initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 3

Numérotation du verset Prv. 3,1 
Fili mi,
interl.|  sapientia hortatur non esse obliviscendam legem et precepta
marg.|  FILI  MI. Hinc docet misericordie operibus insistendum, neque nostris viribus esse fidendum sed a Deo auxilium esse implorandum vel flagitandum et satis congruo ordine postquam coercuit a credulitate et a luxuria castigavit, ornat actibus bonis quem instruit.
ne obliviscaris legis mee et precepta mea cor tuum custodiat.
interl.|  ne imposita preceptorum custodia turbaret audientem premisit certa premia et sic, id est post, enumeravit precepta

cor tuum custodiat ΩD ΩS ΩJ Rusch edd. ] inv. Cor3 (h.) ΩM ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 3,2 
Longitudinem enim dierum
interl.|  que custodienda
interl.|  sempiternam lucem
et annos vite
interl.|  transcensum mortalitatis huius
et pacem apponent tibi.
marg.|   Pacem , id est statum beatitudinis de quo Isaias : « Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis ». Sed et priori populo Dei datum est ut cum legi Dei obediret longo tempore in pacis quiete viveret.

Is. 9, 7.
Numérotation du verset Prv. 3,3 
Misericordia
interl.|  ergo
et veritas non te deserant,
interl.|  sed
marg.|  M isericordia et veritas . Ab ore tuo numquam absit veritas dicenda, numquam ab opere proximo misericordia impendenda. Sic enim fit ut et te Dei semper prosequatur misericordia et veritas. Misericordia que deleat peccata, veritas vero que compleat promissa.
interl.|  vox proximum iuvet
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 3rb ; facsim., t. 2, p. 657b} [Rusch, f. 3rb ] C ircumda eas gutturi tuo . In gutture organum vocis, in tabulis cordis latitudine insinuat cogitationis. Sic ergo virtus misericordie et veritas radici mentis infixa pronuntietur voce loquentis, ut et occult inspectori placeant arcana intentionis et proximos iuvent officia locutionis. Bene autem virtutes circumdari docet gutturi cum vox loquentis potius in gutture fieri soleat, quia videlicet predicationis vox de internis emanat sed extra circumdat. Nam quo alios ad bene operandum et vivendum excitat, eo ad bene agendum opera predicationis seipsum ligat, ne extra sermonem actio transeat, nec voci vita contradicat.
et describe in tabulis cordis tui
interl.|  intentio Domini delectet

tabulis] tabilis cacogr . Rusch
Numérotation du verset Prv. 3,4 
et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus.
marg.|  E t invenies gratiam . Coram Domino invenit   gratiam et disciplinam bonam qui usu virtutum iugi promeretur a Domino ut per dies seipso perfectior inveniatur et melior. Sed et   coram hominibus gratiam invenit   et disciplinam bonam, cuius operibus iure laudatur pater et proximis exemplum vivendi prebeat.

et d. – bonam ΩD Rusch Weber ] inv. ΩR
Numérotation du verset Prv. 3,5 
Habe fiduciam
interl.|  sed ne timeas non posse servare
interl.|  habenda est fiducia ad Deum non hesitandum in oratione, non confidendum proprie prudentie
in Domino
interl.|  non in te, non in tuis viribus, non in naturali scientia
marg.|  H abe fiduciam in Domino . Ne metuas ob imbecillitatem tuam divina non posse servare mandata. Nec te rursum putes tuis implere viribus posse, vel tua naturali scientia nosse, si non per illius legem instruaris sed potius et in dicendo et in agendo eius quere auxilium et quod iussit ut implere valeas donabit.
ex toto corde tuo et ne innitaris prudentie tue.
interl.|  preponendo te patribus
Numérotation du verset Prv. 3,6 
In omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos.
Numérotation du verset Prv. 3,7 
Ne sis sapiens apud temetipsum.
interl.|  in his que percepisti a patribus quasi ceteris doctior
marg.|  N e sis sapiens . Videtur idem dixisse   ne innitaris prudentie tue . Sed prudentie sue innititur qui ea que sibi agenda vel dicenda videntur patrum decretis preponit. Sed sapiens est apud semetipsum qui in illis que ex patrum magisterio potuit recte cognoscere sese pre ceteris quasi doctior extollit. Que sit autem vera hominis sapientia sic ostendit :   Time Deum et recede a malo. Quale est in Iob : « Ecce timor Domini ipse est sapientia et recedere a malo intelligentia ». Perfecti enim ita se debent a malis omnibus continere, ut divine presentiam maiestatis cum metu semper recogitent. Et notandum quod supra fiduciam habere in Domino, nunc autem Deum timere admonet. Ibi fragilium animos ne desperent promisso Dei auxilio coroborat, hic fortiores ne de se presumant divini timoris memoria coercet.

