initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Prv. 4,1 
Audite filii
interl.|  quia stultorum exultatio est ignominia
marg.|  A udite filii . Hinc exhortaturus ad philosophiam qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus explicat.
disciplinam patris
interl.|   disciplinam patris amplectendam
et attendite ut sciatis prudentiam.
Numérotation du verset Prv. 4,2 
Donum bonum
interl.|  Audite et donum bonum
tribuam vobis
interl.|  ergo
legem meam ne derelinquatis.
Numérotation du verset Prv. 4,3 
Nam et ego
interl.|  ne desperetis de sapientia nam et ego
filius fui patris mei,
interl.|  David
interl.|  Dei
marg.|  NAM  ET  EGO etc. Nihil magis ad spem percipiende sapientie mentes erigit quam cum eos quos in sapientia iam clarere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus.

f. fui ΩM ΩJ ΩL Rusch Weber ] inv. ΩS ΩD
tenellus
interl.|  alter enim quasi non fuisset cito mortuus est

Cf. 2Rg. (2Sm.) 12, 18.
et unigenitus
interl.|  unde carior
coram matre mea
interl.|  Bersabee
interl.|  Ecclesia
marg.|  U nigenitus coram . Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat quem fratrem uterinum precessisse scriptura testatur nisi quia ille mox natus sine nomine quasi numquam esset de vita decessit.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 12, 13-19.
Numérotation du verset Prv. 4,4 
et docebat me
interl.|  pater
atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum,
interl.|  non tantum auris
interl.|  et post
custodi
interl.|  opere
precepta mea et vives.
marg.|  SUSCIPIAT etc. Huiusmodi monita Salomoni a David patre data qui Verba dierum relegit invenit.
interl.|  inde

Cf. 1Par. 28, 9.
Numérotation du verset Prv. 4,5 
Posside
interl.|  sic custodi
sapientiam,
interl.|  ut hereditatem
interl.|  de divinis
marg.|   Posside . In omnibus que possides bonis sapienter te agere memento, vel omnia que possides terrena contemne dummodo sapientiam percipias. Quod ipse fecit. Data enim sibi optione amorem sapientie cunctis preposuit rebus. In Evangelio qui pretiosam margaritam quesivit inventam venditis omnibus comparavit.

Cf. Sap. 7, 8.
Cf. Mt.13, 45-46.
posside prudentiam.
interl.|  de humanis
Ne obliviscaris,
interl.|  inculcatio est
neque
interl.|  etiam
declines
interl.|  quod minus
a verbis oris mei.
Numérotation du verset Prv. 4,6 
Ne dimittas eam
interl.|  quia
et custodiet te,
interl.|  custodita
dilige
interl.|  vel : dirige

dilige CorS1 (he. h. Beda anti. ) Cor3 ( Ie. h. a. ) Rusch Weber ] diligite CorS1, dirige CorS1 (alia littera) Cor3 (vel)
eam et servabit te.

servabit CorS1 Rusch ] conservabit Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Prv. 4,7 
Principium sapientie :
interl.|  future
interl.|  est hoc
posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam.
Numérotation du verset Prv. 4,8 
Arripe
interl.|  vel : accipe

Arripe ΩJ (Beda) Rusch Edmaior. (apparatus) Weber ] Accipe CorS1 (alia littera) Cor3 (vel) Ω
illam
interl.|  quasi desideratam
et exaltabit te.
interl.|  et sic
Glorificaberis*
interl.|  vel : gloriaberis   *

