initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 9

Numérotation du verset Prv. 9,1 
Sapientia
interl.|  Verbum Dei
edificavit sibi domum,
interl.|  carnem
excidit columnas septem,
interl.|  Ecclesias septiformi spiritu illustratas
marg.|  S apientia edificavit . Quia de eternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat addit et de assumpta humanitate.   Sapientia edificavit sibi domum quia hominem Filius Dei quem in unitatem sue persone susciperet ipsum creavit.
marg.|  Vel sapientie domus Ecclesia Christi. Columne doctores sancte Ecclesie septiformi Spiritu pleni, quales fuere Iacobus, Cephas et Iohannes quas   sapientia excidit , quia ab amore seculi disiunctos ad portandam Ecclesie fabricam erexit.
marg.|   Columnas septem scilicet Ecclesias per orbem septiformi gratia Spiritus erexit que donum, id est mysterium incarnationis eius, ne perfidorum improbitate memoria tolleretur credendo colendo et predicando quasi sustentando continerent.

Cf. Gal. 2, 9.

excidit Ω ΩF ΩL ΩP Weber etc. Set10Val621 ] et excidit in ea ΩD tantum ut laud. aliqui autores Medii Aevi, v. g. Petrus Blesensis , Sermones , sermo 38, PL 207, 672D ;   Alanus de Insulis , In Ct. 3, PL 76B;   Thomas Hibernicus (Paris, BnF, lat. 16397, f. 12va), ed. E.   Jeauneau , « Thomas of Ireland [O.F.M. + > 1270] and his De tribus sensibus sacrae scripturae », in : With Reverence for the Word , ed. J. D. McAuliffe, B. D. Walfish, J. W. Goering, Oxford, 2010, p. 290), etc. Non hab. Edmaior. ( apparatus ),   Sabatier , loc. cit. ; LLT (2018)
Numérotation du verset Prv. 9,2 
immolavit victimas suas,
interl.|  suis passionibus Ecclesias consecravit, vel vitam predicantium mactari in persecutione permisit
marg.|  I mmolavit victimas . His victimis meretricis contrarie sunt victime ad quas stultos invitat ut supra dicens : « Victimas pro salute demoni hodie reddidi vota mea ».

Prv. 7, 14.
miscuit vinum et proposuit mensam suam.
interl.|  divinitatis sue arcana capere non valentibus assumpte humanitatis sacramenta patefecit et Scripture sacre pabula nobis aperiendo preparavit
Numérotation du verset Prv. 9,3 
Misit ancillas suas
marg.|  M isit ancillas . Elegit predicatores infirmos ac despicabiles qui fideles ad superna celestis patrie edificia colligerent.
ut vocarent ad arcem
interl.|  celi
et ad menia
interl.|  edificia
civitatis.
interl.|  Hierusalem
interl.|  dicens per ancillas
Numérotation du verset Prv. 9,4 
Si quis est parvulus
interl.|  humilis
veniat ad me et insipientibus locuta est.
interl.|  nihil habentibus de fastu humane sapientie tales advocat, ut eos sua doctrina sapientes reddat et aptos
Numérotation du verset Prv. 9,5 
Venite, comedite panem meum
interl.|  divina eloquia
marg.|  V enite comedite. In unam Christi personam iunctam divinitatem et humanitatem. Vel in pane corpus in vino sanguis eius quo in altari satiamur.
interl.|  bibite et relinquite
Numérotation du verset Prv. 9,6 
Relinquite infantiam et vivite
interl.|  vere
marg.|   Relinquite . Post oblatas epulas addit et vita monita ut quos perceptis sue incarnationis mysteriis reficit doctrine periter instruat verbis.
et ambulate
interl.|  «De virtute in virtutem ».

Ps. 83, 8.
per vias prudentie.
interl.|  opera bona

per vias ΩD ΩF ΩS ΩL ΩP edd. Rusch Weber ] per viam Cava ΩM, in vias ΦR ΨD Ω ΩJ Cor2=Cor3 (hebr. an.)
Numérotation du verset Prv. 9,7 
Qui erudit
interl.|  parvulos invito qui enim   erudit
derisorem ipse sibi iniuriam facit
interl.|  quia dat sanctum canibus

Cf. Mt. 7, 6.

ipse] + derisorem ΩD* ΩF sibi iniuriam facit Φ ΨD Ω ΩD ΩF ΩP Rusch ] iniuriam sibi facit Ed1455 Clementina , sibi facit iniuriam ΩL Weber
et qui arguit impium sibi maculam generat.
interl.|  margaritas proiiciens porcis
marg.|  Q ui erudit etc. Quasi interrogares cur sapientia iam parvulos pre ceteris et insipientes ad suas invitaret epulas. Ideo inquit feci, quia frustra laborat qui verbum sapientie inculcare nititur ei qui audire contemnit sapientiorem se doctore et {Erfurt, t. 3, f. 7rb ; facsim., t. 2, p. 665b} [Rusch, f. 7rb ] maiorem credens.

