initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 31

Numérotation du verset Prv. 31,1 
VERBA LAMUELIS REGIS VISIO QUA ERUDIVIT {Erfurt, t. 3, f. 19vb ; facsim., t. 2, p. 690b} [Rusch, f. 19vb ] EUM MATER SUA.
marg.|  VERBA  LAMUELIS etc.   Lamuel  : ‘in quo est Deus’ de quo supra interpretatio : « Visio quam locutus est vir cum quo est Deus ».   Mater Dei gratia que illum erudit intellectu sapientie quam foris hominibus ipse ministret quamvis ad litteram hoc mater Salomonis docuisse possit intelligi. Que quia ipse sapienter dicta cognovit operi parabolarum suarum inserere voluit et ideo postquam dictum est in titulo verba Lamuelis regis additum est :   Visio qua erudivit eum mater sua quia cum in regnum unctus spiritum sapientie accepit per spiritum vidit quam prudenter se mater sua docuerit.

a Prv. 30, 1.

1 Lamu(h)elis Q² Φ ΨD Cor1 = CorS1 ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] Lamuhel Weber , Lamuel X Σ L M T S CorS1 = Cor3 (vel) Ed1530
Numérotation du verset Prv. 31,2 
Quid
interl.|  dicam tibi
dilecte mi ? Quid dilecte uteri mei ?
interl.|  de utero natus electus es in regnum

dilecte CorS1=Cor3 (moderni antiq. habent dilecte ) ΩF ΩR Rusch Weber ] electe M² T Beda CorS1 (Beda :   electe in Regnum s<ecundum>) Cor3 (Beda   electe in regnum),   quid filii mi et quid fili uteri mei et fili votorum meorum sive   promissionum CorS1=Cor3 (hebr.) = Pagnini
Quid dilecte votorum meorum ?
interl.|  qui electus es in hoc quod votis omnibus desiderabam
Numérotation du verset Prv. 31,3 
Ne dederis
interl.|  ad litteram patet

Ne dederis] hic incipit cap. 31 ΩF ΩP
mulieribus
interl.|  corruptionibus vitiorum
substantiam tuam
interl.|  virtutum tuarum
et divitias tuas ad delendos reges.
marg.| ET  DIVITIAS  TUAS etc., hoc est noli terrenis deliciis hominum corda corrumpere, ne celestia querant in quibus perpetuo regnent cum Domino. Delentur enim reges per divitias quando summi regis corpori adunati per fidem, per illecebras seculi merentur eradicari de terra viventium.

divitias Z ² plerique codd., edd. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] delicias ΘH, vias tuas Weber
Numérotation du verset Prv. 31,4 
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,
interl.|  in quo est luxuria
quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas.
marg.|  NOLI  REGIBUS etc. Hec et sequentia ad litteram patent. Allegorice autem precipit ne vino in quo est luxuria inebrientur mentes fidelium qui sunt membra regis eterni, quia nullum secretum ubi regnat ebrietas nihil de celestibus cogitatur ubi regnat voluptas carnalis sed ea solum que sunt visibilia carnales scrutantur.
Numérotation du verset Prv. 31,5 
Ne forte bibant
interl.|  de carnis illecebris

ne] et praem. Clementina | bibant plerique codd. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] bibat ΠH Amiatinus L* D Q* T W* S* Weber cum hebr.
et obliviscantur beneficiorum
interl.|  vel : iudiciorum

obliviscantur plerique codd., edd. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] obliviscatur Amiatinus Cava ΠH L D Q T W S ΓM Weber beneficiorum CorS1=Cor3 (al.) Rusch ] iudiciorum CorrrectorS1 (B. antiq.) Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber , iudiciorum Dei L ΩM, statuti Pagnini
et mutent causam filiorum pauperis.
interl.|  "Christi qui pauper pro nobis".

Cf. 2Cor. 8, 9 : « Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis ».

mutent plerique codd., edd. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] mutet Amiatinus Cava ΠH etc. Weber Pagnini | causam Cor1 Rusch Weber ] causas X Ed1530
Numérotation du verset Prv. 31,6 
Date siceram merentibus et vinum his qui amaro sunt animo.
marg.|  DATE  SICERAM  MERENTIBUS etc. Vinum et sicera divine sapientie consolatio que illis debetur, qui in infimis consolari refugiunt et quidquid in presenti occurrit amaro animo suscipiunt celestibus tota mente inherentes. Unde : « Negavit consolari anima mea memor fui Dei et delectatus sum ». Item :   Date siceram etc. Penitentibus scilicet, qui pristinorum actuum merore atque tristitia deprimuntur spiritalis scientie iocunditatem ut « vinum quod letificat cor hominis » affluentur infundite ne abundantiori tristitia absorbeantur qui huiusmodi sunt.

Ps. 76, 3-4.
Ps. 103, 15.

merentibus ΩR Rusch Weber ] mentibus ΩM
Numérotation du verset Prv. 31,7 
Bibant et10  obliviscantur egestatis sue et dolores11  non recordentur amplius.

