initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Prv. 8,1 
Numquid non sapientia clamitat
interl.|  quantum ad celestia
interl.|  in divinis
marg.|   Clamitat . Dominus palam locutus est mundo et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto evangelio eius ad heresim et lasciviam miseri confluunt ?
dat vocem suam ?
interl.|  si non potest capere divina
Numérotation du verset Prv. 8,2 
In summis
interl.|  sermo in monte
excelsisque verticibus supra viam
interl.|  in itinere

verticibus ΩD] virtutibus ΩM | supra X Θ ΩD ΩF ΩS ΩJ edd. Rusch ] super ΩM ΩL ΩP Weber
in mediis semitis stans
interl.|  » Stans autem Iesus iussit eum adduci ad se ».

Lc. 18, 40.
Numérotation du verset Prv. 8,3 
iuxta portas civitatis,
interl.|  in Naim mortuum suscitavit in porta

Cf. Lc. 7, 11.

iuxta] + viam in mediis semitis ΩJ* ( rubr. cancel.) | portas ΩD] portam Y ΩM
in ipsis foribus
interl.|  predicatoribus
loquitur dicens :
marg.|  I n summis etc. In monte discipulos simul et turbas docuit. Sed et per vias sepe his qui conveniebant predicabat et eos qui cura indigebant sanabat. In ipsa porta civitatis Naim mortuum suscitans exemplo miraculi verba que docuerat commendabat. Quasi : Quid sequimini eos qui contra eum in occulto loquuntur.

Cf. Mt. 7, 1-2.
Cf. Lc. 7, 11.
Numérotation du verset Prv. 8,4 
O viri,
interl.|  attentos facit
ad vos
interl.|  non ad feminas
marg.|  O viri ad vos . Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores in utroque sexu. Namque feminee, id est fluxe mentes, sapientie verba percipere nequeunt.
clamito et vox mea ad filios hominum.
interl.|  rationales non ad iumenta
Numérotation du verset Prv. 8,5 
Intelligite, parvuli,
interl.|  vox mea hec scilicet
astutiam et insipientes animadvertite.
marg.|  INTELLIGITE  PARVULI  ASTUTIAM etc. Manifestum est de Domino quia cum esset ipse in mundo omni etati, sexui, condicioni locutus est. Immo etiam clamabat stans in templo : « Si quis sitit veniat ad me et bibat ». Et nunc per doctores Ecclesie, ipsi enim sunt fores civitatis eius et viris simul et feminis sapientibus et insipientibus, grandevis predicat et parvulis. At contra doctrina fallax clam et privatim quos educere valeat querit.

Io. 7, 37.
Numérotation du verset Prv. 8,6 
Audite
interl.|  attentos facit
quoniam de rebus magnis locutura sum
interl.|  quia regnum celorum et promisit et dedit fidemque sancte Trinitatis docuit atque alia innumera que prophete ei relinquebant loquenda
et aperientur labia mea ut recta predicent.
marg.|  L abia mea . Duo testamenta sibi concordi ad invicem veritatis testatione coniuncta que ipsa Dei sapientia in carne apparente per sancti Spiritus donum sunt ad predicandum salutem universum aperta per orbem.
Numérotation du verset Prv. 8,7 
Veritatem meditabitur guttur meum
interl.|  ex premeditatione loquetur veritatem quod est cordis, sed nihil nisi premeditatum et discretum loquetur
et labia mea detestabuntur impium.
interl.|  diabolum et membra eius
Numérotation du verset Prv. 8,8 
Iusti sunt omnes sermones mei,
interl.|  » Eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum ».

Ps. 11, 7.
non est in eis pravum quid neque perversum.
Numérotation du verset Prv. 8,9 
Recti sunt
interl.|  iusti non omnibus sed recti sunt
intelligentibus
interl.|  aliis non ita videtur
et
interl.|  aliis iniqui sed
equi invenientibus
interl.|  vel accipientibus
scientiam.
interl.|  quia recti sunt intelligentibus et equi invenientibus : accipite disciplinam
Numérotation du verset Prv. 8,10 
Accipite disciplinam meam et non pecuniam, doctrinam magis quam thesaurum eligite.
marg.|  A ccipite disciplinam etc. « Non potestis Deo servire et mammone ».