Cf. Mt. 7, 6.

sibi maculam generat Ω ΩD ΩF Ed1455 Rusch Clementina ] generat maculam sibi ΩL ΩP Weber Cor2
Numérotation du verset Prv. 9,8 
Noli
interl.|  ergo
arguere derisorem ne oderit te.
interl.|  sed
marg.|  N oli arguere . Non est timendum ne tibi derisor cum arguitur contumelias inferat, sed hoc potius providendum, ne tractus ad odium inde fiat peior. Ideo tibi aliquotiens ab eius correctione non tue timiditatis sed dilectionis eius gratia cessandum.
Argue sapientem
interl.|  parvulum
interl.|  in profectu id est amatorem sapientie. Nam perfecte sapiens non habet opus argui
et diliget te.
interl.|   argue et sic
Numérotation du verset Prv. 9,9 
Da sapienti occasionem et addetur ei sapientia. Doce iustum et festinabit accipere.

occasionem Cava plerique codd., edd. ΩD ΩL ΩP Rusch cum LXX ] om. Amiatinus G* X L* D Q* Y ΦG et aliqui codd . Weber cum hebr. ; def. ΩF
Numérotation du verset Prv. 9,10 
Principium sapientie timor Domini
interl.|  quasi doce iustum et primum timere Dominum quia principium sapientie timor Domini
et scientia sanctorum prudentia.
interl.|  est
interl.|  vera
Numérotation du verset Prv. 9,11 
Per me enim
interl.|  quasi ego sum sanctorum principium : per me enim multiplicabuntur
multiplicabuntur dies tui
interl.|  virtutes
et addentur tibi anni vite.
interl.|  eternitatis
Numérotation du verset Prv. 9,12 
Si sapiens fueris tibimetipsi eris et proximis tuis*.
interl.|  unus quisque onus suum portabit
marg.|  S i sapiens . Moneo te ad sapientiam quod tamen tibi prodest non mihi.   Si enim   sapiens fueris etc.

et proximis tuis L M ΦP ΩD* ΩF ΩP ΩS cum LXX ] om. ΩM ΩD² ( cancel. rubr. ) ΩJ ΩL Rusch Weber cett. Cor1 = Cor2
Si autem illusor solus portabis malum.
interl.|  sapientia misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad menia civitatis mulier autem   stulta

autem Amiatinus L M D Q Y Φ Θ Z² S ΓA ΨD Ω ΩF ΩD edd. Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 9,13 
Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris et nihil omnino sciens,
marg.|  M ulier stulta . Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eandem commendabiliorem ostendit ubi   mulier stulta et que est ei contraria   sedit etc.
marg.|   Mulier etc. Mulier hec heresis e contraria sapientie que sua superius sacramenta cecinit. Sedet autem   in foribus domus sue id est in doctoribus falsitatis, qui etiam in penetralia perfidie miseros fallendos introducunt supra sellam autem quia cathedram sibi predicationis usurpat. Hec est enim cathedra pestilentie.   In excelso urbis loco. Dicit sapientia quia in summis et excelsis verticibus dat vocem suam, sed illa in sublimitate virtutum hec in supercilio motis attollitur.

nihil ΩD ΩF etc.] nec ΩS tantum
Numérotation du verset Prv. 9,14 
sedit10  in foribus domus sue super sellam
interl.|  cathedram pestilentie

Cf. Ps. 1, 1.

10  sedit ΩD ΩP Rusch Weber cett. ] sedet Σ L Θ Z S² ΓA ΨD ΩF ΩL Ed1455 Ed1530
in excelso urbis loco,
interl.|  in supercilio elationis
Numérotation du verset Prv. 9,15 
ut vocaret
interl.|  VOCARET. Vocat heresis ad perfidiam sepe catholicos quos iter rectum agere et viam huius seculi transire citius velle atque ad eternam patriam festinare conspicit
transeuntes
interl.|  catholicos
per11  viam
interl.|  huius seculi

11  per ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL plerique codd. Rusch ] om. Cava Q ΦRG Z² ΨD ΩP Weber Cor2+Cor3 (hebr. an.)
et pergentes
interl.|  ad patriam eternam
in12  itinere suo.