Iob. 28, 28.
Time Deum et recede a malo.
interl.|  hec autem est vera sapientia

Deum ΩD ΩS ΩJ Rusch ] Dominum ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 3,8 
Sanitas
interl.|  time Deum et sanitas
quippe in umbilico tuo erit
interl.|  in perfectis operibus
marg.|  S anitas quippe etc. In ossibus solida virtutum opera,   in umbilico qui in interiore parte corporis medius est infirma adhuc et imperfecta bonorum actio designatur. Si ergo Deum timueris et non tuis viribus sed Deo confisus a malis abstinueris et infirmitas operis ad statum perfectionis convalescet et fortia, unde amplius roborentur accipient.

in umbilico tuo – erit ΩJ² ΩS Rusch ] erit umbilico tuo Cor1 ΩL Weber
et irrigatio ossium tuorum.
interl.|  solidorum operum
interl.|  et ut hoc sit

ossium ΩL² Rusch edd. ] ossuum ΩL* Weber
Numérotation du verset Prv. 3,9 
Honora Dominum
interl.|  eius laudem quere, non tuam aliter non honoras
marg.|   Honora ut scilicet homines qui eius plasma sunt, qui ad eius imaginem facti sunt recreentur.
de tua substantia
interl.|  non aliena
et de primitiis omnium frugum tuarum
interl.|  de potioribus bonis tuis
da pauperibus
marg.|  SUBSTANTIA etc. Non solum de substantia pecunie quam pauperibus damus sed de omnibus que bene agimus, de gratia quam a Domino recepimus. Ille etiam Dominum de sue substantie suarum que frugum primitiis honorat, qui quidquid boni agit non sibi sed ei tribuit.

da pauperibus ΩJ ΩS Ed1455 Rusch ] om. ΩL Weber , del . Cor1 =2=3
Numérotation du verset Prv. 3,10 
et
interl.|  et ideo
implebuntur
interl.|  in futuro
horrea tua
interl.|  non esuries amplius
marg.|  I mplebuntur horrea tua . « Thesaurizate vobis thesauros in celo ». Si sancti thesauros habent in celo quia veras divitias ibi inveniunt, habent utique ibi et   horrea et   torcularia, scilicet quia « non esurient neque sitient amplius ».
marg.|  Et in presenti non numquam doctori qui panem verbi qui poculum gratie spiritalis indigenti ministrat maiora ministranda dona Dominus pro mercede condonat. Qui terrena subsidia largitur inopibus ditior dando celesti remuneratione redditur.

Mt. 6, 20.
Apc. 7, 16.
saturitate
interl.|  «Satiabor cum apparuerit gloria tua »

Ps. 17, 15.
et vino torcularia
interl.|  non sities amplius
redundabunt.
interl.|  quia hec tibi a Domino
marg.|   Torcularia etc. Quia interna suavitas eternorum corda cunctorum fideliu in laude sui conditoris accendit hinc etenim dicit : « Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo ».

