initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <29. Qohelet vel Ecclesiastes*> © Martin Morard edidit, Marie-José Sorbets cooperante, Parisiis, 2016-2017 (révision en cours) Glossa : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 2, Erfurt, t. 3, f. 21ra-28ra ; facsim., t. 2, p. 693ra-707a. Textus Bibliae : Rusch => in apparatu : Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 986-997. <29.1> Incipit prologus sancti Hieronymi in librum Ecclesiasten>   Fons : Excerptum e commentario Hieronymi in Ecclesiasten : Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten (CPL 0583), praef., lin. 1 sqq.  {Erfurt, t. 3, f. 21ra ; facsim., t. 2, p. 693a} Memini me hoc ferme quinquennio quinquennio] quinquennium Edmaior. cum adhuc Rome essem et Ecclesiasten sancte Blesille legerem, ut eam ad contemptum huius mundi huius mundi] istius seculi Edmaior. provocarem et omne quod in mundo {Erfurt, t. 3, f. 21rb ; facsim., t. 2, p. 693b} cerneret, putaret esse pro nihilo rogatum ab ea ut in morem commentarioli obscura queque dissererem, ut absque me posset intelligere que legebat. Itaque quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et non imus, o o] a cacogr . Rusch Paula et Eustochium, talem vite nostre habere consortem, tantoque vulnere tunc percussus obmutui ; nunc in Bethleem positus, augustiori videlicet civitate, et illius memorie et vobis reddo quod debeo, hoc breviter admonens, quia quod] quia Edmaior. nullius auctoritatem secutus sum; sed de hebreo transferens, maxime maxime] magis me Edmaior. septuaginta interpretum consuetudini me me] om. Edmaior. coaptavi, in his dumtaxat, que non multum ab hebraicis discrepabant. Interdum Aquile quoque et Symmachi et Theodotionis recordatus sum, ut nec novitate nimia lectoris studium deterrerem, nec rursum contra conscientiam meam, fonte veritatis omisso, opinionum rivulos consectarer. Capitulum 1 Verba Ecclesiastes  contionatoris filii David  paterna dignitas regis  propria auctoritas {Erfurt, t. 3, f. 21va ; facsim., t. 2, p. 694a} Hierusalem.  VERBA ECCLESIASTES FILII DAVID REGIS HIERUSALEM. HIERONYMUS. Tribus nominibus vocatus est Salomon, id est pacificus, et Idida, id est dilectus Domini, quia in regno eius pax et Dominus dilexit eum et Coeleth id est Ecclesiastes grece qui cetum id est Ecclesiam congreget id est contionator cuius sermo non est ad unum sed ad universos. Iuxta tria vocabula tria volumina composuit Proverbia parvulos docens. Unde crebro quasi ad filium loquitur. Ecclesiasten ad maturos omnia esse brevia et caduca ostendens que cernimus. Canticum canticorum ubi consummatam sponsam sponsi iungit amplexibus. Nisi enim vitia reliquerimus et mortali pompe renuntiantes nos ad adventum Christi preparaverimus non vere dicemus : Osculetur me osculo oris sui. Prope hoc ordine philosophi docent primum ethicam inde phisicam et quem in his profecisse vident ad theologiam usque perducunt. Notandum quoque quod in his diversus est titulus. In Proverbiis : proverbia Salomonis filii David regis Israel. In Ecclesiaste : Verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem. In quibusdam codicibus tam grecis quam latinis invenitur additum : Israel sed male. In Cantico canticorum nec filius David nec rex Israel sive Hierusalem sed tantum Canticum canticorum Salomonis. Sic enim Proverbia quasi rudis institutio ad duodecim tribus et ad totum pertinent Israel et quomodo contemptus mundi non nisi metroplitis convenit id est habitatoribus Hierusalem ita Canticum canticorum ad eos proprie qui tantum superna desiderant. Ad incipientes et proficientes et paterna dignitas et proprii regni auctoritas ad perfectos vero qui non timent sed amant solum nomen sufficit et equalis magister est et nescit se esse regem. Cf. supra Prv., Prol. <27.2>.  GREGORIUS. Quomodo hic liber si legendus et exponendus sic dicit : Ecclesiastes autem proprie dicitur contionator. In contione vero sententia proponitur per quam tumultuose turbe seditio comprimatur et cum multi diversa sentiunt per contionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber ideo contionator dicitur qui in eo Salomon tumultuantis turbe sensum suscipit ut ea per inquisitionem dicat que fortasse per temptationem imperita mens sentiat. Nam quot sententias per inquisitionem movet tot personas in se suscipit sed contionator vera velut extensa manu omnium tumultum sedat et ad unam revocat sententiam cum in fine ait : finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time et mandata eius observa hoc est omnis homo. In hoc autem quod dicit finem loquendi omnes pariter audiamus innuit quia solus locutus non est. Sunt ergo alia in hoc libro que per inquisitionem moventur alia que per rationem satisfaciunt alia que ex temptanti animo profert et mundo adhuc dediti alia in quibus ea que rationis sunt disserat atque animum a delectatione compescat. Nanque ait : hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat etc. Et post : Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii. Illud ex infirmi persona hoc ex ratione. Similiter etiam diversas cogitationum temptationes exponens ait : unus interitus hominis est et iumentorum etc. Quid habet amplius sapiens stulto nisi ut pergat illuc ubi est vita has aut personas diligenter lector inspiciat ne in Epicuri dogma incurrat.  