initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 30

Numérotation du verset Prv. 30,1 
VERBA CONGREGANTIS FILII VOMENTIS.
interl.|  eructantis
interl.|  Hic est titulus

1 Verba] hic capitulum praem. alia manu marg. ΩF
Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus ait :
marg.|  VERBA  CONGREGANTIS. Hucusque parabole Salomoni quas transtulerunt viri Ezechie regis Iuda. Hinc rursus verba Salomonis quod perpenditur ab ipso nomine quo grece Ecclesiastes, latine congregans. Ecclesia enim convocatio.   Visio quam locutus est vir cum quo est Deus etc.   Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim spiritu Dei confortatus est, que sequuntur humili corde dicit : S  tultissimus sum virorum etc.

Hic incipit capitulum ΩF* ΩP | est Deus ΩP etc. ] inv. ΩM, Deus erat Ω F | morante] commorante ΩF Σ |
Numérotation du verset Prv. 30,2 
Stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum.
interl.|  «Predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidam scandalum gentibus autem stultitiam ».
marg.|  STULTISSIMUS. « Filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua » et Apostolus : « Si quis videtur esse sapiens in hoc seculo stultus fiat ut sit sapiens ».

1Cor. 1, 23.
Lc. 16, 8.
1Cor. 3, 18.

virorum ΩF] om. ΩM hominum ΩF] virorum ΩS
Numérotation du verset Prv. 30,3 
Non didici
interl.|  ego Salomon
sapientiam et novi scientiam sanctorum.
marg.|  NON  DIDICI ab homine sed donante Deo ut sanctorum scientiam nossem. Et Apostolus : « Nos stulti propter Christum ». Iterum ait : « Sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius seculi neque principum huius seculi qui destruuntur ».

1Cor. 4, 10.
1Cor. 2, 6.

et plerique codd., edd. ΩF ΩS ΩL Rusch hebr. LXX] + non Amiatinus Q Z² Clementina Weber , nec Cava | scientiam Rusch Weber ] sententiam Cava | scientiam sanctorum ΩF Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩP ΩS ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,4 
Quis ascendit in celum atque10  descendit ?
interl.|  hec est sanctorum scientia que stultitia mundo
marg.|  QUIS  ASCENDIT.   Quis ascendit in celum  ? Filius Dei post resurrectionem et nostre resurrectionis tempore descensurus est ad iudicium.

10  atque ΩF] autquis ΩM
Quis continuit spiritum in11  manibus suis ?
interl.|  potestate
marg.|  QUIS  CONTINUIT. Omnis spiritus angelorum hominum animalium et procellarum ne deficiat Dei potentia continetur.

11  in L M² ΦRG Θ Z² W ΓM ΨD ΩM ΩF ΩS ΩJ ΩL Rusch ] om. Weber
{Erfurt, t. 3, f. 19ra ; facsim., t. 2, p. 689a} [Rusch, f. 19ra ] Quis colligavit aquas quasi in vestimento ?
interl.|  «Congregans quasi in utre aquas maris ».

Ps. 32, 7.
Quis suscitavit
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 19ra ; facsim., t. 2, p. 689a} [Rusch, f. 19ra ] QUIS  SUSCITAVIT. Et nunc omnia que per orbem vivunt et crescunt, homines animantia, germina, Deus ut sua vita subsistant excitat et in die iudicii genus humanum a quattuor ventis a morte excitabit.
omnes terminos terre ? Quod nomen est eius12  *
interl.|  Patris

12  est eius Y Φ ΘH Z² S² ΨD ΩM ΩF ΩS ΩJ ΩL ΩP] inv. Rusch , eius Weber
et13  quod nomen14  filii eius si nosti ?
interl.|  hoc maxime norunt qui terrene superbie fastum contemnunt
marg.|  QUOD  NOMEN etc. De Patris et Filii nomen dicit cuius mysterium secularis scientia naturaliter scire non potuit quamvis esse Deum qui omnia fecerit per facta intelligere possit.
marg.|  SI  NOSTI tu, scilicet, qui tuam sapientiam iactans nostre fidei mysteria stultitiam vocas.