Lc. 22, 30.
Numérotation du verset Prv. 3,11 
Disciplinam Domini,
interl.|  correctionem
interl.|  ne eloquia Dei negligantur
marg.|   Disciplinam . Sunt qui in prosperis serviunt Domino, in adversis recedunt. {Erfurt, t. 3, f. 3va ; facsim., t. 2, p. 658a} [Rusch, f. 3va ] Unde sapientia quem in prosperis vivere docuit, etiam ne in correctione deficiat hortatur, ne accedente infirmitate vel paupertate vel huiusmodi pietatem quam in tranquillitate videbatur habere amittat.
fili mi, ne abicias,
interl.|  quasi onus importabile
nec deficias
interl.|  sub onere
cum ab eo corriperis.
interl.|  correctio est non ira
Numérotation du verset Prv. 3,12 
{Erfurt, t. 3, f. 3va ; facsim., t. 2, p. 658a} [Rusch, f. 3va ] Quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi.
marg.|  Q uem enim diligit Dominus corripit . Tanto ergo minus de flagello quo castigamur murmurare debemus, quanto certius in eo paterne dilectionis pignus tenemus. Unde ipse ait : « Ego quos amo arguo et castigo ».

Apc. 3, 19.
Numérotation du verset Prv. 3,13 
Beatus homo qui invenit sapientiam
interl.|  ne abiicias disciplinam quia non est beatitudo carere adversis sed beatus homo qui invenit sapientiam
marg.|  B eatus homo etc. Quia positos sub disciplina et correctione consolabatur quod ceperat addit insinuamus quod beatitudo vera est hominis non adversis carere que in presenti sunt sed eterne sapientie perceptione letari. Quod est in hac vita Domini voluntatem cognoscere et in futuro eius visione perfrui.
et qui affluit prudentia.
marg.|  E t qui affluit prudentia . Bene cum diceret : Q  ui invenit sapientiam addidit : E  t qui affluit prudentia . Sunt enim qui inveniunt sapientiam doctrinam veritatis aure percipiendo, sed affluere prudentia negligunt nolendo corda sua ad percipiendam eius amplitudinem laxare.
Numérotation du verset Prv. 3,14 
Melior est enim acquisitio eius
marg.|  M elior est . Non metuat de correctione inopie quisquis opes acquisivit sapientie omnibus thesauris munus celeste precellit.

enim ΠH Q Rusch LXX] om. cett. ΩL ΩR Weber
negotiatione argenti et auri primi et purissimi*. Fructus eius
interl.|  quia
marg.|  P rimi et purissimi . Quia « radix sapientie timor Domini » hi sunt   primi ac   purissimi fructus, sive quia Deus qui videtur ab initio est et nihil inquinatum in eius visione occurrit, sive quia ad hanc contemplationem contemplandam primo homo creatus est. Unde et filio ad patrem redeunti prima stola datur sive quia primum et rude aurum solet esse purissimum et prima stola nostra beatitudo vere est beatitudo credenda que nobis in resurrectione reddenda sed a Domino profectius promittitur.

Sir. (Eccli.) 1, 25.
Cf. Lc. 15, 21-22.

argenti et auri ( inv. ΩD* ΩS ΩR Ed1455 Rusch )... purissimi ΠH Amiatinus M Y Φ Z² S² ΓA ΨD Cor1 (hebr. ita ordinat et Beda exponit) ΩM Ω ΩS ΩJ ΩL Clementina ] argenti et auro primo Weber , argenti et auro purissimo Cava Ed1530
Numérotation du verset Prv. 3,15 
pretiosior est10  cunctis opibus
interl.|  non modo terrenis sed celestibus, immo et ipsis angelorum conspectibus huius claritas antefertur unde : « Quid mihi est in celo ? Et a te quid volui super terram ? ».

Ps. 72, 25.

10  est] om. ΩM
et omnia que desiderantur huic non valent comparari.
interl.|  quia
Numérotation du verset Prv. 3,16 
Longitudo dierum in dextera eius et11  in sinistra illius divitie et gloria.
marg.|  L ongitudo dierum etc. Visione sue divinitatis electos in perpetua luce donat et eosdem in presenti vita incarnationis sue sacramentis et charismatibus illustrat et roborat, dat eis qui ob se comparandum omnia sua vendunt « centuplum in hoc seculo et in futuro vitam eternam ».
marg.|  Iuxta antiquam translationem Parabolarum divitie et gloria sequitur quod nostri codices non habent : « Ab ore eius proficiscitur iustitia legem autem et misericordiam in lingua portitat ».