Glorificaberis Ω ΩD ΩL ΩP ΩR Weber etc. ] Gloriaberis Rusch tantum
Glorificaberis ( lemma ) – vel – gloriaberis ( glossa )] restit., inv. Rusch
ab ea cum eam fueris amplexatus.
interl.|  quasi rem amatam
Numérotation du verset Prv. 4,9 
interl.|  principali mentis
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 4rb ; facsim., t. 2, p. 659rb} [Rusch, f. 4rb ] D abit capiti . Patet de Salomone quia dum pro sapientia cuncta despiceret, ea percepta maiore glorie sublimitate refulsit, sed et nostro capiti, id est principali mentis, si sapientiam amplectimur, amplior gratia Spiritus augetur et corona insuper vite in futuro dabitur.
augmenta gratiarum
interl.|  temporalium vel spiritalium
et corona
interl.|  vite eterne
inclita proteget te.
interl.|  in futuro
Numérotation du verset Prv. 4,10 
Audi,
interl.|  doctus meo exemplo
fili mi, et suscipe verba mea
interl.|  audiens
marg.|  A udi fili etc. Expositis his que a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam quam cepit.
marg.|   Audi . Monet suscipi verba sua.
ut multiplicentur tibi anni vite.
interl.|  id est ut vite eterne dona percipias
interl.|  quia
Numérotation du verset Prv. 4,11 
Viam sapientie monstrabo tibi
interl.|  et sic

monstrabo Amiatinus ΠH² Φ ΓA ΨD ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] monstravi Weber | tibi ΩJ Cor3 (hebr. anti.)] CorS1 (aliqui non habent tibi sed hebr. anti. habent), + et ΩD ΩJ* ( exp. et rubr . cancel. )
ducam te per semitas equitatis
marg.|  P er semitas equitatis .   Semite id est actiones equitatis dum inchoantur, arte videntur et anguste, dum vero profectum capiunt iam ex consuetudine spatiose videntur et late propheta testante qui cum incipiens Domino dixisset : « Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras » postmodum proficiens iam canebat : « Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum ». Etsi ergo semite equitatis cum ingredi ceperis arte tibi videbuntur, cum eas ingressus fueris, non artabuntur gressus mentis tue sed iuxta quod Dominus ait : « Iugum enim meum suave est et onus meum leve » reperies. Etenim reprobi et in hac vita latum intrant iter ac in die novissimo « ligatis manibus et pedibus mittite in tenebras exteriores ». Pedes vero electorum « in viam pacis » dirigentur.

Ps. 16, 4.
Ps. 118, 32.
Mt. 11, 30.
Mt. 22, 13.
Lc. 1, 79.

ducam ΩM ΩS ΩJ2 ( in ras .) ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] duxi Weber
mittite] iuit. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 4,12 
quas
interl.|  per quas semitas equitatis cum
cum ingressus fueris
interl.|  et si ante
non artabuntur gressus tui
interl.|  mentis
et currens non habebis offendiculum.
interl.|  ut mali qui in medio cursu offendunt
marg.|  E t currens . Quo alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris eo minus adversa que te impediant timebis. Nam quicumque in prava actione desudant offendiculum in medio cursu reperiunt quia extimplo dum non provident rapiuntur ad penam.
Numérotation du verset Prv. 4,13 
Tene
interl.|  ergo
disciplinam ne10  dimittas eam,
interl.|  sed

10  ne] nec CorS1 ( alia littera) Cor3 ( vel)
custodi illam quia illa11  est vita tua.
interl.|  ecce premium
interl.|  eterna
interl.|  ingredere semitas eius sed ne delecteris

11  illa CorS1 (alia littera ) ΩS ΩJ Ed1455 Rusch ] ipsa CorS1 Cor3 (vel) ΩM ΩP ΩL ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 4,14 
Ne delecteris in12  semitis impiorum
interl.|  subtilia consilia malorum

12  in semitis CorS1 (hebr. et modern.) ΩS ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] semitis CorS1 (aliqui anti. non habent in) Cor3 (alia littera : semitis) ΩL Weber , semitas (anti.), semitam Pagnini
nec tibi placeat malorum via.
interl.|  aperta
interl.|  non placeat sed fuge
Numérotation du verset Prv. 4,15 
Fuge ab ea nec13  transeas
interl.|  etiam

13  nec plerique codd. edd. ΩJ2 ΩP ΩL Rusch ] ne Amiatinus ΣT L M Q T ΩM ΩS ΩR Weber cum hebr. LXX
per illam14  , declina et desere eam.