Mt. 6, 24 ; Lc. 16, 13.

thesaurum ΩD ΩF ΩS ΩJ* Rusch ] aurum ΩM ΩJ² ΩL ΩP Ed1455 Weber Cor1 + Cor2
Numérotation du verset Prv. 8,11 
Melior est enim sapientia cunctis opibus
interl.|  mundi

enim Ω ΩL ΩP Rusch Weber ] om. ΩD* ΩS ΩF ΩJ opibus (p.) ΨD ΩD ΩF ΩL ΩP Ω Ed1455 Ed1455 Rusch , (p.) opibus Q² Θ S²] om. Weber Cor2=Cor3 (hebr. et anti. non hab.)
pretiosissimis
interl.|  ut videtur
et omne desiderabile ei non potest comparari.
interl.|  quia cetera creata ipsa creatrix, illa transitoria hec eterna
interl.|   accipite dico quia   ego sum que   habito in consilio
Numérotation du verset Prv. 8,12 
Ego sapientia habito in consilio
interl.|  sanctorum
interl.|  Deus qui glorificatur in consilio sanctorum
marg.|  E go sapientia . « Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo ibi ego sum in medio eorum ».

Mt. 18, 20.
et eruditis
interl.|  non stultis
intersum cogitationibus.
interl.|  timete Dominum ut habitet in vobis. Timor enim Domini
Numérotation du verset Prv. 8,13 
Timor Domini odit malum, arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor.
marg.|   Arrogantiam etc.   Arrogantiam et superbiam in eis qui ceteris se meliores existimant.   Viam pravam in eis qui aperte mala faciunt,   os bilingue in eis qui in bonis que loquuntur stabile quippiam non habent. Sed iuxta auditorum libitum sua verba commutant.

detestor ΩD ΩF ΩJ ΩL ΩP etc . Rusch Weber ] detestatur ΨD ΩM
Numérotation du verset Prv. 8,14 
Meum
interl.|  non hominum
est consilium
interl.|  in consilio habito meum est consilium
marg.|  M eum est consilium . Non se extollat humana presumptio plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas quidquid habet virtutis accipit.
et equitas. Mea est prudentia, mea fortitudo.
interl.|  cui do

est Θ ΨD ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL edd. Rusch ] om. ΩP Weber mea ΩD ΩS ΩF Rusch ] + est ΩF² ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 8,15 
Per me
interl.|  et hoc patet quia per me reges
reges
interl.|  apostoli et alii sancti
marg.|  P er me reges .   Reges dicit apostolos vel alios sanctos qui et seipsos primum, deinde et Ecclesiam sibi subditam bene regere sciunt. Legum conditores {Erfurt, t. 3, f. 6vb ; facsim., t. 2, p. 664b} [Rusch, f. 6vb ] auctores utriusque testamenti et sequentes Ecclesie scriptores principes et potentes ceteros fidelium preceptores et rectores appellat. Qui utique omnes non nisi per sapientiam ut essent aliquid habent. Ait enim : « Sine me nihil potestis facere ».

Beda Venerabilis, In Prv. 8, 15, CCSL 119B, p. 60.48-54 : « Reges dicit Apostolos sive alios sanctos, qui et seipsos primum, et deinde Ecclesiam sibi subditam bene regere sciunt. Legum conditores, auctores [auditores Hrab.] utriusque Testamenti, et sequentes Ecclesiae scriptores, principes et potentes caeteros fidelium praeceptores ac rectores appellat, qui utique omnes non nisi per sapientiam ut essent aliquid habent Ait enim : Quia sine me nihil potestis facere ». >> Rabanus Maurus, Expositio in Prv., PL 111, 708D-709A.
auctores utriusque] scrips. , autores v’tusque cacogr. Rusch (cf. Hrab. : auditores utriusque)
{Erfurt, t. 3, f. 6vb ; facsim., t. 2, p. 664b} [Rusch, f. 6vb ] regnant et legum conditores iusta decernunt.
Numérotation du verset Prv. 8,16 
Per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam.
interl.|  et quia talis diligite me. Ego enim
Numérotation du verset Prv. 8,17 
Ego diligentes me diligo et qui mane vigilaverint10  ad me
interl.|  innovati mente

10  vigilaverint ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch ] vigilant ΩL ΩP Weber CorS1 = Cor3 (Beda et ant.)
invenient me.
interl.|  quod magnum quia mecum
marg.|  EGO  DILIGENTES etc. « Qui diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ». Mane quippe ad sapientiam vigilant qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.