10  et plerique codd. Ω M Ω S Ω J Ω L Ω P Ω R Rusch cum hebr. ] ut Weber cum LXX 11  dolores L D Y Φ Θ Z Cor3 (antiq.) CorS1 (antiq. et quidam moderni) ΩM ΩJ ΩP ΩR Rusch ] doloris Cava Σ Amiatinus Q T Γ A Ψ D Weber , doloris sui ΠH M W S Γ M CorS1 (quidam tamen) Cor3 (moderni) ΩS ΩL edd. Clementina
Numérotation du verset Prv. 31,8 
Aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
Numérotation du verset Prv. 31,9 
Aperi os tuum,
marg.|  APERI  OS. Pro causa pauperis qui per se in iudicio loqui non valet ipse loqui memento et eos defende qui patrie celestis intuitu huius vite viam citius transeunt. Vel os aperire muto gentibus verbum predicationis predicare qui divina eloquia prius personare nesciebant et non tantum Iudeis sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.
marg.|  APERI  OS. Sicut pro causa pauperis et ereptione os aperire precepit ita ubi erraverit iuste castigare admonet ac iudicare. Et Moyses : « Pauperis in iudicio non misereberis ». Quod utrumque Dominum facere propheta dicit : « Sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in equitate pro mansuetis terre ».

Ex. 23, 3.
Is. 11, 4.
decerne quod iustum est et vindica12 
interl.|  alias : iudica

12  vindica ΩS Ed1455 Rusch ] iudica Cor1 Cor3 (hebr. an.) ΩM ΩJ ΩL ΩP Weber
inopem et pauperem.
Numérotation du verset Prv. 31,10 
Aleph.13 
interl.|  id est doctrina

13  Aleph ΩP ΩJ Rusch ] Aleth ΩS, om. hic et deinceps litteras hebraeas ΣT ΠH W* ΨD ΩM ΩL ΩR ( lac. ) Clementina  ; hic incipit capitulum “XXXII” Ω ΩJ ΩL ΩP ( ΩS non habet hic novum capitulum pro versibus 10-31)
Mulierem
interl.|  Ecclesiam filios Dei generantem
fortem
interl.|  faciendo
quis
interl.|  qualis quantus
inveniet ?
interl.|  sibi congreget
Procul14  de ultimis finibus pretium {Erfurt, t. 3, f. 20ra ; facsim., t. 2, p. 691a} [Rusch, f. 20ra ] eius15  .
interl.|  scilicet inventoris
marg.|  MULIEREM  FORTEM. Hucusque verba Lamuelis regis. Hinc Salomon paucis versibus sed plenissima veritate decantat laudes Ecclesie. Constat enim hoc carmen versibus viginti duo per ordinem hebrei alphabeti et singuli versus singulis incipiunt litteris, ubi innuitur quam plene hic vel anime uniuscuiusque fidelis vel totius Ecclesie sancte que ex omnibus electis una perficitur catholica, virtutes describantur ac premia  . Mulierem fortem quis inveniet etc. Mulier fortis sancta Ecclesia, quia « ex {Erfurt, t. 3, f. 20ra ; facsim., t. 2, p. 691ra} [Rusch, f. 20ra ] aqua et Spiritu » Deo filios spiritales gignit. Fortis quia cuncta adversa vel prospera seculi pro Dei amore contemnit quam ipse in carne apparens infirmam invenit et fortem fecit. Unde ad celos rediens ait angelis : « Congratulamini mihi quia inveni ovem que perierat ». Videns ergo Salomon humanum genus innumeris implicatum erroribus et quod ad eius salvationem nullus nisi"solus mediator Dei et hominum" sufficiat ait :   mulierem fortem quis inveniet etc. Ac si aperte futuram Dei gratiam admiretur. Quis talis quis tantus qui de tot incredulis mundi nationibus unam sibi electorum Ecclesiam congreget quam sua gratia fortem et insuperabilem efficiat. Non nostri similis non nostri temporis sed in fine seculorum Deus homo futurus nos sua passione a morte redempturus. Hoc est enim quod ait :   Procul et de ultimis finibus pretium eius . Procul intervallo temporis a Salomone usque ad partum virginis. De ultimis enim finibus quia a summo celo egressio eius. Non enim aliud pretium pro nobis dedit quam seipsum. Unde : « Qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis » etc. Quamvis et ita recte possit intelligi pretium sancte Ecclesie procul positum fuisse quia Verbi incarnatio inter homines conversatio, passio resurrectio longe a natura nostra remota. Ille enim quando voluit et de qua voluit matre natus est et sine peccato vixit in mundo et quando voluit et quomodo voluit mortuus est et quando voluit resurrexit et ascendit et cetera huiusmodi, in quibus"tam procul a nobis quam celum a terra". Quia vero Ecclesiam quam redemit Dominus non solum verbum salutis suscipere sed et constanter pro illo certare per mundum predicare donavit addit :   confidit in ea cor viri sui .   Vir redemptor , unde : « despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo ». Quod ergo dicit :   confidit in ea cor viri sui ab humana similitudine tractum est. Sicut enim qui fortem fidelemque et castam habet coniugem confidit in ea quia nihil contra voluntatem suam agit nec saltem adulterii cogitatione polluitur cuncta pro amore suo tolerabit libenter et quos valebit ad amicitiam suam convertet, sic Deus in Ecclesia confidit. Novit enim Spiritum gratie quem dedit, novit virtutem caritatis quam eius pre cordiis infudit. Ideoque non dubitat non solum eam a sua fidei integritate non posse corrumpi sed et perseveranter insistere ut plures ad fidei cognitionem et unitatem congreget. Et hoc est :   spoliis non indigebit . Spoliat enim diabolum Ecclesia cum per predicatores quos deceperat ad veritatem provocat.