Lc. 18, 22.
Mt. 19, 29 ; Lc. 18, 30.

11  et Cava Θ Ω ΩD Ed1455 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber Cor2 (non est premittenda et coniunctio iuxta hebr. antiq. et Bedam)
Numérotation du verset Prv. 3,17 
Vie eius
interl.|  vel illius
vie pulchre
interl.|  quia divine
et omnes semite illius pacifice.
interl.|  quia ad pacem ducunt
marg.|   vie illius etc. Actiones et doctrine que in evangelio continentur pulchre sunt quia divine ac puri hominis legem transgresse et omnia eius iussa ad pacem ducunt eternam. Omnia que in carne gessit ad reconciliandos Deo morteles, ad pacificandum cum angelus genus humanum, ad demonstranda suis servande ad invicem pacis et dilectionis exempla pertinent.
marg.|  Sicut in medio paradisi lignum vite, ita per sapientiam Dei que est Christus vivificatur Ecclesia, cuius nunc sacramentis corporis et sanguinis pignus accipit vite et in futuro presenti beatificabitur aspectu.

Cf. Gn. 2, 9.
Cf. 1Cor. 1, 24.
Numérotation du verset Prv. 3,18 
Lignum vite est his qui apprehenderunt12  eam
interl.|  in presenti vivificat corpore et sanguine suo

12  apprehenderunt ΩD ΩR Rusch ] apprehenderint cett. ΩL Ed1455 Weber
et qui tenuerit13  eam beatus.
interl.|  in futuro

13  tenuerit Ω Rusch Weber ] tenuerint Y ΨD ΩR*, illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
Numérotation du verset Prv. 3,19 
Dominus
interl.|  Pater
sapientia
interl.|  per eandem quoque
interl.|  per Filium
marg.|  D ominus sapientia . Typice per Filium Ecclesiam fidei soliditate locavit. S  tabilivit celos prudentia cum per eum sublimium predicatorum corda illustravit.
fundavit terram,
interl.|  « Omnia in sapientia fecisti Domine ».
interl.|  ad litteram : et omnia

Ps. 103, 24.
stabilivit celos
interl.|  predicatorum corda
interl.|   in vel   per
prudentia.
Numérotation du verset Prv. 3,20 
Sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt.
interl.|  ad litteram patet
marg.|  S apientia illius eruperunt abyssi in diebus Noe vel cum quotidie fontes et flumina de abysso per terre venas emanant.
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 3vb ; facsim., t. 2, p. 658b} [Rusch, f. 3vb ] Aliter. Sapientia eruperunt abyssi qui largiente Christi gratia profunda sacramentorum celestium fidelibus innotescunt.   Et nubes rore concrescunt, Ecclesie scilicet magistri sublimes per contemplationem et vitam rigantes corda eorum auditorum quasi subiectam sibi terram. Que rore succrescunt quia subtilissima discretione virtutes suas quibus proficiant, quibus alta petant queque minoribus in exemplum monstrent examinant.

Cf. Gn. 7, 11.
Numérotation du verset Prv. 3,21 
Fili mi,
interl.|  quia tanta sapientia
ne effluant hec ab oculis tuis.
interl.|  monet non esse imitandum malum nec vias eius
marg.|  F ili mi ne effluant etc. Ne disciplina temporali fatigatus sapientie que tanta est gratiam perdas precave.
Custodi
interl.|  «Non occides, non mechaberis, non furtum facies ».

Mt. 19, 17 ; Lc. 18, 20.
legem
interl.|  sapientie
interl.|  quod dicit : « Si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes et da pauperibus ».

Lc. 18, 22.