Io. 14, 21.
Numérotation du verset Prv. 8,18 
Mecum11  sunt divitie et gloria opes superbe
interl.|  excelse

11  Mecum] + enim ΩP* ( rubr. cancel. ) tantum
et iustitia.
marg.|  M ecum sunt divitie etc. Opes superbas, opes excelsas dicit ut celestia dona significet. Grece enim superbus yperiphanos, id est superapparens dicitur. Et ideo recte sapientia opes yperiphanos secum esse dicit, quia quidquid donorum fidelibus celitus datur cunctis mundi opibus excellentius est. Quod etiam addendo iustitiam manifestius inculcat. Nam terrenas opes et gloriam sepius habent iniusti. Nos autem in resurrectione sicut Petrus ait : « Novos celos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus est iustitia ».

2Pt. 3, 13.
Numérotation du verset Prv. 8,19 
Melior est12  fructus meus auro et lapide pretioso13  et genimina mea argento electo.

12  est ΩD ΩF ΩL ΩP Rusch Weber etc.] enim ΩM Clementina 13  lapide pretioso plerique codd. edd. Ω ΩD ΩP Rusch cum LXX] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 8,20 
In viis iustitie ambulo in medio semitarum iudicii,
Numérotation du verset Prv. 8,21 
ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam.
interl.|  si antigraphus
Numérotation du verset Prv. 8,22 
Dominus possedit me
interl.|  diligite me quia diligenda sum Dominus enim   possedit me
marg.|  D ominus possedit . Hucusque locutus est parabolice ad Filium. Nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia et non dixerat que esset et quante dignitatis quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam dicens :   Dominus etc.
marg.|  D ominus possedit me etc. Vie Domini sunt opera quorum consideratione ad fidem vel eius cognitionem pervenit genus humanum. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur. Vie eius ipse illuminationes per quas se et angelicis spiritibus et mentibus ostendit humanis. In quorum initio sapientiam   possedit, quia in primordio creature nascentis Filium qui cum eo cuncta disposuerat habuit. Sed ne aliquis putaret harum initio viarum vel aliquando ante tempora Filium esse cepisse vigilantur adiunxit antequam quicquam faceret a principio ab eterno ordinata sum et ex antiquis antequam terra fieret usque dum ait :   Quando appendebat fundamenta terre cum eo eram cuncta componens hoc est : « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus est Verbum. Omnia per ipsum facta sunt ». Pereant ergo qui negant « Dei virtutem et Dei sapientiam » id est Christum ab initio, immo et ante omne quod dici vel cogitari potest initium ab ipso Patre fuisse progenitum. Alia translatio : {Erfurt, t. 3, f. 7ra ; facsim., t. 2, p. 665a} [Rusch, f. 7ra ] Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua. Quod de incarnatione Domini legitur. Creavit me Dominus secundum carnem. Caro Deum agnoscit, gloria Patrem significat, creatura Dominum confitetur, caritas Patrem novit principium. Vel in principio viarum suarum ut ipse ait : « Ego sum via » que ducit Ecclesiam ad vitam in opera sua, scilicet redimenda. De virgine creatus est caro enim eius propter opera divinitas ante opera.

Io. 1, 1.
1cor. 1, 24.
Io. 14, 6.
in initio14  viarum suarum.
interl.|   initio non temporaliter quia   antequam quicquam faceret

14  in initio Cava Σ L Q ΦRP Z² ΩD ΩM ΩF² ΩJ edd. Rusch ] initio G X ΠH M ΦG Θ T² ΓA ΨD ΩF* ΩS ΩL ΩP, ab initio ΩS*, initium Weber
Antequam quicquam faceret a principio
Numérotation du verset Prv. 8,23 
ab eterno ordinata sum15 
interl.|  antequam quicquam quia ab eterno

15  ordinata plerique codd. edd. ΩD ΩL ΩP] ordita Cava tantum cum hebr. (נִסַּ֥כְתִּי iuxta translationem Hieron. : Ps-H 2, 6 et Is. 30, 1) Weber
et16  ex antiquis antequam terra fieret.