Cf. Io. 3, 5.
Lc. 15, 6.
1Tim. 2, 5.
Eph. 5, 2.
Cf. Is. 55, 9.
2Cor. 11, 2.

14  Procul Rusch tantum ] + et ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Weber 15  eius] + est ΩM
Numérotation du verset Prv. 31,11 
beth.
interl.|  id est confusio
Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
Numérotation du verset Prv. 31,12 
gimel.
interl.|  id est bona retributio
Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vite sue.
marg.|  ET  SPOLIIS  NON  INDIGEBIT. Quia numquam cessabit Ecclesia deceptas a diabolo animas Christi fidei restituere, donec mundi cursu finito numerus iustorum compleatur. Sed quia quidquid boni sancta Ecclesia vel fidelis anima agit desuper accipit recte subditur :   Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vite sue . Reddet anima Christo bonum cum perceptis vite muneribus recte vivendo respondet, et ea que scit vel facit aliis intimare satagit. Cum autem dixit :   reddet ei bonum, addit :   et non malum quia quidam acceptis a Deo bonis mala rependunt, vel mysteria fidei que perceperunt in heresim vertunt, vel fidem quam verbis fatentur factis negant, vel bonos mores per colloquia mala corrumpunt, vel in bono proposito usque ad finem non perseverant. Unde cum dixisset   reddet ei bonum et non malum ut perseverantiam necessariam ostenderet, adiunxit :   omnibus diebus vite sue, cui simile : « Serviamus illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris ».

Lc. 1, 74-75.
Numérotation du verset Prv. 31,13 
deleth.
interl.|  id est timor
Quesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum.
marg.|  QUESIVIT. Quibus operibus quibus iustitie vel sanctitatis fructibus sit potius insistendum ei qui quod accipit rependere querit sic dicit   : quesivit lanam et linum etc. Hec sancta Ecclesia etiam ad litteram facit secundum illud : « Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris ». Operatur autem non inconsulte sed consilio ut a viro suo Christo mercatur in iudicio audire : « Nudus fui et operuisti mihi » et : « quamdiu fecisti uni ex minimis istis et mihi fecisti ».   Manuum suarum id est earum personarum per quas eleemosynas pauperibus tribuit in quorum opere devoto saluberrimo uritur consilio ut cum"dispergit det pauperibus" non ut ab hominus laudetur ad tempus sed ut iustitia eius maneat in seculum seculi.
marg.|  Mystice autem in lana - que habitus est ovium - pietatis et simplicitatis opera que proximis impenduntur accipimus. In lino quod ex terra virens oritur sed multo et longo exercitio amittit humorem nativum et ad gratiam novi candoris pervenit castigatio carnis nostre. Dum enim ingenitas vitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam vestem qua Christum induamus efficimus. Unde : « Quotquot baptizati estis Christum induistis ». Querit ergo fortis mulier lanam et linum et operta est consilio manuum suarum, cum Ecclesia sollicite perquerit quibus se pietatis fructibus exerceat quomodo a carnalibus illecebris emundet et hoc consilio prudentissimo, id est superne tantum retributionis intuitu. De hac retributione apertius subditur   : Facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum. Navigator dicitur institor eo quod {Erfurt, t. 3, f. 20rb ; facsim., t. 2, p. 691rb} [Rusch, f. 20rb ] acquerendis mercibus sedulus instat. Sicut ergo institoris navis onerata mercimoniis que in patria sua abundant per mare portat ut venditis que attulerat cariora domum reportet, sic Ecclesia, sic anima perfecta virtutum divitiis gaudet onustari quibus maiora divine gratie dona mercetur. Optimum enim commercium cum bona que valemus operantes primum hanc mercedem a Domino recipimus ut ad maiora semper agenda proficiamus deinde vitam eternam. Sic sancta anima quasi navis institor que transit desiderio fluctus seculi, sola que in celis sperat gaudia meditatur, eterna pro quibus abundantius adipiscendis quidquid valet instantis agit, quidquid occurrit adversi sperare contendit. Que de longe portat panem suum quia in cunctis que agit eterna tantum retributionem expectat solam vivi panis saturitatem desiderat qui dicit : « Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos ». In proximo   panem recipit qui in eo quod iuste agit humani tantum favoris premia petit nullo vite eterne intuitu de qualibus dicitur : « Amen amen dico vobis receperunt mercedem suam ».

Is. 58, 7.
Mt. 25, 36.
Mt. 25, 40.
Cf. Ps. 111, 9.
Gal. 3, 27.
Mt. 11, 28.
Mt. 6, 5.
Numérotation du verset Prv. 31,14 
he .
interl.|  est vel vivit
Facta est quasi navis institoris de longe portat16  panem suum.

