initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 26

Numérotation du verset Prv. 26,1 
Quomodo nix in estate et pluvie in messe sic indecens est stulto* gloria.
interl.|  non indoctis honor docendi committatur
marg.|  QUOMODO  NIX etc.   Nix estate et pluvie in messe persecutiones infidelium {Erfurt, t. 3, f. 17ra ; facsim., t. 2, p. 685a} [Rusch, f. 17ra ] tempore predicationis, que dum forte graviores insistunt et calorem in multis impediunt dilectionis et fruges bone operationis fedant. Quibus   gloria stulti comparatur, quia si indocto cathedra docendi tribuitur, eque per hoc Ecclesia ut infidelium persecutione leditur quod Ariane tempestatis calamitas probavit.

1 in X² ΩM² Rusch Ed1455 Clementina ] om. ΩM* ΩJ ΩP etc. Weber | 2 pluvie Amiatinus Y Φ ΨD Ω ΩJ ΩP edd. Rusch ] pluvia ΩL Weber | 3 stulto Ω ΩJ ΩL ΩP Weber ] stultus X, stulti Rusch |
Numérotation du verset Prv. 26,2 
{Erfurt, t. 3, f. 17ra ; facsim., t. 2, p. 685a} [Rusch, f. 17ra ] Nam sicut avis ad alta transvolans et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
interl.|  in proferentem
marg.|  NAM  SICUT  AVIS etc. Verba comparat avibus, quia per aera transvolant ab ore loquentis ad audientem sed avis sepe residet ubi utilitas aut necessitas non est. Verba autem non dispersa in ventum evanescunt sed cuncta in auctorem revertuntur et vel bene prolata iuvant loquentem vel male gravant ita ut pro omni otioso verbo rationem in die iudicii reddere cogamur. Quanto magis autem maledicta non que maligne in insontem iaculantur sed et illa que negligenter passim in quoslibet proferuntur non alium sed ipsum maledicum opprimunt : « Maledici enim regnum Dei non possidebunt ». Non autem sine causa addit :   maledictum frustra prolatum . Est enim maledictum iuxta divinam iustitiam ut pecunia tua tecum sit in perditione et anathemata Ecclesie de quibus : « Quecumque ligaveritis super terram ligata erunt et in celis ».

1Cor. 6, 10.
Mt. 16, 19 ; Mt. 18, 18.

Nam Cava Σ Z Φ Cor2 Cor3 (anti.) ΩJ ΩL Rusch Edmaior. ] Non Amiatinus T*, om. edd. Edminor. hebr. LXX alta Cava M Q² Φ T S* ΨD Cor 2 CorS2 (anti.) ΩM ΩS ΩJ ΩL Ed1455 Rusch ] alia CorS2 (hebr.) Weber
Numérotation du verset Prv. 26,3 
Flagellum equo et camus asino et virga in dorso imprudentium.

in Σ Φ Z² S² Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 26,4 
Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis.
marg.|  NE  RESPONDEAS etc.   Responde stulto iuxta stultitiam suam etc. Non sunt contraria utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat dum et stultus contemnit quia non recipit sapientiam et stulta superbia a sua decutitur stultitia. Unde : « Factus sum insipiens vos me coegistis ».

2Cor. 12, 2.
Numérotation du verset Prv. 26,5 
Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur*.

suam] om. ΩM | sibi] tibi ΩM | esse videatur ΩS ΩJ ΩL Weber ] inv tantum ΩM Rusch |
Numérotation du verset Prv. 26,6 
Claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba10 
interl.|  predicationis

10  m. v.] inv ΩM
per nuntium stultum.
interl.|  hereticum
marg.|  CLAUDUS  PEDIBUS etc. Potest sapiens stultum mittere nesciens. Nec tamen sapientie sue gloriam perdit quia de ignoto bonum quod audierat credit, sed qui hereticum sciens mittit ad predicandum   claudus est pedibus et iniquitatem bibens quia et operis boni foris incessum amisit et interiora sui sensus haustu stultitie debriat.
Numérotation du verset Prv. 26,7 
Quomodo pulchras frustra11  habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum12  parabola.