16  et ΩF etc. Weber ] om. L ΩD cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 8,24 
Nondum17 
interl.|  vel : necdum
interl.|  quia

17  nondum Φ Z ΨD ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ edd. Rusch ] necdum ΩL ΩP Weber
erant abyssi
interl.|  ad litteram
et ego iam concepta eram,
interl.|  a Patre genita vel idem secundum hominem : « Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi » vel  : « qui occisus est ab origine mundi ».

Io. 1, 29.
Apc. 13, 8.
necdum fontes aquarum eruperant,
Numérotation du verset Prv. 8,25 
necdum montes gravi mole constiterant, ante colles18  ego parturiebar,

18  ante colles Ω ΩD Rusch etc.] super colles ΩS, ante omnes coles Ed1455 Ed1530
Numérotation du verset Prv. 8,26 
adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terre.
Numérotation du verset Prv. 8,27 
Quando preparabat celos aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos,
Numérotation du verset Prv. 8,28 
quando ethera firmabat sursum19  et librabat fontes aquarum,

19  sursum] ursums cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 8,29 
quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terre
Numérotation du verset Prv. 8,30 
cum eo eram cuncta componens20 
interl.|  » Omnia in sapientia fecisti ».

Ps. 103, 24.

20  componens plerique codd. edd. Ω ΩD Rusch ] disponens Cor3 (vel)
et delectabar
interl.|  a diebus eternitatis eius gaudebat unum esse cum Patre
interl.|  gaudens

21  ludens ΩΩJ ΩL Cor1 = Cor2=Cor3 (Beda ant. hebr. habent bis ludens) Rusch ] om. ΩM ΩD* ΩS ΩF ΩP
coram eo omni tempore,
Numérotation du verset Prv. 8,31 
ludens in orbem22  terrarum
marg.|  LUDENS  IN  ORBE  TERRARUM. Quia cum tempora et creature orbis terre cepissent ipse quod erat in Patre Filius manebat, hoc ideo ne quis eum cum creaturis et temporibus esse perhiberet.

22  ludens in orbem Φ D Q Y* T S ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL Ed1455 Rusch ] l. in orbe ΩP Weber , et praem. Ed1455
et delicie mee
interl.|  sunt
esse cum filiis hominum.
interl.|  quia desiderat in nostro amore quiescere et nos bonorum gratia meritorum ad se videndum perducere
Numérotation du verset Prv. 8,32 
Nunc ergo, filii, audite me.
interl.|  quia
Beati qui custodiunt vias meas.
Numérotation du verset Prv. 8,33 
Audite disciplinam et
interl.|   et sic
estote sapientes et nolite abicere eam.
Numérotation du verset Prv. 8,34 
Beatus
interl.|  tantum
homo23  qui audit me24  , qui vigilat ad fores meas25  tota die26  et observat ad postes ostii mei.
marg.|   Ad fores etc. : Scripturas vel doctores iidem, et postes sine quibus ad vitam quam pollicetur non valemus ingredi

23  homo ΩD ΩP Rusch Weber ] om. ΩR tantum | 24  me ΩM ΩJ ΩL ΩP Rusch ] + et Cava S ² ΩD ΩS ΩF Ed1455 Clementina | 25  meas ΩD ΩJ ΩP cett .] meos Cava G X Σ ΦRG ΨD CorS1 | 26  tota die ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ Rusch ] quotidie ΩL ΩP ΩR Weber CorS1 ( Beda hebr. et anti. ) Cor3 (Beda ant.) |
Numérotation du verset Prv. 8,35 
Qui me invenerit
interl.|  ad postes ut me inveniat qui enim   invenerit
inveniet vitam
interl.|  » Ego sum via veritas et vita »

Io. 14, 6.
et hauriet
interl.|  copiose
salutem a Domino.
interl.|  » Torrente voluptatis tue potabis eos ».

Ps. 35, 9.
Numérotation du verset Prv. 8,36 
Qui autem in me peccaverit ledet animam suam. Omnes qui me oderunt
interl.|  qui sum vita
diligunt mortem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_8)