13  et X Amiatinus L Q Φ Z T S² ΨD ΩM ΩF ΩS ΩJ edd. Rusch ] aut Cava Σ ΠH M D Y Θ W S* ΓM LXX14  nomen ΩF etc. ] om. ΩM
Numérotation du verset Prv. 30,5 
Omnis sermo Dei15  ignitus,
interl.|  pericomenos
interl.|  eloquia Domini igne examinata
marg.|  OMNIS  SERMO. Proprietatem greci nominis quod est pericomenos unum verbum latinum non explicat. Unde aliquando ignitum aliquando igne examinatum transfertur. Pericomenos ergo significat quod tamquam constatum igne purgatum sit. Sicut enim metalla igne conflata sordem in se alienam atque inutilem non retinent et quidquid in his residet verum et perfectum et omni sorde purgatum est, ita eloquium Domini eternorum in se bonorum fidem testans. Inde : « Iota unum aut unus apex non preteribit a lege donec omnia fiant ». Vera enim omnia et ignita.

Cf. Mt. 5, 18.

15  Dei ΩF Rusch Weber ] Domini X ΩM
clipeus est
marg.|  CLIPEUS  EST, id est protector omnium sperantium in se.
marg.|  Clipeus contra hostium insidias16  et omnia adversa.
16  insidias] iosidias cacogr . Rusch
sperantibus17  in se.
interl.|  caritate accendit, scientia illustrat, sordes vitiorum excoquit

17  sperantibus] omnibus praem. ΩF ΩS Ed1455
Numérotation du verset Prv. 30,6 
Ne addas quicquam verbis illius
interl.|  ut heretici qui corrumpunt scripturas ne eis convincantur
et arguaris
interl.|  de additis
interl.|  et sic
inveniarisque mendax.
Numérotation du verset Prv. 30,7 
Duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar.
marg.|  DUO  ROGAVI  TE. Hec adhuc vir cum quo est Deus sermonis eius igne rediatus ad ipsum Deum conversus obsecrans ne vanitatem seculi iniquam verba mendacia veritati preponat Scripturarum, nec rursum copia vel inopia transeuntium rerum in oblivionem decidat eternorum.
Numérotation du verset Prv. 30,8 
Vanitatem et verba18  mendacia19  longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi. Tribue tantum victui meo necessaria,

18  et verba ΩF Rusch Weber ] om. ΩM 19  mendacia ΩF etc. ] mendacii Cava X W S* ΓM ΩM
Numérotation du verset Prv. 30,9 
ne forte satiatus20  illiciar ad negandum et dicam : Quis est Dominus ? Et egestate compulsus furer et periurem21  nomen Dei mei.

20  satiatus ΠH Q Θ ΩM ΩF ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] saturatus ΩJ ΩL Weber 21  periurem Cava plerique codd., edd. ΩF ΩS ΩJ ΩL Rusch ] peierem Amiatinus Weber
Numérotation du verset Prv. 30,10 
Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi et corruas22  .

22  corruas ΩF Rusch Weber ] moriaris Θ, + et moriaris ΩM
Numérotation du verset Prv. 30,11 
Generatio
interl.|  est
que patri suo maledicit
interl.|  «Deus dissipat ossa eorum qui hominibus placent ».