ALBINUS. Tradunt Hebrei hunc librum Salomonis esse agentis penitentiam quia in sapientia divitiisque confisus per mulieres Deum offenderit. Secum enim omnia vana reputabit esse et ad miseriam devenire eos qui in eis spem ponunt.  ALLEGORICE. Pacificus et dilectus Dei Patris Filius et Ecclesiastes noster Christus est qui inimicicias in carne evacuans utraque fecit unum dicens : pacem meam do vobis pacem relinquo vobis. De quo : hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui ipsum audite. Qui est caput Ecclesie non ad sinagogam sed ad multitudinem gentium loquens. Rex Hierusalem spiritalis filius David de quo : « miserere nostri Domine fili David » et « Hosanna filio David ». Verbum quoque Dei non fuit ad eum sicut ad Ieremiam et ad ceteros prophetas. Ipse enim Verbum et Sapientia ipse enim dives et pauper ipse rex glorie potens ipse verba loquitur ad Ecclesie viros ad apostolos ; unde : « In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum ». Vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes,  male opinantur quidam nos his verbis ad voluptatem luxuriamque provocati cum potius omnia que cernimus vana esse convincantur vanitas vanitatum et et] om. Weber omnia vanitas.  etiam bis  VANITAS VANITATUM. HIERONYMUS. Pro vanitas vanitatum secundum quosdam interpretes possumus dicere. Vaporem fumi et auram tenuem que cito solvuntur.  Unde universitas caduca ostenditur. Que enim videntur temporalia sunt que autem non videntur eterna. Sive quia creatura vanitati subiecta est et ingemiscit et parturit et prestolatur revelationem filiorum Dei et nunc ex parte cognoscimus et ex parte pro et tamdiu omnia vana donec veniat quod perfectum est.  Antequam suam ponat sententiam quendam apparatum videtur et ornamentum facere cum dicit : vanitas vanitatum et omnia vanitas. Postea a maiori id est ab homine incipit ostendens ipsum vanitati subiectum id est mirabilitati. Et hoc est Vanitas etc.  Vanitas omnis homo vivens. Quantomagis cetera ? Unde : vanitati subiecta est creatura non volens sed proper eum qui subiecit eam in spe. Quidquid enim non esse potest vanitas dici potest quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est quod autem mutatur quodammodo evanescit et non est quod erat ad comparationem creatoris omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari.  HIERONYMUS. Si cuncta que fecit Deus valde bona quomodo vanitas et etiam vanitas vanitatum. Ut sicut in Cantico canticorum inter omnia carmina excellens carmen ostenditur ita hic magnitudo vanitatis monstretur. Similiter in Psalmo : Universa vanitas omnis homo vivens. Si vivens vanitas ergo mortuus vanitas vanitatum. Sed possumus celum terra et cetera bona quidem per se dicere sed Deo comparata quasi nihil esse ut lucerna in solis comparatione nec cernitur lucere et stellarum lumina orto sole obscurantur. Ita aspiciens elementa et rerum multiplicem varietatem admiror quidem operum multitudinem sed recogitans omnia transire et suo fine senescere solumque Deum idem semper esse quod fuerit cogor non semel sed bis dicere vanitas vanitatum et omnia vanitas.  vanitas quia Quid habet amplius homo de universo labore suo quo quo] quod Weber laborat sub sole ?  nihil  QUID HABET AMPLIUS HOMO. Post generalem sententiam ad varios labores hominum verba convertit qui frustra laborantes congregant divitias perituras ambientes honorem scilicet quibus subito dicitur : stulte hac nocte morieris cuius erunt que congregasti maxime cum ex omni labore nihil secum ferant sed nudi in terram redeunt unde sumpti sunt.  quia Generatio preterit  non vides quod videras  morte et generatio  vides quod non videras advenit.  nascitur Terra vero in eternum stat.  GENERATIO PRETERIT etc. HIERONYMUS. Prima recedit generatio Iudeorum et succedit generatio de gentibus congregata. Terra autem tam diu stat quamdiu synagoga recedente Ecclesia omnis introeat cum enim predicatum fuerit evangelium in toto orbe tunc erit finis quo imminente celum et terra transibunt et signanter non ait terra in seculis stat sed in seculo. Nos autem Deum laudamus non in uno seculo sed in seculis seculorum.  