14  meum ΩD ΩJ ΩS Ed1455 Rusch ] om. ΩM ΩP ΩL ΩR Weber Cor1
Numérotation du verset Prv. 3,22 
et erit vita anime tue
marg.|  E t erit vita anime . Habet anima tua vitam cum Deo, si eius decreta custodieris, quamvis caro disciplina correctionis aut etiam mortis prematur.
et gratia faucibus tuis.
marg.|  E t gratia faucibus tuis etc. « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua  Super mel ori meo ». Habet ergo sensus animi fauces suas quibus verba que audit diiudicet quibus res gestaque singulorum discernendo examinet et hec amplectendo recipiet illa reprobando contemnat. Quibus nimirum faucibus cum legem atque consilium Dei custodimus gratia multiplicatur quia quanto sollertius quique divinis obtemperat iussis tanto dulcius eius amorem concipit quem nobis inesse desiderans propheta ait : « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Beatus vir qui sperat in eo ».

Ps. 118, 103.
Ps. 33, 9.
Numérotation du verset Prv. 3,23 
Tunc ambulabis
interl.|  proficies
marg.|  T unc ambulabis . In via nostra fiducialiter incedimus cum Dei gratia confidi profectum in bona nostra conversatione suscipimus. Si ergo eius impiis humiliter subdimur et gustum superni amoris suavius faucibus mentis attingimus et operationis bone augmentum semper obtinebimus. Sed et in temptationibus ne deficiamus ipso adiuvante defendimur. Hoc est enim quod sequitur : « Et pes tuus non impinget quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum ».

Rm. 8, 28.
fiducialiter in via tua et pes tuus non impinget.
interl.|  in temptationibus non deficies
Numérotation du verset Prv. 3,24 
Si dormieris
interl.|  in morte
marg.|  S i dormieris . Patet iuxta litteram quia securus et dormit et vigilat et quiescit et ambulat qui se innocentem ante Deum et iuste vivere meminit. Sed et iustus cum dormierit in morte non solum potentias malignorum spirituum non metuit, sed in pace quiescit ac securus diem resurrectionis expectat, quia Deum ubique protectorem habet et custodem. Unde : « Si ambulavero in medio umbre mortis non timebo mala quoniam tu mecum es ».

Ps. 22, 4.
non timebis, quiesces et suavis erit
interl.|  securus diem resurrectionis expectans
somnus tuus.
interl.|  mortis
Numérotation du verset Prv. 3,25 
Ne paveas repentino terrore
interl.|  malignorum spirituum
et irruentes tibi potentias impiorum.
interl.|  demoniorum
Numérotation du verset Prv. 3,26 
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris.
Numérotation du verset Prv. 3,27 
noli prohibere benefacere eum qui potest
interl.|  sed
marg.|  N oli prohibere etc. Quia supra diligentur legem Domini et consilium observare monuit et eternam requiem observantibus promisit, nunc multiplicitur que observanda sunt replicat primoque ad id quod intermiserat rediens misericordiam proximo exhibendam et iuste cum illo docet esse vivendum, deinde et ab inimico cavendum esse premonet.   Noli ergo inquit   prohibere etc., ne audias a Domino cum Phariseis : « Ipsi non introistis et eos qui intrabant prohibuistis ».

Lc. 11, 52.
si vales
interl.|  aliter sufficit voluntas
et ipse benefac.
interl.|  sine dilatione
Numérotation du verset Prv. 3,28 
Ne dicas
interl.|  ne differas
amico tuo : Vade et revertere, et cras dabo tibi cum statim possis dare.
interl.|  id est benefac et recede a malo
marg.|  N e dicas etc. Non solum de eleemosynis sed de omnibus mandatis Christi qui ait : « Vos amici mei estis si feceritis » etc.