16  portat Rusch Weber ] portans ΠH M D Q Y² Θ W S Γ ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR edd.
Numérotation du verset Prv. 31,15 
vav.
interl.|  iste
Et17  de nocte surrexit deditque predam domesticis {Erfurt, t. 3, f. 20rb ; facsim., t. 2, p. 691b} [Rusch, f. 20rb ] suis et cibaria ancillis suis.
marg.|  ET  DE  NOCTE etc. Sicut totus presentis seculi cursus die ac nocte variatur et dies ad operandum nox ad quiescendum, sic tempus Ecclesie gemino quietis et operis statu discernitur. Quasi enim nocte quiescit cum fidelis intermissa mundi sollicitudine sibimet vacare et se spiritaliter incipit curare, vel lectionibus orationibus lacrimis et huiusmodi secreto exercere.
marg.|  Surgit autem de nocte cum quis fidelis ad agendam proximorum curam sollicite accingitur. Quod duabus modis facit quia et eos qui foris errant ad fidem vocat et qui in fide sunt ut amplius operibus insistant excitat. Unde subdit :   Deditque predam domesticis suis et cibaria ancillis suis .
marg.|  Dat predam domesticis suis cum eos quos diabolus eripuit eorum societati qui in fide precesserunt conciliat.
marg.|  Dat ancillis cibaria cum humiles quosque et timore iussa servantes ne lacescant pio labore mercedis commemoratione reficit.

17  Et ΩM Cor2 (si non apponas quod dicitur et deficit littera   vau in alphabeto) CorS1 = Cor 3 (hebr. antiq.) Rusch Weber ] om. L Φ Z² CorS1 (quidam tamen non habent   et ) ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455
Numérotation du verset Prv. 31,16 
zai.
interl.|  huc vel duc te
Consideravit agrum et emit eum18  ,
marg.|  CONSIDERAVIT. Hodie et usque in finem seculi mulier fortis. C  onsideravit agrum et emit eum ac   de fructu manuum suarum plantavit vineam quia Ecclesia semper exquirit quos ad fidem convertere possit et quos dociles invenerit hos data Verbi pecunia in servitium Christi emit et in eis vineam Christi plantare, vel potius vineam Christi facere curat. Et quia qui alterum docere desiderat prius a malis abstinere et bona opera facere debet subdit :   accinxit fortitudine lumbos suos .
marg.|  Ager superne hereditatis possessio. De qua : « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus ». Odor enim sanctorum « sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus » quia tota mentis intentione contuentur que sit beatitudinis plenitudo in regno Dei. Consideravit ergo Ecclesia   agrum et emit eum de fructu manuum suarum, quia studiose didicet que sunt gaudia vite et pro eis quidquid potest laborat.

Gn. 27, 27.
Gn. 27, 27.

18  eum] illum ΩM
de fructu manuum suarum plantavit vineam.
marg.|  DE  FRUCTU  MANUUM  SUARUM. quia de fructiferis suorum fidelium factis vel verbis Scripturam condidit qua auditores fide et dilectione debriaret. Et bene per   vineam Ecclesiam que per   mulierem fortem est designata et eos propagines vinee qui sunt filii mulieris accipimus. Mulier autem vineam plantavit, cum Ecclesia primitiva per orbem missis predicatoribus fidei semina dispersit.   Consideravit enim  agrum, id est mundum vitiorum spinis horridum et cultore spiritali egere. Emit vero eum cum talentum verbi auditoribus contulit, ut credentes Christo manciparet.   Plantavit autem in eodem agro   vineam, cum in novis credentium populis Ecclesiam plenam evangelica institutione firmavit. Quam   vineam de fructu manuum suarum plantavit, quia non solum verbo instituebant sancti quos erudiebant sed et factis et miraculis.
Numérotation du verset Prv. 31,17 
heth.
interl.|  pavor vel passio
Accinxit fortitudine lumbos suos
interl.|  cum supernis desideriis intenta carnalibus illecebris succumbere despicit.
et roboravit brachium suum.
marg.|  ACCINXIT. Cum se ad virtutum opera preparat et bene primo   lumbos accingit et post   brachium roborat, quia bonum opus Deo acceptabile non est si non prius carnis et mentis luxuria restringatur. Unde : « Quiescite perverse agere, discite bene facere » et : « Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris » ut bonis operibus fulgeatis.

Is. 1, 16-17.
Lc. 12, 35.
Numérotation du verset Prv. 31,18 
teth.19 
interl.|  bonum excluso seculo

19  tet(h) ΩP Rusch ] om. ΩS etc.
Gustavit et vidit20  quia21  bona est22  negotiatio eius, non extinguetur in nocte {Erfurt, t. 3, f. 20va ; facsim., t. 2, p. 692a} [Rusch, f. 20va ] lucerna eius23  .
marg.|  GUSTAVIT  ET  VIDIT  QUIA  BONA. Agri scilicet illius negotiatio de quo :   consideravit agrum et emit eum .   Gustavit igitur sancta Ecclesia et anima perfecta, id est pre nimio mentis desiderio cognovit, quia bona est negotiatio vite immarcescibilis quam mundo relicto eternam meretur in celis.   Gustavit autem, id est aperte didicit quia bonum est per instantiam predicandi quoscumque valet ad viam veritatis adducere. Atque ideo nullis tribulationum tenebris nec ipsa morte potest lucerna devotionis eius extingui. Eorum namque lucerna   nocte extinguitur qui veniente iudice quamvis in die videantur {Erfurt, t. 3, f. 20va ; facsim., t. 2, p. 692a} [Rusch, f. 20va ] ardere qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt. Sed illorum   lucerna nocte media extinguitur qui veniente iudice oleum caritatis non habuisse in vasis precordiorum probantur dum perdito rumore falsarum virtutum vera tenebrosorum luunt tormenta factorum. Sed si hoc loco noctem pro quiete accipimus secundum quod supra :   Et de nocte surrexit, id est ad operandum se post quietem aptavit aperte dicitur quod   lucerna sancte Ecclesie   non extinguitur   in nocte, quia et cum ab actione quiescit vacat liberius contemplationi, cumque a publicis cessat operibus ardentius vel lectoribus, vel laudibus studet divinis ut mulier que non solum in die instat laboribus sed et nocte accensa lucerna manibus operatur.