Ps. 52, 6.
et que matri sue non benedicit23  .
marg.|  GENERATIO  QUE  PATRI etc. Superius vite puritatem a Domino petebat nunc convertens intuitum ad contemplandam pravorum nequitiam quantis hec sit involuta miseriis, quam longe a veritate insinuat dicens :   generatio e st nefandorum que etsi bona agit quia honorem non defert parentibus perdit.
marg.|  He generationes congregationes sunt Iudeorum et hereticorum. Iudeorum generatio Patris suo maledicit qui ait : « Hic est filius meus primogenitus Israel » quando Filium eius venientem in carne negavit et matri sue non benedixit, id est Synagoge cuius prisce fidei quam in prophetis de Christo habuerat detraxit. Novatianorum generatio videtur sibi munda dicens se penitentia opus non habere.   Generatio Arianorum excelsos habet oculos et palpebras super Dominum erectas dicens : si natus est fuit tempus, quando non fuit Filius  . Generatio que pro dentibus gladios habet, hec est que suam perfidiam aliis immittere conatur et sicut corpora gladiis ita audientium animas veneno allocutionis occidit.

Ex. 4, 22.

23  matri sue - non benedicit Amiatinus D Q Φ ΨD Ω Rusch edd. ] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 30,12 
Generatio que munda sibi24  videtur et tamen non est lota a25  sordibus suis.

24  munda sibi Amiatinus D Rusch ] inv. ΩF ΩL ΩP Weber 25  a ΩL Rusch Weber ] om. Cava ΠH Amiatinus D Y Q* Y ΦRG Z² ΨD ΩF ΩS Ed1455
Numérotation du verset Prv. 30,13 
Generatio cuius excelsi sunt26  oculi et palpebre eius in altum porrecte27  .
interl.|  contra quod : « Domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei ».

Ps. 130, 1.

26  cuius ex. sunt ΩF Rusch Weber ] cum exc. sint ΩM 27  altum porrecte Rusch ] alta porrecte Ω S Ω L , non sunt in altum porrecte Θ, alta subrecte # Cor3 (a verbo subribo) ΩF Weber
Numérotation du verset Prv. 30,14 
Generatio que pro dentibus gladios habet
interl.|  "Filii hominum dentes eorum arma et sagitte et lingua eorum macera acuta".

Cf. Ps. 56, 5 : « Filii hominum dentes eorum arma et sagitte et lingua eorum lingua eorum gladius acutus ».
et cum mandit28 
interl.|  alias : commandit

28  cum mandit T* ΩF ΩS Rusch ] commandit Σ ΩM ΩJ ΩL Weber , quod mandit Cava
interl.|  ad hoc

29  molaribus ΩF] vulneribus ΩM
comedat
interl.|  devorat
inopes de terra
interl.|  innocentes humiles
et pauperes ex hominibus.
Numérotation du verset Prv. 30,15 
Sanguisuge due sunt filie30  dicentes : Affer affer.
marg.|  SANGUISUGA. Diabolus qui siti peccandi et peccata suadendi perpetuo ardet. Due filie que eius imitantur ardorem luxuria et philargyria. Nam luxurie quo liberius frena laxantur eo noxius delectatur : « Et crescit amor nummi quanta ipsa pecunia crescit ».

Cf. Iuvenalis , Saturae, 14, 138, ed. Willis, Teubener, 1997, p. 190 : « interea, pleno cum turget sacculus ore, / crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, / et minus hanc optat qui non habet ».

30  s. f. ΩP] inv. ΩM ΩF
Tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit31  .
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 19rb ; facsim., t. 2, p. 689b} [Rusch, f. 19rb ] TRIA  SUNT etc. Infernus numquam redundat. Meretrix habet similia corpus non satiatur deliciis, et avarus   numquam dicit sufficit . Alii infernum dicunt diabolum qui non satiatur seductione humana.   Os vulve et terra que non satiatur aqua ut supra ignem incendium gehenne qui numquam desinit.

31  numquam ΩF ΩP] non Amiatinus L CorS1=Cor3 (vel)
Numérotation du verset Prv. 30,16 
Infernus et os vulve et terra que non32  satiatur aqua, ignis vero numquam dicit sufficit.