14  illam ΩJ Rusch Weber ] illa ΠH, eam ΩR
Numérotation du verset Prv. 4,16 
Non enim dormiunt
interl.|  adeo solliciti ad malum
nisi malefecerint
interl.|  aperte
interl.|  quod delectant
et
interl.|  vel : nec etiam
rapitur15  somnus ab eis16  nisi supplantaverint.
interl.|  quod delectant
interl.|  fraude
interl.|  igitur

15  et Cor1=2 CorS1=Cor3 ( hebr. anti. ) Rusch Weber ] nec etiam CorS1 ( glossa ), nec Cava Amiatinus ΘH S ΨD Cor3 ( glossa) ΩR, et non CorS1 ( moderni ) ΩM* ΩD ΩS Ed1455 |rapitur] capitur Cava CorS1 (moderni) ΩJ ΩR tantum ! 16  eis ΩJ etc. ] oculis eorum ΩM
Numérotation du verset Prv. 4,17 
Comedunt
interl.|  ita actione
panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt.
marg.|  COMEDUNT  PANEM. In actione scelerum iniqui quasi epulis delectantur acquisitis. Vel certe vinum damnatorum bibunt et esurientibus spicas tollere gaudent ut esse moris impiorum testatur Scriptura.

Iob. 24, 10.
Numérotation du verset Prv. 4,18 
Iustorum autem semita
interl.|  semitas impiorum fuge quia tenebre, iustorum autem semite
marg.|  I ustorum autem semita . Iustorum opera in luce scientie peraguntur et eternam ducunt ad vitam que est perfecta dies.
quasi lux splendens procedit et crescit
interl.|  hic crescendo
usque ad perfectam
interl.|  vel perfectum
diem. 
interl.|  eternam
Numérotation du verset Prv. 4,19 
Via
interl.|  autem
impiorum
interl.|  est
tenebrosa, nesciunt
interl.|  ergo
ubi corruant.
marg.|  V ia impiorum etc. Dicit de his Iohannes apostolus : « Qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quia tenebre obcecaverunt oculos eius ». Cui contra superius dicitur sapienti quia   currens non habebit offendiculum .

1Io. 2, 10-11.
Numérotation du verset Prv. 4,20 
Fili mi,
interl.|  tu autem ne cum eis ruas
ausculta
interl.|  aure cordis
marg.|  F ili mi ausculta . Auscultandum monet sermonibus sanis17  et recedendum a cogitationibus pravis
17  sanis] coniec. , vel sanctis vel suis ; snis cacogr. Rusch
sermones meos et ad eloquia mea
interl.|  expositio est
inclina
interl.|  humilia
aurem tuam,
Numérotation du verset Prv. 4,21 
ne
interl.|  etiam
recedant ab oculis tuis,
interl.|  quos debent illuminare
custodi ea in medio
interl.|  non in angulo
cordis tui.
Numérotation du verset Prv. 4,22 
Vita enim sunt invenientibus {Erfurt, t. 3, f. 4va ; facsim., t. 2, p. 660a} [Rusch, f. 4va ] ea et universe carni18  sanitas.
interl.|  imperfectis operibus

18  carni Rusch Weber ] carnis X Q ΓA ΩD ΩS ΩJ ΩR
Numérotation du verset Prv. 4,23 
Omni custodia serva cor tuum,
interl.|  ne cogites malum
quia ex ipso vita procedit.
interl.|  et mors
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 4va ; facsim., t. 2, p. 660a} [Rusch, f. 4va ] OMNI  CUSTODIA etc. Sunt qui recte vivere videntur hominibus sed quia recta intentione non faciunt a Deo qui cor respicit pravum et vita reprobatur que credebatur bona. Omni ergo diligentia cordis munditiam serva quia ad eius examen modus extimatur vite.
Numérotation du verset Prv. 4,24 
Remove
interl.|  etiam
a te os pravum
interl.|  ne loquaris vel loquenti auscultes
marg.|  R emove a te. Duobus modis sciendum ut os tuum ne pravum loquatur aliquid : tua labia ne detractionibus assuescant custodias et alios quorum quos huic vitio subditos nosti ne te corrumpant fugias.
et detrahentia labia
interl.|  tua vel aliena
sint19  procul a te.
interl.|  quia