Cf. Mt. 25, 1-12.

20  et vidit Z² plerique codd., edd. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] om. Weber | 21  quia Rusch Weber ] quoniam ΨD ΩR tantum | 22  est] om. ΩM | 23  eius Amiatinus ΩM ΩS ΩJ ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] illius ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 31,19 
ioth.
interl.|  scientia vel principium
Manum suam misit ad fortia et digiti eius apprehenderunt fusum.
marg.|  MANUUM  SUAM  MISIT etc. Fortia dicit perfecta in caritate opera quibus se Ecclesia pro eterna retributione exerce. Unde : « Benefacite his qui oderunt vos » etaa   : « si vis perfectus esse vade et vende omnes que habes et da pauperibus ». Synagoga enim cui diciturab   : « Si volueritis et audieritis me bona terre comeditis », tanto infirmior est in opere iustitie quanto minus spe eterne retributionis erecta. At Ecclesia que auditac   : « Penitentiam agite. Appropinquavit enim regnum celorum ». Merito pro hac retributione vel remuneratione omnia suffert. De cuius fortitudine diciturad   : « Regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud ».   Et digiti eius inquit   apprehenderunt fusum . Colus in sinistra, fusus in dextera. De colo lana filo transit in fusum. Et dextera vitam perpetuam, leva presentia dona Dei significat, id est opulentiam rerum pacem sospitatem Scripturarum scientiam e celestium preceptorum sacramentorum. Hec et huiusmodi cum a Deo precipimus quasi lanam colo in leva gestamus. At cum ea pro amore celestium salubriter exercere incipimus lanam agni immaculati de colo in fusum, de leva in dexteram traiicimus qui de donis nostri redemptoris, et de exemplis operum eius stolam glorie celestis nobis ac vestem nuptialem caritatis facimus. Digiti enim quibus fusum apprehendit intentionem discretionis qua quisque operatur significant, quia nulla corporis membra sic distincta sunt articulis ac flexibus. Quorum ergo conversatio est in celis. Unde etiam salvatorem expectamus. Horum digiti dextri apprehenderunt fusum, quia sedula dicretione pro eternis laborant. Et bene dicitur   apprehenderunt fusum ut discatur quanto studio, quanta festinatione agere debemus. Quid autem mulier fortis scilicet sancta Ecclesia vel anima perfecta per fusum operata sit subiungit :   Manum suam aperuit inopi et palmas suas etc.

Mt. 5, 44.
aa  Mt. 19, 21.
ab  Is. 1, 19.
ac  Mt. 4, 17.
ad  Mt. 11,12.
Numérotation du verset Prv. 31,20 
caph.
interl.|  incurvatus
Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem.
marg.|  MANUM  SUAM  APERUIT etc. Hoc de eleemosynis que pauperibus fiunt potest accipi sed de verbo Dei melius quod indumentum salutis animabus confert. Unde Iob24   ae   : « Iustitiam indutus sum et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo ».   Aperuit manum inopi cum mysteria fidei ignorantibus per operarios veritatis revelat,   palmas suas extendit ad pauperem cum late longeque predicatores ad gentes eterne salutis egentes dispersit.

ae  Iob. 29, 14.
24  Iob] corr. , Iacob Rusch
Numérotation du verset Prv. 31,21 
lamed25  .
interl.|  cor serviens vel cor servitutis

25  lamed] scrips., lamech ΩJ ΩP Ed1455 Rusch , lameth Weber
Non timebit domui sue a frigore26  nivis, omnes27  domestici eius vestiti sunt duplicibus28  .
marg.|  NON  TIMEBIT. Frigora nivis sunt corda malorum perfidie torpore rigentia. De quibusaf   : « Quoniam abundavit iniquitas refrigescet caritas multorum ». Que illa nive opprimuntur que ob superbiam de celo corruens in tenebras adhuc se velut angelum lucis ostentare presumitag  et habitum niveum prefert quod Dei et angelorum eius proprium est, scilicet niveo habitu sue virtutis claritatem signare.   Non timebit autem   domui sue a frigoribus nivis, quia credidit Deo dicenti quod « porte inferi non prevalebunt adversus »ah  eum. Omnes enim   domestici eius vestiti sunt duplicibus et sapientia scilicet ad hereses revelandas, et patientia ad tolerandas apertorum hostium pugnas. Vel   vestiti duplicibus, quia promissionem vite habent que nunc est et future, nunc adiuti a Deo ne deficiant tunc in beatitudine divina visione ditati. Item   vestiti duplicibus una veste corporis altera mentis fide scilicet et factis sacramentis quorum redemptoris imbuti et exemplis. Undeai   : « Quicumque in Christo baptizati estis Christum induistis ».
marg.|  Possunt autem frigora nivis tormenta etiam eterna intelligi que igne et frigore mixta. Undeaj   : « Ibi erit fletus et stridor dentium ». Fletus enim ex igne et fumo stridor ex frigore. Unde Iobak   : « Ad calorem nimium ab aquis nivium ». Sed ab his Ecclesia domui sue non timebit, quia quicumque pereunt ad domum illius non pertinebant, nec spiritali veste eius erant induti. In evangelio enim de eo qui non habebat vestem nuptialem dicitural   : « Ligatis manibus et pedibus. Proiicite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium ». Qui merito in frigore religatur quia vestem pietatis non habebat.

af  Mt. 24, 12.
ag  Cf. 2Cor. 11, 14 ; 2Th. 2, 4.
ah  Mt. 16, 18.
ai  Gal. 3, 27.
aj  Mt. 8, 12.
ak  Iob. 24, 19.
al  Cf. Mt. 22, 13.