12  in X D Y Ω ΩD ΩF Rusch ] om. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 9,16 
Quis13  * est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est.
interl.|  sapienti non audet
interl.|  hoc scilicet
marg.|  QUI  EST  PARVULUS. Sapientia parvulos atque insipientes ad convivium pene iisdem verbis videtur invitare, sed distat quia illa simpliciter ad se venire, vocat hec autem quos vocat ad se declinare suadet, qui illa ad rectum actionis iter quos errantes cernit accersit, hec recte gradientes ab itinere suo deviare docet et ad se divertere.

13  Quis Ω ΩD ΩF ΩP Ed1455 Weber ] Qui Cava ... ΩL Rusch Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Prv. 9,17 
Aque furtive dulciores sunt et panis absconditus14  suavior.
marg.|  A que furtive . Sapientia palam mensam omnibus proposuit et miscuit vinum suum. At   stulta mulier , nil meracum habens, ad aquas furtivas et absconditum panem quoscumque valet aggregat, quia catholica Ecclesia palam mundo divinorum eloquiorum convivia pandit, dum divinitatis et humanitatis Christi mysteria celebranda precipit. Vel certe in vino mixto historicam simul et allegoricam auditoribus suis scientiam propinat ut pro suo quemque captu vite proculis reficiat. At hereticorum doctina publice fidei et professioni sua secretorum decreta proponit et cum nihil spiritale habeat, suaviorem se catholicis pastoribus scientiam iactat docere, ut scilicet libentius audiantur et agantur que palam in Ecclesia dici erudiri que prohibentur et dulcius hauriatur insipientia qua putatur scientia quam prohibita furatur audientia. Potest in aquis furtivis et pane abscondito eorundem sacrificium designari. At iuxta litteram : mulier in aquis furtivis et pane prohibito et illicita connubia dulciora esse asseverat.

14  p. a.] inv. ΩD
Numérotation du verset Prv. 9,18 
Et ignoravit quod ibi sint gigantes15 
interl.|  demones

15  ibi sint – gigantes Ω ΩD ΩF Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
et in profundis inferni
interl.|  penis deputati eternis
interl.|  qui condelectantur ei16 
marg.|  E t ignoravit etc. Nescit mulier17  adultera, nescit hereticus quia18  immundi spiritus {Erfurt, t. 3, f. 7va ; facsim., t. 2, p. 666a} [Rusch, f. 7va ] domos19  suas habitant et quod   in profundis 20    inferni penas luant21  eternas, ipsi actibus luxuriosorum, ipsi hereticorum dogmatibus22  quasi conviviis delectant optimis23  . At cum rite in Ecclesia Christi sacramenta celebrantur et Christi verbum auditur et conservatur quod est et sapientia Dei. Constat quod angelice virtutes ibi sunt et in excelsis celorum convive fidelium : « Panem enim celi dedit eis. Panem angelorum manducavit homo »24  .25 

Ps. 77, 24-25.

16  Codd. : Md037v-1, f. 25v  ; Rusch | condelectantur Md037v
17  mulier] om. Md037v | 18  quia] quid gigantes Md037v | 19  domos] sanctus domus Md037v | 20  profundis] profundo Md037v | 21  luant] luunt Md037v | 22  h. d.] inv. Md037v | 23  quasi… optimis] delectantur sicut in conviviis Md037v | 24  At cum rite… homo] Contra cum in Ecclesia sacramenta aguntur et verbum Christi auditur angeli ibi sunt et in actibus fidelium gaudent Md037v |
Qui enim26  applicabitur illi descendet27  ad inferos, nam
interl.|  e contra

26  enim X ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ Ed1455 ] om. ΩL ΩP 27  descendet ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ Rusch Weber ] descendit ΩL ΩP
qui abscesserit ab ea salvabitur28  .

28  Qui enim… salvabitur K6b (f. 19r) Θ ΩM ΩD* ΩS ΩF ΩJ ΩL* Ed1455 Rusch Clementina ] Qui applicabitur illi descendet ad inferos nam qui abscesserit ab eis salvabitur qui nititur mendaciis hic pascit ventos immo autem ipse sequitur aves volantes Cava  ; om. Md037v-1, f. 25v et cett. codd. Edmaior. Weber ; Cor1 ( del .) Cor2 (quod novi habent sic [...] nec hebr. nec antiq. habent) Cor3 (nec hebr. nec antiq. habent), ΩD² ( rubr. sublin. ) del . ΩL² ( va-cat ).




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_9)