32  non ΩF Rusch Weber ] numquam ΘHA² ΩJ
Numérotation du verset Prv. 30,17 
Oculum33  qui subsannat patrem et qui34  despicit partum matris sue suffodiant eum35  corvi de torrentibus et comedant eum36  filii37  aquile.
marg.|  OCULUM  QUI  SUBSANNAT. Qui divina iudicia reprehendunt,   subsannant patrem et heretici dum predicatorum sancte Ecclesie irrident partum,  matris despiciunt quia de ipsa exeunt qui contra eam loquuntur. « Ex nobis enim exierunt sed non erant ex nobis ». Quorum intentionem dum predicatores defluentis Scripturarum procedentes increpando vincunt quasi oculum nefandum   corvi de torrentibus effodiunt   et filii aquile eum comedunt.   Corvi dicuntur doctores qui peccati nigredinem humiliter confitentur.   Filii aquile, quia per gratiam eius sunt renati qui in carne ad celum transvolavit qui alibi filii sponsi dicuntur.

1Io. 2, 19.
Cf. Mt. 9, 15.

33  Oculum ΩF ΩP] oculus ΩM | 34  et qui ΩF ΩJ* Rusch Weber ] et Amiatinus L* D Q Y Φ Z² ΨD Cor2 (hebr. et antiq.) ΩJ² ΩP ( rubr. sublin. ) | 35  suffodiant eum ΩF Ed1455 Rusch ] effodiant eum Σ Q² S² Cor1 ΩM² ΩL ΩP plerique codd. cum LXX , effodiant Cor2 (antiq. et Beda) Weber | 36  eum Cava X ΠH Θ ΩF ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] illum ΩL ΩP Weber | 37  filii ΩF Rusch Weber ] filie Σ L ΩJ |
Numérotation du verset Prv. 30,18 
Tria sunt38  mihi difficilia39  et quartum40  penitus ignoro41  .
marg.|  TRIA  SUNT  MIHI  DIFFICILIA etc. Ita est ad litteram. Sed via   aquile in celo , id est subtilitas diaboli qui circa corda sanctorum volitat magno labore deprehenditur. Similiter et via   colubri super petram hostis, scilicet venenati astutia insidiari non desinit eis quos in petra fundatos esse conspicit.   Via navis in mari via est iniquitatis que per amaros seculi fluctus diaboli flatibus agitata tanta subilitate discurrit ut vix aut numquam possit iter eius deprehendi. Quod aquila diabolum significat ostendit propheta : « Velociores persecutores nostri fuerunt aquilis celi », id est inimici nostri ipsis demonibus crudeliores videbantur. Quod serpens diabolum significat in primi hominis transgressione probatum est. Ideo quidam ait : « Quasi a facie colubri fuge peccatum ». Quod autem navis levitatem eorum designet, qui omni vento doctrine circumferuntur, demonstrat propheta : « Et Chaldeos in navibus suis gloriantes ». Sicut hec tam callida sunt ut inveniri nequeant, sic difficile est scire quot cogitationibus iuvenis agitatur qui viam veritatis deseruit.   Talis est via mulieris adultere etc. Adultera quoque mens ut ea que commemoravit semper vaga est que ubi celare peccata poterit negat se aliquid patrasse mali.

Lam. 4, 19.
Sir. 21, 2  : « Quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa, suscipient te ».
Is. 43, 14.

38  sunt ΩF] om. ΩM tantum | 39  m. d.] inv. ΩF ΩL Weber | 40  quartum ΩF] + quod Cava ΠH Amiatinus D W S ΓM Beda ΩL | 41  ignoro ΩF] egroto ΩM |
Numérotation du verset Prv. 30,19 
Viam aquile in celo42  ,
interl.|  subtilitatem diaboli

42  Cf. Maximus Taurinensis (  pseudo ), sermo 17, PL 57, 877D-878C : « Vestigium aquile volantis in aere ».
viam colubri super43  petram, viam navis in medio mari et viam viri in adolescentia44  .