26  frigore ΦRG ΨD CorS1 Cor2=Cor3 (antiq. iuxta hebr.) Ed1455 Rusch ] frigoribus plerique codd., edd. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber | 27  omnes Q Rusch ] + enim plerique codd., edd. Cor3 ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber | 28  sunt Cava X ΣD Q Y Φ Z² S² ΓAM² ΨD Cor2=CorS1=Cor3 ΩS ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] om. Cor1=CorS1 ΩM ΩJ ΩR Weber, domestici vero eius vestiti duplicibus CorS1 (antiq. iuxta hebr.) | duplicibus] coccinis CorS1=Cor3 (hebr.) Pagnini () |
Numérotation du verset Prv. 31,22 
mem.
interl.|  viscera
Stragulatam29  vestem fecit sibi, byssus et purpura vestimentum30 
interl.|  alias : indumentum

29  Stragulatam Θ CorS1 (quidam antiq.) Cor3 (al. antiq.) ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] Stragulam Weber, CorS1 (quidam) Cor3 (quidam antiqui)30  vestimentum Ed1455 Rusch ] indumentum ΩL ΩP ΩR Weber
interl.|  alias : sibi
marg.|  STRAGULATAM  VESTEM etc. Stragulata vestis que variante textura solet confici firmissima fortia Ecclesie opera et diversa virtutum eius ornamenta significat, {Erfurt, t. 3, f. 20vb ; facsim., t. 2, p. 692b} [Rusch, f. 20vb ] de quibusam   : « Astitit regina a dextris tuis » etc.   Byssus castitas pure conscientie et conversationis purpura effusio sanguinis.   Byssus enim candidi coloris purpureus autem color et de sanguine animantis, quia purpura vocatur fit et sanguinis habet speciem. Ideo dicitur sancta Ecclesia in pace habere lilia, in bello rosas. Item quia   byssus virens oritur, sed multis exercitationibus amisso humore nativo ad decorem candide vestis ducitur, bysso induitur Ecclesia dum castigant corpora electi purpura autem que regum est, cum continentiam non amore laudis ed regni perennis exercent. Huican   : « Gaudeamus et exultemus quoniam venerunt nuptie agni et uxor eius preparavit se et datum est ei ut cooperiat se bysso splendenti candido. Byssine enim iustificationes sanctorum sunt ».

am  Ps. 44, 10.
an  Apc. 19, 7-8.
Numérotation du verset Prv. 31,23 
nun .31 
interl.|  unicus vel pascua

31  nun ΩP Rusch ] om. ΩS etc.
Nobilis in portis vir eius,
interl.|  vos qui secuti estis me
quando sederit cum senatoribus terre.
marg.|  NOBILIS  IN  PORTIS  VIR etc. Vir Dominus qui visus est ignobilis cum ante tribunal staret iudicandus sed nobilis cum venerit iudicaturus « et omnes angeli cum eo »ao  etc.   In portis quia veteres,   in portis sedebant ad iudicandum, ut venientes paratum continuo reponsum iudicantis acciperent et rusticos vel pastores insolita urbis edificia non stupefacerent, nec frequens litigantium controversia urbis pacem turparet.   Nobilis ergo erit Dominus   in portis sue civitatis, quia qui nunc a multis contemnitur ubi finis seculi fuerit ubi patrie celestis ingressum aperuerit electis cunctis apparebit sublimis.

ao  Mt. 25, 31.
Numérotation du verset Prv. 31,24 
samech.32 
interl.|  firmamentum vel audi

32  samech] nun Θ, men ΩS
Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo.
marg.|  SINDONEM  FECIT. In linteo sindonis subtilis sancte intextio predicationis in qua molliter quiescitur, quia in illa spe superna refovemur. Unde et Petro animalia in linteo monstranturap  quia peccatorum anime misericorditur aggregate in blande fidei quiete continentur. Hanc igitur   sindonem Ecclesia   fecit et vendidit, quia fidem quam credendo texuerat, loquendo dedit et ab infidelibus vitam recte conversationis accepit. Que   et Chananeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstrate iustitie fluxa opera gentilitatis astrinxit ut quod precipitur vivendo teneaturaq   : « Sint lumbi vestri precincti ». Per Chanaan enim gentes a quo et sunt qui et commutatus interpretatur. Gentes enim a vitiis ad virtutes a diabolo migraverunt ad Christum. Undear   : « Pro his qui commutabuntur filiis Chore canticum pro dilecto » et postas   : « Obliviscere populum tuum et domum patris tui ».

ap  Act. 10, 11-12.
aq  Lc. 12, 35.
ar  Ps. 44, 1.
as  Ps. 44, 11.
Numérotation du verset Prv. 31,25 
ain .33   
interl.|  oculus et fons

