulgenti quia dum emendationem morum dum supernorum scientiam pie querentibus aperit quasi aureo ornatui maiorem insuper gratioremque fulgorem gemme ardentis annectit.
Numérotation du verset Prv. 25,13 
Sicut frigus nivis in die messis
interl.|  tempore predicationis inter fervores persequentium
ita legatus fidelis,
interl.|  » Messis quidem multa operarii pauci ».
interl.|  predicator missus a Deo

Mt. 9, 37.
ei qui misit eum animam14  illius15  requiescere facit.
marg.|  SICUT  FRIGUS etc. Importunum videtur tempore messis ningere. Nam et post : « Quomodo nix estate et pluvie in messe sic indecesns est stulti gloria ». Sed tamen in ferventi Palestina non parum delectabile est si subito frigus quomodo in nive solet adveniat quod incendia solis aliquando refrigeret, sudorem laborem tergat ardentes temperet anhelitus. Cui bene legatus assimilatur fidelis qui mentem eius qui se misit prudenter agendo repausat.

Prv. 26, 1.

14  animam ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch Weber ] anima ΓM ΩM, animum ΨD ΩP 15  illius ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] eius Q Z² ΩD ΩM ΩS, ipsius Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Prv. 25,14 
Nubes et ventus et pluvie non sequentes vir gloriosus
interl.|  spem sanctitatis habens
et promissa non complens16  .
interl.|  virtutem negans
marg.|  VIR  GLORIOSUS. Idem videtur : « Ne lactes quemquam labiis tuis ». Sed illud est ne promittendo hominem suscipias et non complendo decipias. Hoc autem et idem et quod dicit Apostolus : « Habentes speciem pietatis veritatem autem eius abnegantes ».

Prv. 24, 28.
2Tim. 3, 5.

16  complens ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] solvens ΩM
Numérotation du verset Prv. 25,15 
Patientia lenietur17 
interl.|  ferendo que pro peccatis irrogantur

17  lenietur ΩD Ω ΩS ΩJ ΩL Rusch Weber ] lenitur Cava , linietur ΩJ X ΠH M² Y² Θ S² ΓM, lanietur ΩM*, leviter ΩP
princeps
interl.|  Deus
et lingua mollis
interl.|  humilis satisfactio
confringet
interl.|  domabit
duritiam.
interl.|  contumacie prioris
Numérotation du verset Prv. 25,16 
Mel invenisti ?
interl.|  paratum tibi
interl.|  dulcedinem celestis intellectus que apum, id est patrum officio, paratur.
Comede quod sufficit tibi
interl.|  » Non plus sapere quam oportet sapere ».

Rm. 12, 3.
ne forte
interl.|  cito continget
satiatus18 
interl.|  ultra vires querendo

18  satiatus Cava WeberJ M Y Z²) Φ Θ ΨD ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Rusch ] saturatus Amiatinus ΩL Weber
evomas19  illud.
interl.|  perdas quod bene intellexeras
marg.|  MEL  INVENISTI etc. Potest et sic intelligi quod post aperte dicit :   Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui . Et si enim cuiuslibet vel locutionem vel visitationem melle dulciorem inveniris, melius est tamen ut rarius veniendo facias cum diligere adventum tuum quam vel una vice tamdiu cum illo maneas vel totiens ad eum venias ut fastidiat.

19  evomas ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] evomes ΩM
Numérotation du verset Prv. 25,17 
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando20  satiatus oderit te.

20  nequando G Amiatinus CorS1 (sic habent moderni) Cor3 (modern.) ΩD ΩM ΩF ΩJ Rusch Weber ] ne forte Cava CorS1 (hebr. et an. habent habet forte) Cor3 (hebr. anti.) ΩS ΩL ΩP ΩR
Numérotation du verset Prv. 25,18 
Iaculum et21  gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium22  .

21  et ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Rusch ] om. ΩM 22  contra p. s. – f. testimonium ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Clementina (t. f. ΩP Weber )] inv ΩF
Numérotation du verset Prv. 25,19 
Dens putridus et pes lapsus23  qui sperat super infideli in die angustie
marg.|  DENS  PUTRIDUS etc. Ieremias : « Maledictus qui ponit spem suam in homine et ponit carnem brachium suum ». Qui recte denti putrido et pedi lapso comparatur quia unicum hominis bonum id est"adherere Deo et ponere in Deo spem suam" nescit iste, nec vite percipere cibum, nec ad mansionem potest desiderate salutis pertingere. E  t amittit pallium in die frigoris quia etsi {Erfurt, t. 3, f. 16vb ; facsim., t. 2, p. 684b} [Rusch, f. 16vb ] in serenitate vite presentis habitu religionis videatur indutus in die iudicii nudus patebit.

Ier. 17, 5.
Cf. Ps. 72, 28.