43  super ΩF ΩL Rusch Weber ] supra ΩS 44  adolescentia Cor1 (Beda et alii doctores antiq.) Cor2 (antiq. et novi et greci) CorS1 (moderni) Cor3 (vel) Nal3245 ΩF ΩL Rusch Edmaior. (adulescentia)] adolescentula Cor1 (hec est vera littera) Cor3 (antiq. et novi et greci) ΩJ Weber (adulescentula) cum hebr. , aalma Cor1 (hebr. ) CorS1 (hebr. habent   o alma id est adolescentula) Cor3 (hebr... id est adolescentula); cf.  Hugo de Sancto Caro, Postillae maiores, t. 3, 1703, f. 65vb : “Libri correcti habent : viam viri in adolescentula”, puella ‡ virgine Pagnini ; + sua Cava Amiatinus Nal3245 Beda
Numérotation du verset Prv. 30,20 
Talis est et45  via mulieris adultere que comedit et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.

45  et Amiatinus Φ Z² ΨD ΩM ΩF ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩS Weber
Numérotation du verset Prv. 30,21 
Per tria movetur terra et quartum46  non potest sustinere :

46  quartum Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non interponunt quod ) Rusch Weber ] + quod Cava X Σ Π H D Θ H*A ΓM ΩM ΩF ΩS ΩJ
Numérotation du verset Prv. 30,22 
per servum cum regnaverit, per stultum cum saturatus fuerit cibo,
Numérotation du verset Prv. 30,23 
per47  odiosam mulierem cum in matrimonium48  fuerit assumpta, et per ancillam cum fuerit heres49  domine sue.

47  per ΩF Rusch Weber ] et praem. Ed1455 | 48  matrimonium L² Z* T Ω Rusch ] matrimonio ΩF Weber | 49  f. h. Ω ΩF Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,24 
Quattuor sunt minima terre et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
marg.|  QUATTUOR  SUNT etc. Minores videntur iusti in terra quam reprobi, id est abiectiores. Sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia eterna querunt et pro his pati desiderant.
Numérotation du verset Prv. 30,25 
formice populus infirmus50  que preparant51  in messe cibum sibi52  ;
marg.|  FORMICE etc. Et Ecclesie populus ut foritudinem mentis custodiat infirmum se temporaliter adversariis sevientibus ostendit. Unde : « Ego autem dico vobis non resistere malo. Si quis te percusserit in unam maxillam prebe ei et aliam ». Hic in hac vita preparat sibi fructus bonorum operum quibus vivat ineternum.

Mt. 5, 39.

50  infirmus] om. ΩM | 51  que preparant ΣT Θ Z* T S ΓM ΩM ΩF ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Weber ] que preparat Cava Σ C M , qui preparant W ΨD Ed1455 , qui preparat Q² Z² CorS1 (Beda) Cor2 Cor3 (al. littera) ΩL cett. codd., quid preparant CorS1 (moderni), preparaverunt in estate CorS1 (hebr . ) =Pagnini | 52  sibi ΩF ΩL Weber etc. ] tibi ΩJ* |
Numérotation du verset Prv. 30,26 
lepusculus plebs {Erfurt, t. 3, f. 19va ; facsim., t. 2, p. 690a} [Rusch, f. 19va ] invalida qui53  collocat in petra cubile suum54  .
marg.|  LEPUSCULUS, alii chirogryllus. Animal non minus eritio simile muri et urso {Erfurt, t. 3, f. 19va ; facsim., t. 2, p. 690a} [Rusch, f. 19va ] cuius in Palestina magna copia in cavernis petrarum et in foveis. Et in psalmo ubi dicimus petra refugium erinaciis alii leporibus alii chirogryllis. Sed hic quidam pro lepusculo hericium habent.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Hebreum verbum saphan murem et chirogryllum et hericium et leporem interpretatur.
marg.|  LEPUSCULUS etc. Hec est plebs Ecclesie que invalida quia iniurias suas ulcisci non querit et quia non suis viribus sed Dei auxilio sperare salutem didicit quod est cubile habere in petra. Unde dicit cum Psalmista : « Esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me quia petra mea et munitio mea es tu ».