Io. 15, 14.
Numérotation du verset Prv. 3,29 
Ne moliaris amico tuo
interl.|  id est contra amicum quamvis pessimum
interl.|  vel quod est
malum cum ille in te habeat fiduciam.
Numérotation du verset Prv. 3,30 
Non15 
interl.|  vel : ne

15  non ΩD ΩS Ed1455 Ed1530 Rusch ] ne ΩP ΩL ΩR Weber
contendas
interl.|  etiam
marg.|  N on contendas . Non vetat contendere adversus eum qui male facit ut corrigatur quia hoc frustra non fit quod certa necessitas cogit, immo Deus qui ait : « Si peccaverit in te frater tuus increpa illum ». Ipse vult ut errantem quantum vales ad viam veritatis reducas.

Lc. 17, 3.
adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil16  mali fecerit.
interl.|  ne facias malum, ne emuleris hominem iniustum

16  tibi n. mali] ni. mali tibi G X Σ T ΠH Y Φ S ΓA, nichil mali tibi ΩM ΩD ΩS
Numérotation du verset Prv. 3,31 
Ne emuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius,
Numérotation du verset Prv. 3,32 
quia abominatio Domini est17  omnis illusor et cum simplicibus
interl.|  quos facile decipit

17  D. e. ΩM ΩP ΩL Rusch Weber ] inv. ΩD ΩS ΩJ² ΩR Ed1455 Ed1539
sermocinatio eius.
marg.|  Q uia abominatio etc. Quia illusor est qui vel verba Dei que novit {Erfurt, t. 3, f. 4ra ; facsim., t. 2, p. 659ra} [Rusch, f. 4ra ] implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Illusor est et ille qui promissa eius quasi prava despicit ac iram districtionis quasi tolerabilem spernit. Nec non et ille qui proximorum simplicitati improbus insultat. Ideoque omnem huiusmodi illusorem merito divina abominatur iustitia. Bene autem subditur :   Et cum simplicibus sermocinatio eius quia superbi dum simplicibus illudunt prudentiores se illis quos irrident iudicant. Sed horum prudentia ut Iacobus ait « terrena est animalis diabolica ».   Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos sapientie secretis illustrat quos terreni faustus ac duplicitatis nihil habere considerat. Unde aitaa   : « Abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis ».

Iac. 3, 15.
aa  Mt. 11, 25.
Numérotation du verset Prv. 3,33 
Egestas
interl.|  ne imiteris egestas enim   a Domino
interl.|  vel tabernacula
marg.|  I n domo impii . Ut purpurati divitis qui in hac vita spiritalibus eguit et post ad tantam pervenit inopiam ut nec guttam aque quam querebat acciperetab  .
marg.|  Undeac   : « Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in celestibus in Christo » qui in remuneratione audientad   : « Venite benedicti » etc. Sed et ad litteram sepe contingit eos qui aliena diripiunt ad ultimum inopia consumi, at illos qui sua largiuntur etiam bonis abundare terrenis.

ab  Cf. Lc. 16, 19-24.
ac  Eph. 1, 3.
ad  Mt. 25, 34.
autem iustorum benedicentur.
Numérotation du verset Prv. 3,34 
Ipse deludet
interl.|  ab Antichristo permittet deludi
illusores18 
interl.|  Iudeos qui eum deriserunt
marg.|   Illusores etc. Hos versus Iacobus et Petrus iuxta antiquam translationem posueruntae   : « Quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam ».

ae  Iac. 4, 6 ; 1Pt. 5, 5.

18  Ipse deludet - illusores ΩD ΩS ΩJ* ΩR Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] inv. ΩJ² ΩP ΩL Weber
et mansuetis dabit gratiam.
Numérotation du verset Prv. 3,35 
Gloriam sapientes possidebunt, stultorum exultatio19  ignominia20  .
interl.|  unde : « Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur ».af 

af  Lc. 14, 11.

19  exultatio plerique codd. CorS2 Cor2 (antiq.) Ω ΩD ΩJ Rusch ] exaltatio Σ T ΠH M D Y Z* T S* ΓA Cor1=Cor3 (hebr.) Cor2 (hebr., glosa Bede quia qui se exaltat humiliabitur) CorS2 (vel) ΩL Clementina Weber 20  ignominia Rusch ] + est ΩM




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_3)