11  frustra] om. ΩM 12  stultorum] stulti ΩM
Numérotation du verset Prv. 26,8 
Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii
interl.|  deos gentium cultu veneratur inani
ita qui tribuit insipienti
interl.|  heretico
honorem.
interl.|  docendi
Numérotation du verset Prv. 26,9 
Quomodo si spina
interl.|  punitiones
nascatur in manu
interl.|  operibus
temulenti, sic13  parabola in ore stultorum.
marg.|  QUOMODO  SI  SPINA etc.   Spina nascitur   in manu temulenti cum in operibus eius qui carnalibus servit illecebris punctiones oriuntur scelerum. Quibus recte parabola quam stultus proponit assimulatur quia etsi verba prudentie novit dicere in his tamen vitiorum punctiones quibus vel se vel proximum lacerat vitare {Erfurt, t. 3, f. 17rb ; facsim., t. 2, p. 685b} [Rusch, f. 17rb ] non novit. Sepe enim dum bona dicit aut suam laudem aut vituperationem querit aliorum.

13  sic] sicut ΩM
Numérotation du verset Prv. 26,10 
Iudicium determinat causas et qui imponit stulto silentium iras mitigat14  .

14  iras mitigat] ΩJ² (in ras.)
Numérotation du verset Prv. 26,11 
Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum15  , sic imprudens qui iterat16  stultitiam suam.
interl.|  nequitiam
marg.|  SICUT  CANIS etc. Canis vomens cibum quo pectus eius premebatur abiicit, cum redit ad vomitum quo levatus fuerat oneratur. Et qui admissa plagunt nequiciam que mentis intima deprimebat confitendo proiiciunt quam post confessionem dum appetunt resumunt.

15  Cf. 2Pt. 2, 22.16  iterat] vertat ΩM*
Numérotation du verset Prv. 26,12 
Vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit17  insipiens18  .
marg.|  VIDISTI  HOMINEM. Unde : « In iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident ceci fiant ».

Io. 9, 39.

17  habebit] habet ΩM | habuit ΨD 18  insipiens CorS1 =Cor3 (al. mod.) Ω Ed1455 Rusch Clementina ] stultus CorS1 =Cor3 (anti.) ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 26,13 
Dicit19  piger : Leo
interl.|  diabolus

19  Dicit CorS1 =Cor3 (hebr. Beda anti.) Ω Rusch Weber ] sicut praem. ΩM*, Dicet CorS1 (moderni) ΩS ΩJ
est in via,
interl.|  iustitie
leena
interl.|  male delectationes
in itineribus20  .
marg.|  DICIT  PIGER etc. Multi cum verba exhortationis audiunt dicunt velle se viam incipere iustitie sed a Satana retrahi ne perficiant. Sicque excusando semper in lecto sui torporis   sicut ostium in cardine vertuntur et modo exire ad operandum, modo ad quiescendum redire proponentes in suis iacere previtatibus non desistunt.

20  leo est in via (+ et Ed1455 Clementina ) leena ΨD ΩM ΩS ΩJ ΩL Rusch ] leena in via leo Weber
Numérotation du verset Prv. 26,14 
Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo21  .
interl.|  ad opus bonum

21  lectulo s. Cor2 Weber ] lecto ΣC M² D Q Y ΓA ΩM, lectu ΩJ ΣT M* ΦG ΨD
Numérotation du verset Prv. 26,15 
Abscondit22  piger manus23  sub ascella sua24  et laborat si ad os suum eas25  converterit26  .

22  Abscondit Rusch Weber ] Abscondet ΩM | 23  manus Rusch Weber ] manum ΩJ² Amiatinus ΓA Clementina , + suas ΩM | 24  ascella sua Amiatinus L D Σ ΠH Q² Θ Z² T S* ΓM CorS1 =Cor3 (moderni) Ω Rusch edd.] ascellas suas Cor2 (qui ponunt ibi sub ascella quia hebr. habet, numquid ponent ibi manum quia hebr. habet ?) CorS1 =Cor3 (ant.) ΩL Weber | 25  eas] eam Amiatinus D S* ΓA Clementina | 26  converterit] convertit ΩJ² Q ΩM, convertat X |
Numérotation du verset Prv. 26,16 
Sapientior sibi piger27 
interl.|  alias : stultus