Cf. Lv. 11, 5.
Ps. 30, 3-4 (iuxta hebr. vers.).

53  qui ΩF ΩL Rusch ] que Weber 54  collocat – in... suum Rusch Weber ] inv. ΩF ΩS
Numérotation du verset Prv. 30,27 
Regem locusta non habet55  et egreditur56  universa per turmas suas57  ,
marg.|  REGEM  LOCUSTA etc.   Locusta gentes quondam sine rege Christo, sine propheta, sine doctore ; nunc in unitate fidei congregate ad spriritualem pugnam contra diabolum properant. Vel anachoritarum concors unitas que cum nullo precepto hominis in suis latibulis regatur, tamen instanter in suis locis Christo militare et germina carnalium consuevit absumere voluptatum.

55  habet ΩF] habent ΩM | 56  egreditur ΩF etc. ] egredietur Q ΩM | 57  suas Θ CorS1 (quidam) Cor3 (al.) ΩM ΩF ΩS Rusch Clementina ] om. CorS1 (moderni... Beda et antiq. ) Cor2 ΩJ ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,28 
stellio58  manibus nititur et moratur in edibus59  regis60  .
marg.|  STELLIO  MANIBUS etc.   Stellio alas non habet et ideo   manibus nititur et moratur in edibus quia illorum humilitatem significat, qui natura tardi ingenio sollertia tamen industrie sue vel ad divinarum notitiam Scripturarum vel ad virtutum gratiam quibus celum merantur attingunt. Plerumque enim aves pennate in imo resident et   stellio qui pennas non habet nitens manibus regni edificia tenet. Sic ingeniosi dum per negligentiam in malis remanent, et simplices quos ingenii penna non adiuvat ad optinenda eterni regni menia virtus operationis levat.

58  stellio / stelio Cava CorS1 (moderni) ΩM ΩF ΩS ΩJ ΩL Rusch edd. ] stillio / stilio Amiatinus X Σ Π H Amiatinus L* D Q Φ Θ Z T* W* ΨD Cor2=Cor3 (antiq. Beda Ouldericus, alii habent tellio ) Weber, aranea CorS1 (hebr.) Cor3 (hebr., require Lv. 11, 30) | 59  edibus ΩF] manibus ΩM tantum | 60  regis Cor2 = Cor3 (vel hebr. et antiq.) Rusch Weber ] regum L Q Y Θ Ω M Ω S* Ω J LXX ; reg. ΩF |
Numérotation du verset Prv. 30,29 
Tria sunt que bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter.
marg.|  TRIA  SUNT  QUE etc. Non nos moveat quod dixit et quartum incedit feliciter.   Tria enim bene incedere dicit   et quartum feliciter . Non enim omne quod feliciter bene neque in hac vita omne quod bene felicitur. Nam leo et gallus et aries bene incedunt, sed non feliciter quia persecutionem patiuntur. Quartum vero feliciter et non bene incedit, quia in fallacia sua ad tempores Antichristus prosperatur.
marg.|  Gallus predicatores inter huius seculi tenebras verum mane nuntiantes.
Numérotation du verset Prv. 30,30 
Leo fortissimus bestiarum
interl.| « Vicit leo de tribu Iuda ».
interl.|  « Quod infirmum est Dei fortius est hominibus ».

Apc. 5, 5.
1Cor. 1, 25.
ad nullius pavebit61  occursum.
interl.|  « Venit enim princeps mundi huius et in me non habet quidquam ».

Io. 14, 30.