19  sint ΩL Rusch Weber etc. ] om. ΩD
Numérotation du verset Prv. 4,25 
Oculi tui
interl.|  cordis
recta videant
interl.|  monuit custodire cor et linguam nunc oculos
et palpebre tue
interl.|  previsio
marg.|  E t palpebre . Iter iustitie quo ingredi debeas diligenter edisce et in cunctis que agere disponis sollicitus ad quem finem sint ventura previde. Hoc est enim palpebras recta videntium oculorum tuos precedere gressus, bonum opus quod acturus est sedula cogitatione pervenire et quia secundum Deum sit meditando previdere.
precedant gressus tuos.
interl.|  opera
Numérotation du verset Prv. 4,26 
Dirige semitas20  pedibus tuis
interl.|  ne videlicet erres in actibus vel fide
interl.|   dirige semitas ne declines

20  semitas ΩD ΩS ΩJ ΩR Ed1455 Rusch ] semitam Cor3 ( hebr. et anti. habent in singulari ) ΩM ΩL ΩP Weber, semitam (pedum tuorum) Pagnini (marg.)
et omnes vie tue stabilientur.
interl.|  ne moveantur a proposito
marg.|  S tabilientur . Ne levitate mentis a proposito bono movearis. Hinc Apostolus : « Stabiles estote et immobiles abundantes in opere Domini semper ».

1Cor. 15, 58.
Numérotation du verset Prv. 4,27 
Ne declines ad dexteram
interl.|  presumendo de iustitia
marg.|  N e declines . Dextera via bona sinistra accipitur reproba. Non ergo dextera via ambulare sed ad sinistram declinare prohibemur. Declinat enim ad sinistram qui iniustus est. Declinat enim ad dexteram qui sibi vult arrogare quod iustus est, declinat a dextris qui de suis viribus presumit, declinat ad sinistram qui pre sua fragilitate desperat se posse salvari, declinat ad sinistram qui stultitie famulatur, declinat ad dexteram qui vult « plus sapere quam oportet sapere ». Quod et de ceteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur.

Rm. 12, 3.
neque21  ad sinistram.
interl.|  peccando
interl.|  ut hoc fiat

21  neque ΩM ΩD ΩS ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] et Cor2=Cor3 (hebr. et anti.) ΩL Weber Pagnini
Averte pedem tuum a malo.
marg.|  A verte pedem tuum etc. Hoc est ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretiones querunt quarum nimietas omnis in vitio est.
marg.|  Si averteris a malo pedem tuum, si bona que docui Domino adiuvante facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis ut et nunc recte ingredi et tunc ad pacem valeas pervenire eternam.
Numérotation du verset Prv. 4,28 
Vias enim que a dextris sunt novit Dominus. Perverse vero sunt que a sinistris sunt.
interl.|  Eligit : placent illi. Ideo displicentibus et reprobis dicturus est : « non novi vos », id est non vos elegi, non placetis mihi.

Mt. 7, 23.
Ipse autem rectos faciet
interl.|  hic
gressus22  tuos,
interl.|  vel cursus

22  gressus Σ ΩD ΩJ ΩR Rusch ] cursus Cor3 ( G <rec.> anti. et Beda... Ipse enim Beda exponit) ΩL Weber
itinera autem tua in pace
interl.|  eterna
producentur23  .
interl.|  ut valeas pervenire

23  v. 28 Vias enim… producentur Σ ΠH Amiatinus L M D Q Y Φ Θ H T S Ψ D Ω ΩD Ω R Rusch edd. cum LXX ] om. Cava Edmaior. Weber (Z) cum hebr. Pagnini | producentur ΘH ΩD ΩJ ΩS ΩR] produci Md037v-3 , producit ΩJ Φ T, producet G1 Φ ΩMP, perducet X Σ ΨD ΩL




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_4)