33  ain Weber ] ayn ΩJ ΩP Ed1455 Rusch, nu ΩS, samech Amiatinus ² Θ
Fortitudo et decor indumentum34  eius et ridebit in die novissimo.
marg.|  FORTITUDO etc.   Fortitudo ad tolerandum,   decor ad virtutum gratiam exercendam.   Decor quia operatur iustitiam,   fortitudo quia « persecutionem patitur propter iustitiam »at  . Et ideo ridebit in die novissimo, id est gaudebit in retributione regni celestis que dolebat in certamine vite presentisau   : « Beati qui nunc fletis quia ridebitis ». Et Iobav   : « Os autem veracium replebitur risu ». Simile huic dicit propheta de Dominoaw   : « Dominus regnavit, decorem indutus est, indutus est fortitudinem et precinxit se ». Cum evangelium regni predicaret aliis placebat aliis displicebat. Ad eos quibus placebat decorem induit, ad eos quibus displicebat fortitudinem. Imitare et tu Dominum Deum tuum ut possis esse vestis illius. Esto cum decore ad eos quibus placent opera tua esto fortis adversus detractores.

at  Mt. 5, 10.
au  Lc. 6, 21.
av  Iob. 8, 21 iuxta LXX.
aw  Ps. 92, 1.

34  indumentum] ornamentum Θ
Numérotation du verset Prv. 31,26 
phe .35 
interl.|  error vel erravi

35  Phe] ain Θ, samei ΩS
Os suum aperuit sapientie et lex clementie in lingua eius.
marg.|  OS  SUUM etc. Ad hoc tantum loquens os aperuit ut sapientiam doceret secundum illudax   : « Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus est ad edificationem fidei ut det gratiam audientibus ». Vel os cordis aperuit ad discendum ab ipsa sapientia intus veritatem quam foris doceret. Utrique convenit quod subiungit :   Lex clementie in lingua eius .
marg.|  LEX  CLEMENTIE. Ut non statim puniat ut lex Moysi sed misericorditer parcat. Sicut Dominus de muliere peccatriceay   : « Qui sine peccato est primus in illam lapidem mittat » et sic absolvit eamaz   : « Vade et amplius noli peccare ».

ax  Eph. 4, 29.
ay  Io. 8, 7.
az  Io. 8, 11.
Numérotation du verset Prv. 31,27 
sade.36 
interl.|  consolatio

36  sade] ain ΩS
Consideravit37  semitas {Erfurt, t. 3, f. 21ra ; facsim., t. 2, p. 693a} [Rusch, f. 21ra ] domus sue et panem otiosa non comedit38  .
marg.|  CONSIDERAVIT etc. Quia cunctas conscientie sue cogitationes subtiliter investigat.   Panem otiosa non comedit, quia sacrum eloquium quod percipit opere exequitur. Item   domus fortis mulieris habitatio patrie celestis est, semita precepta iustitie quibus ad vite mansionem venitur quas anima bene considerat cum et diligenter quibus actibus ad celum pervenire debeat inspicit et que didicit agenda exercere non desinit.   Panem quorum   otiosa non comedit, cum Domini corpus percipiens studet imitari actu quod mysterio celebrat, ne indigne panem Domini comedendo et calicem bibendo iudicium sibi manducet et bibat. Vel simpliciter potest accipi quod   panem otiosa non comedit secundum illudba   : « Qui non operatur non manducet ». Et ipse Paulus de sebb   : « Quoniam ad ea que mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus iste ». Unde luxuriantes viduas arguens aitbc   : « simul autem et otiose discunt circuire domos. Non solum otiose sed verbose et curiose ».

ba  2Th. 3, 10.
bb  Act. 20, 34.
bc  1Tim. 5, 13.

37  Consideravit plerique codd., edd. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] Considerat Cava X Σ ΠH L M Q* Θ T W S Γ Weber 38  comedit plerique codd., edd. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] comedet Cava X Σ Q* Φ Z² W ΓM* ΨD Weber
Numérotation du verset Prv. 31,28 
coph.39 
interl.|  conclusio vel aspice

39  coph] phe ΩS
Surrexerunt filii eius et beatissimam predicaverunt et40  vir eius41  laudavit eam.
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 21ra ; facsim., t. 2, p. 693a} [Rusch, f. 21ra ] SURREXERUNT etc. Quod futurum novit ut propheta quasi iam factum refert. Surgent filii eius Ecclesie, id est electi immortales et tunc matrem que eos « aqua et Spiritu sancto »bd  genuit beatissimam predicabunt, que nunc quasi misera despicitur sicut Apostolus aitbe   : « Si in hac vita tantum sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus ». Sed qui pro alia vita militamus merito cum apparuerit quod erimus matrem nostram beatissimam predicabimus.
marg.|  Potest et hoc quod dicitur : Surrexerunt filii eius et beatissimam predicaverunt etiam nunc accipi cum quis fidelium transcensis seculi erumnis ad celum ducitur. Aliquando enim sedere ad humiliationem surgere ad gloriam pertinet. Unde de Ninivitis dicitur in evangeliobf   : « Olim in cinere sedentes peniterent » etbg   : « Surgite postquam sederitis qui manducatis panem doloris ». Surgunt ergo filii Ecclesie et beatissimam eam predicant cum celestibus bonis sublimati quanta sit illa beatitudo aspiciunt et hanc debita laude concelebrant. Laudat eam vir ipsius cum bona que ipse donavit remunerat. Sed quibus verbis laudat ostendit :   Multe filie congregaverunt .
marg.|  Surget et vir eius et laudabit eam in iudicio dicensbh   : « Venite benedicti Patris mei » etc. Qui quidem primitie dormientium resurrexit a mortuis sed in iudicio quanta sit resurrectionis sue gloria demonstrabit.

bd  Io. 3, 5.
be  1Cor. 15, 19.
bf  Lc. 10, 13..
bg  Ps. 216, 2.
bh  Mt. 25, 34.