61  pavebit plerique codd., edd. ΩFΩJ Rusch Weber ] pavet Amiatinus M Y ΦRGCor3 (Beda)
Numérotation du verset Prv. 30,31 
Gallus succinctus lumbos62 
interl.|  id est luxuriam restringentes

62  lumbos Ω Rusch etc. ] + suos L* Ed1455
et aries,
interl.|  sacerdotes
interl.|  «Afferte Domino filios arietum ».

Ps. 28, 1.
nec est rex63  qui resistat64  ei.
marg.|  ET  ARIES etc. Primus ordo sacerdotum qui per sua exempla gradientem populum ut subsequentem ovium gregem trahunt quibus spritualiter recteque viventibus non   est qui resistat eis, quia eorum intentionem nullus persecutor prepedire potest et, quia post hec Antichristus apparebit, subdit   quartum, dicens   quod incedit feliciter et   qui stultus apparuerit postquam elevatus est in sublime .

63  rex Cor1 = Cor2 CorS1 (hebr. an. Beda et quidam moderni) Cor3 (hebr. antiq. Beda) ΩJ] om. CorS1 (quidam non habent rex ) ΩM ΩF ΩS 64  resistat CorS1 Cor2 ΩF ΩJ Rusch Weber ] resistit ΩM
Numérotation du verset Prv. 30,32 
Et qui stultus apparuerit65 
interl.|  Antichristus in sublime erit cum se Deum mentietur sed tunc stultus apparebit quia per adventum veri iudicis deficiet.

65  apparuerit plerique codd. ΩM ΩS ΩJ ΩL Rusch ] apparuit Cava Amiatinus X L* D Q* ΘH ΩF (?) Clementina Weber
postquam elevatus66  est in sublime. Si enim intellexisset
interl.|  previdisset
interl.|  supplicium dum superbiret

66  elevatus Cava plerique codd., edd. ΩM ΩS ΩJ ΩL Rusch ] elatus Σ Amiatinus M Q Θ T W S ΓM Weber , sublatus Ω F
ori suo67  imposuisset68  manum.
interl.|  ne in tantam iactantiam elevaretur

67  suo Θ S² CorS1 (quidam) Cor3 (al.) ΩM ΩF ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] om. CorS1 (Beda antiq. hebr. et quidam moderni) ΩJ ΩL Weber 68  imposuisset ΩF etc. ] apposuisset ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 30,33 
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum69  lac exprimit butyrum,
marg.|  QUI  AUTEM  FORTITER. Verba   fortiter premis, dum sacri eloquii verba subtili intellectu pensas, qua passione dum   lac queritur   butyrum invenitur, quia dum nutriri vel tenui intellectu querimus ubertate interne pinguedinis unguimur, quod nec semper nec numquam faciendum, ne dum lac queritur sanguis sequatur quia dum verba divina ultra modum discutiuntur in carnalem intellectum cadunt.   Sanguinem enim   elicit qui vehementer emungit quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur.

69  eliciendum ΩF Rusch Weber ] illiciendum Ed1455 tantum
et qui vehementer emungit70  elicit sanguinem et qui provocat iras71  producit discordias.
marg.|  ET  QUI  PROVOCAT  IRAS  PRODUCIT. Quid prior parabola ad litteram significet aperit, quia qui modeste {Erfurt, t. 3, f. 19vb ; facsim., t. 2, p. 690b} [Rusch, f. 19vb ] proximum allocutus gratum accipit responsum quasi de uberibus in quibus lac querebat   butyrum exprimit. At qui inepto verbo iram discordiamque fraterno ex corde provocat quasi ultra modum emungens   ubera elicit sanguinem .

70  emungit Z² Cor2=Cor3 (alia littera) ΩM (emingit) ΩS ΩFΩJ ΩΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] emungitur Cava Φ P Z² W*S Γ M ΨD Cor2=Cor3 (antiq. Gregorius) ΩL* Weber 71  iras Rusch Weber ] rixas ΩL | pr. ir.] inv. ΩF




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_30)