27  piger ΩJ ΩL Rusch Weber ] stultus Ed1455 , om. Cava X ΩM
videtur, septem viris
interl.|  septiformi gratia imbutis
loquentibus sententias.
marg.|  SAPIENTIOR etc.   Septem viri loquentes   sententias septiformi gratia pleni nobis sententias sacre Scripture ministrantes. Quibus sapientior sibi stultus videtur qui dicit vel non debere vel non posse impleri, que illi dictante Spiritu sancto hominem facere iusserunt et multos perfecisse monstraverunt.
Numérotation du verset Prv. 26,17 
Sicut qui apprehendit auribus canem sic qui transit {Erfurt, t. 3, f. 17rb ; facsim., t. 2, p. 685b} [Rusch, f. 17rb ] impatiens et commiscebitur28 
interl.|  alias : commiscetur

28  impatiens et commiscebitur Rusch tantum] et impatiens commiscitur ΩJ² Σ S*, et patiens conmiscetur ΩJ*, impatiens commiscetur Y Φ Z² Ed1530 , impatiens et commiscetur S² ΩS ΩJ CorS2 (sic Paris.) Clementina , et impatiens commiscetur ΩM ΩL CorS2 (hebr. secundum Sen. : et impaciens commisce. etc.) Weber .
rixe alterius.
marg.|  SICUT  QUI  APPREHENDIT. Noli verbis contendere ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicumque simplex sensu est et duobus inter se iurgantibus mordaci sermone capta eius aure cito incipit, quasi canis latrare et in contentiones generare sed sapiens omnino vitat.
Numérotation du verset Prv. 26,18 
Sicut noxius est29  qui mittit lanceas et sagittas in30  mortem,

29  est] om. ΩM 30  l. - et - s.] inv Ed1455 Clementina | in X L D ΦP Θ T ΓM ΩM ΩS ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Clementina ] et Weber
Numérotation du verset Prv. 26,19 
ita31  vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit32   : Ludens feci.

31  ita ΩM ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] sicut ΩS, sic ΩL Weber 32  dicit Rusch Weber ] dicet ΩJ² X ΠH Θ ΩS Ed1455
Numérotation du verset Prv. 26,20 
Cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt33  .

33  conquiescunt] conquiescent Amiatinus Clementina , quiescunt ΩM
Numérotation du verset Prv. 26,21 
Sicut carbones ad prunas34  et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.

34  prunas D² Z² plerique codd. edd. ΩL Rusch ] prunam Weber
Numérotation du verset Prv. 26,22 
Verba susurronis
interl.|  litis incentoris bilinguis
quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima cordis35  .
interl.|  simulat laudem verborum et querit unde iurgia seminat

35  intima ΩS ΩJ ΩP Rusch Weber ] interiora X Amiatinus ΩF | cordis CorS1 (quidam moderni) ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch ] ventris CorS1 (hebr. Beda anti. et quidam moderni) Cor1=Cor3 (vel) ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 26,23 
Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde36  sociata.

36  cum pessimo corde ΩD ΩS ΩJ Rusch Weber ] cum corde ΩP, in corde pessimo ΩM² (in ras., prima man.)
Numérotation du verset Prv. 26,24 
Labiis suis intelligitur inimicus cum in corde tractaverit dolos.
Numérotation du verset Prv. 26,25 
Quando submiserit37  * vocem suam ne credideris38  ei quoniam septem nequitie sunt in corde illius39  .

37  submiserit ΩD ΩM ΩL² (corr. m. post.) Weber ] summiserit ΩL* ΩP Rusch | 38  credideris ΩD ΩM ΩL Rusch Weber ] credas ΩP | 39  illius ΩD ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] eius Θ ΩM, ipsius L |
Numérotation du verset Prv. 26,26 
Qui operit40  odium fraudulenter revelabitur41  malitia eius in concilio.

40  operit ΩD Rusch Weber ] aperit ΩM 41  revelabitur Rusch Weber ] revelabit ΦR
Numérotation du verset Prv. 26,27 
Qui fodit foveam incidet42  in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum43  .

42  incidet ΩD Rusch Weber ] incidit X Σ M* Y Z* T² ΨD ΩM 43  eum ΩD Rusch Weber ] eam ΨD ΩM
Numérotation du verset Prv. 26,28 
Lingua fallax non amat veritatem et44  os lubricum operatur ruinas.

44  et] om. ΩM




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_26)