23  lapsus Cava X ΠH L Z² ΦR* Θ ΩD² ΩM* ΩL ΩR Cor1=Cor2 CorS1 (sic habent quidam anti. et quidam moderni) Cor3 (anti. modern.) Rusch Weber ] lassus Φ Z* CorS1 (sed hebreus et aliqui anti. habent lassus) Cor3 (hebr. al. anti.) ΩD* ΩS ΩF ΩJ ΩP cett. codd. edd.
Numérotation du verset Prv. 25,20 
et amittit pallium in die frigoris24  .
interl.|  » Beatus qui custodit vestimenta sua ne nudus appareat ».

Apc. 16, 15.

24  die frigoris ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] corde perverso ΩM*
Acetum in nitro25 
interl.|  ebullit acetum in nitro
marg.|  ACUTUM  IN  NITRO etc. Nitrum a Nitria provincia ubi nasci solet dicitur, nec multum a salis amoniaci spem distat. Sicut enim salem in litore maris fervor conficit solis durando in petras aquas marinas quas vis ventorum vel maris fervor ad litus proiicit, ita in Nitria ubi estate pluvie prolixiores tellurem infundunt ardor nimius aquas excoquit in petram sali vel glaciei simillimam sed nihil gelidi rigoris, nihil salsi saporis habentem que tamen iuxta naturam salis in caumate durare et nubiloso aere fluere ac liquefieri solet.
marg.|  Hac indigene ad lavandum utuntur. Unde : « Si laveris te nitro et multiplicaberis tibi herbam borith maculate es iniquitate tua ». Crepitat autem in aqua quasi calx viva et deperit sed aquam lavationi habilem reddit.

Beda Venerabilis, In Prv. 25, 20, CCSL119B, p. 129.161-163 : « Acetum quippe si mittatur in nitrum protinus ebullit » = Rabanus Maurus, De universo, lib. 17, 2, PL 111, 461C << Gregorius Magnus, Homiliae in Ez.,1, 9, lin. 642 : «  Acetum quippe si mittatur in nitro, feruescit nitrum protinus et ebullit ».
Cf. Isidorus Hispalensis, Etymologiarum sive Originum libri XX, lib. 16, 2 § 7-9.
Ier. 2, 22.

25  nitro Cor1 CorS2 (vel) ΩD ΩF Ω ΩJ ΩL* ΩP edd. Rusch Weber ] + intellige : “ebulit acetum in nitro” secundum Glossam et Isidorum, 16 Eth., c. ‘De glebis ex aqua factis’ CorS2, vitro Cor2 ΩS ΩΩR, + et ΩL ΩP Weber
qui cantat carmina {Erfurt, t. 3, f. 16vb ; facsim., t. 2, p. 684b} [Rusch, f. 16vb ] cordi26  perverso27  .
interl.|  perversa mens correctione deterior succenditur

26  cordi Amiatinus CorS1 (Sen. hebr. an. Beda) ΩD² ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] corde G Cava Y Θ Z* ΓA ΨD CorS1 (Parisius corde ex prima scriptione) ΩD* ΩS ΩF ΩJ*! Ed1530 27  perverso Θ CorS1 =Cor3 (moderni) ΩD ΩM² ΩS ΩF ΩJ ΩR² Rusch ] pessimo Cor1 (Andrea Beda et anti. sic habent) Cor2 (hebr. et anti.) CorS1 (hebr. anti. Beda) Cor3 (anti. hebr. Beda Gregorius) ΩDmarg. (al. m. : ... anti. et hebr. non habent) ΩL ΩP ΩR* Weber
Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi28  .

28  Sicut... cordi Cava Q² Θ ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ* ΩL ΩP ΩR Ed1455 Clementina cum LXX, Cassiani Institut. 9, 2.] om. G Amiatinus Cor1 (Andrea Beda et anti. [non habent]) CorS1 (hebr. et anti. non habent hunc versum) Cor2=Cor3 (hebr. anti. non habent sed LXX), del. ΩJ² ( rubr. sublin. ) Ω (va-cat) Ed1530 Weber
Numérotation du verset Prv. 25,21 
Si esurierit
interl.|  de corporalibus et spiritalibus alimentis
inimicus tuus ciba illum, si sitierit da ei29  aquam bibere.

29  si² ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et praem. G Cava X ΩM Weber | sitierit ΩM ΩS² ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] sitit T² ΩD ΩS* ΩF Ed1455 | ei ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] illi X ΓM ΩD ΩS ΩF
Numérotation du verset Prv. 25,22 
Prunas30  enim
interl.|  arborem caritatis

30  Prunas plerique codd. ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR edd. Rusch ] Pruna Amiatinus , Prunam G T Weber
congregabis super caput eius31  et Dominus reddet tibi32  .
marg.|  PRUNAS id est ardorem caritatis. Non enim doceret sapientia ut bona inimico mali causa faceres fit enim sepe ut inimicus crebris victus beneficiis odii ponat rigorem et calorem caritatis menti apponat.