40  et CorS1 (al. sed quidam non habent et ) Rusch ] ei ΩM, om. ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber 41  eius Cava M W² ΩM ΩR Rusch ] + et CorS1 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr # antiq.) ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 31,29 
res .42 
interl.|  caput vel videat

42  res] sade ΩS
Multe filie congregaverunt divitias43  , tu supergressa es universas.
marg.|  MULTE  FILIE etc. Ecclesie hereticorum et malorum catholicorum que filie dicuntur vel Christi vel Ecclesie que a dominicis non sunt remote sacramentis et « adoptionem filiorum »bi  quam non custodierunt receperunt. Unde Iohannesbj   : « De nobis exierunt sed de nobis non sunt ». Que   congregaverunt divitias bona opera, scilicet ieiunia, eleemosynas, afflictionem etc. que sunt vere divitie spiritus ubi pura mentis sinceritate geruntur sed sine fide nihil prosunt. Sed et ille filie frustra congregant   divitias . De quibusbk   : « Multi dicunt in illa die : Domine, nonne in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Sed et confitebor tunc illis quia numquam novi vos ». Sed has filias Ecclesia supergreditur que fide casta et opere perfecto redemptoris sui vestigia sectatur.

bi  Gal. 4, 5.
bj  1Io. 2, 19.
bk  Mt. 7, 22-23.

43  divitias] + multe fecerunt potentiam Θ LXX
Numérotation du verset Prv. 31,30 
syn 44  .
interl.|  vulnus

44  syn ΩJ ΩP Ed1455 Rusch Weber ] coph ΩS
Fallax imago45 
interl.|  alias : gratia

45  imago Θ ΩM CorS1=Cor3 (al.)] gloria ΩS, gratia Cor1 CorS1 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
et vana est pulchritudo, mulier timens Dominum46  ipsa laudabitur47  .
marg.|  FALLAX  IMAGO  ET  VANA  EST  PULCHRITUDO etc.   Fallax est gloria laudis quam ab homine accipit,   vana plucritudo castitatis vel operationis bone quam hominibus ostentat anima que timore caret divino. At illa conscientia vere laude dignaque et timorem Dei in omnibus servat. Ipse enim principium sapientie custosque virtutum. Undebl   :"Timor Domini initium48  sapientie". Et alibibm   : « Qui timet Deum nihil negligit ». Hinc est quod Iob et in prosperitate virtutibus floruit et in adversitate insuperabilis permansit quia vere dixitbn   : « Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non portui ».   Fallax est ergo simulatorum gratia vanus decor operis stultorum. Ecclesia autem que in hoc seculi exilio conversatur in timore, quoniam ardentes virtutum lampades venienti ad iudicium sponso offert iure ab eo laudata ianuam cum eo regni celestis intrabitbo  . Qualiter eam laudet ostendit :   Date ei de fructu .

bl  Sap. 1, 16.
bm  Qo. (Ecl.) 7, 19.
bn  Iob. 31, 23.
bo  Cf. Mt. 25, 1-12.

46  Dominum CorS1=Cor3 (al. antiq.) ΩR Rusch Weber ] Deum Cava Σ Y Θ CorS1 Cor3 (vel) ΩM ΩS 47  laudabitur] salvabitur timorem autem Domini ipsa conlaudat Θ LXX
48  initium] mi. cacogr . pro ini. Rusch
Numérotation du verset Prv. 31,31 
thau. 49 
interl.|  consummavit

49  thau] res ΩS
Date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera sua50  .
marg.|  DATE  EI  DE  FRUCTU  MANUUM  SUARUM etc. Hoc vir ille de quo supra dictum est vir eius et laudabit eam qui angelis in fine precepturus est ut Ecclesiam post huius vite certamen post triturationem afflictionum ad regni gaudia introducant ac sibi vite immortalitatis sociam aggregent secundum hocbp   : « Triticum autem congregate in horreum meum ».   Date ei de fructu manuum suarum, quia fructum spiritus facere curavit « caritatem, gaudium, pacem »bq  etc.   Et laudent eam in portis in iudicio scilicet sive in ingressu patrie celestis non hominum favores supervacui, sed   opera sua que fecit examinante et probante ac remunerante Deo cui est honor et gloria.

bp  Mt. 13, 30.
bq  Gal. 5, 22.

50  sua Amiatinus Φ ΨD ΩP Rusch Cor2 (al. : sua videlicet mulierum) Cor3 (al.:   sua videlicet mulieris)] + syn ΩS, eius Cor1 ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩR Weber , + Expliciunt Parabole Salomonis ΩJ, + Explicit liber Proverbiorum ΩL, + explicit liber Proverbiorum versuum numero mille septingentorum quadraginta ΩP




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_31)