31  c. – super c. eius ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP] inv ΩR 32  tibi CorS1 (hebr. et moderni) Cor3 (hebr. modern.) ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] ei Φ Z² Cor1 (anti.) CorS1 (B. ! et anti.) Cor3 (Beda ! anti.) ΩP
Numérotation du verset Prv. 25,23 
Ventus aquilo dissipat pluvias33  et facies tristis34  linguam detrahentem.
marg.|  VENTUS  AQUILO. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi. Si vero tristi ut ait quidam discit non libenter dicere quod didicerit non libenter audiri.

33  pluvias ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] pluviam ΩM cum hebr. 34  tristis ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] tristes Y* ΩP
Numérotation du verset Prv. 25,24 
Melius est sedere in angulo domatis35 
interl.|  in altitudine virtutum liberum et secretum a seculi desideriis et uxoris vinculis

35  domatis ΩD ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] dogmatis Cava ΓM ΩS ΩR
quam cum muliere litigiosa et36  in domo communi37  .
interl.|  carnali voluptate quotidianis nefarie mulieris contumeliis affici
marg.|  MELIUS  EST etc. Doma est excelsus et secretus locus. In Actibus enim apostolorum ubi Petrus ad superiora ascendit ad orandum pro superioribus in greco doma scriptum est.

Cf. Act. 10, 9.

36  et ΩD ΩS ΩF ΩL ΩR etc. Rusch Weber ] om. Amiatinus S² ΩM ΩJ ΩP 37  communi ΩD² ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] convivii ΩD* ΩS
Numérotation du verset Prv. 25,25 
Aqua frigida anime sitienti et nuntius bonus de terra longinqua,
marg.|  AQUA  FRIGIDA etc. « Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus ». Aqua ergo frigida que sitientis ardorem extinguit et nuntius qui de longe nova quelibet et inopinata gaudia portat assimilantur quia et dulcedo divine visionis animam diu desiderantem consolatur et ab estu tribulationis liberat et quotidie anguli   de terra longinqua , id est de superna patria, descendentes in mundum iustos vel inter temptationes spe celestium roborant vel finito certamine ad palmam retributionis inducunt.

Ps. 41, 2.
Numérotation du verset Prv. 25,26 
fons
interl.|  » Os iusti meditatur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium ».

Ps. 36, 30.
turbatus
interl.|  a diabolo
pede et vena corrupta, iustus cadens coram impio.
marg.|  FONS  TURBATUS etc. Evenit sepe ut qui maiori perditi scientia fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humane concessum est in insipientie foveam decidant. Unde adiungit :   Sicut qui mel comedit multum etc. Dulcedo enim mellis si plus quam debet sumatur unde delectatur comedens necatur. Dulcis quoque est inquisitio maiestatis sed qui ultra modum inquirit ab eius gloria opprimitur, quia ut mel immoderate sumptum perscrutantis sensum, dum non capitur rumpit. Non autem hoc solum debet quisque sapiens attendere sed etiam ne ea que recte atque utiliter scire potuit immoderatis sermonibus inutilia reddat. Unde addit :   sicut urbs patens etc.
Numérotation du verset Prv. 25,27 
Sicut qui mel comedit multum38  et39  non est ei bonum, sic40  qui perscrutator41  est maiestatis opprimetur a42  gloria.

38  comedit multum Amiatinus L Q ΦRG Z ΨD ΩD ΩM1 ΩS ΩF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch ] inv Weber | 39  et Θ S² ΓM ΩD ΩS ΩF ΩJ* ΩS ΩR] del. Ω (sublin.), om. ΩM ΩL ΩP Weber | 40  sic ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] ita Q ΩM, om. ΩP tantum | 41  perscrutator ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩR  Rusch ] praescrutator Θ, scrutator ΩL ΩP Weber | 42  opprimetur a : Q Y ΦRG Θ Z² ΨD ΩD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] opprimitur Weber |
Numérotation du verset Prv. 25,28 
Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
marg.|  SICUT  URBS  PATENS. Si enim murum silentii non habet, patet inimici iaculis civitas mentis et cum se per verba extra semetipsam43  iacit, apertam se adversario ostendit quam tanto ille sine labore superat quanto et ipsa que vincitur contra semetipsam per multiloquium pugnat.

Beda Venerabilis, In Prv. 25, 28, CCSL 119B, p. 130.220-224 : « Si enim murum silentii non habet, patet inimici iaculis ciuitas mentis et cum se per uerba extra semet ipsam eicit apertam se aduersario ostendit quam tanto ille sine labore superat quanto et ipsa quae uincitur contra semet ipsam per multiloquium pugnat ».
43  extra semetipsam] sextra emetipsam cacogr. Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 25), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_25)