Generatio preterit etc. Quid vanius terra manet facta pro homine homo terre Dominus in pulverem reducitur stat autem terra in seculum non in seculum seculi quia celum et terra transibunt et ecce nova facio omnia. Oritur  bonis  generatio preteritur quod ipse sol mutatione sua probat sol  Christus et occidit  malis et ad locum suum revertitur, ibique {Erfurt, t. 3, f. 21vb   ; facsim., t. 2, p. 694b} renascens  HIERONYMUS. Ducit se vel secundum Aquilam aspirat. Symmachus et Theodotio recurrit quia scilicet sol revertitur ad locum suum et ibi unde prius regressus fuerat aspirat  ORITUR SOL. Ipse sol qui ad lumen est ortu et occasu quotidie mundi interitum demonstrat qui per occultas vias oritur et occidit. Hoc autem ideo dicit ut doceat mutationibus temporum ortu et occasu siderum humanam naturam labi dum nesciat homo.  HIERONYMUS. Sol iustitie et bonis oritur et malis occidit et ortus nos trahit ad Patrem. Ad hoc enim venit ut nos de terris ad celum levaret et diceret. Cum exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum. Nec mirum Filium trahere ad se credentes cum et Pater ad eum trahat. Nemo enim venit ad me nisi Pater qui misit me taxerit eum. Sol iste et Iacob de terra sua egredienti occidit et item cum de Syria terram promissionis intraret ortus est ei Loth quorum cum egressus de Sodomis venit ad civitatem ad quam festinare sibi fuerat imparatum ascendit in montem et exivit sol super Segor. Aliter : Sol quando per austrum currit vicinior terre est quando per aquilonem sublimior. Forsitan his qui hyemis et tribulationis frigore coartantur (ab aquilone enim exardescunt mala super terram) vicinior est sol iste insticie his vero qui sub borea calore privantur estivo incedit procul et pe suos circulos unde profectus est revertitur. Cum enim traxerit omnia ad se et universos suis radiis illustraverit fit restitutio principalis et est Deus omnia in omnibus. Symmachus hoc ita interpretatur vadit ad meridiem et circuit ad boream perambulans vadit ventus et per que circuierat revertitur ventus.  ALLEGORICE. Sol Christus qui omnia vivificat et illuminat spiritalis gratie splendore et virtute qui oritur fideli occidit infideli.  HIERONYMUS. Vadit ad austrum et gyrat ad aquilonem vel gyrans gyrando vadit spiritus et in circulos suos revertitur. Hinc existimare possumus in hyeme solem ad meridianam plagam currere in estate ad septentrionem et inde per equinoctium autumnum habere principium. Sed primum spiritum favonio tepente quoniam in vere omnia in fetum prorumpunt. Quod autem ait gyrans gyrando vadit spiritus et in circulos suos revertitur vel ipsum solem spiritum nominavit quod animal sit et spiret et vigeat et annuos orbes cursu suo expleat ut ait poeta. Interea magnum sol circumvoluitur annum vel quod etiam lune lucentem globum et astra titanea spiritus intus alit totamque infusa per artus meus agitat molem etc. Non de annuo solis cursu sed de quotidianis eius semitis loquitur obliqua enim et fracta linea per austrum pergit ad boream et ita ad orientem revertitur. gyrat per meridiem  in hyeme et flectitur ad aquilonem.  in estate Lustrans universa in in] om. Weber circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur revertitur] regreditur Weber .  per zodiacum  IN CIRCUITU PERGIT SPIRITUS. Ipsum solem spiritum vocat qui animat et inspirat et vivificat omnia sicut in vere quod mundi principium putatur singulis annis videmus. Oblique enim per zodiacum currit sol. Unde in hyeme ad austrum vergit estate ad boream ne si semper eodem modo procederet alia calor alia frigus consumeret. Omnia flumina intrant in in plerique codd. Cava Z Rusch ] om. Amiatinus Σ L* Q Weber mare et mare non redundat. Ad locum unde exeunt flumina revertuntur revertuntur plerique codd. Cava Z² Rusch Weber ] revertentur Amiatinus Z* T Edmaior. ut iterum fluant.  non solum physice sed et ethice  OMNIA FLUMINA. Dicunt philosophi aquas dulces que mari influunt vel ardente sole consumi vel salsuginis maris esse pabula sed Ecclesiastes noster conditor aquarum dicit eas per occulte terre venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia.  Possumus per flumina et mare humanum genus accipere quod in terram unde sumptum est redit secundum illud Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ». : « Terra es et in terram ibis ». Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina eo quod cito transeant.  HIERONYMUS. Omnes torrentes etc. Recte turbide aque in mare unde substiterant revertuntur etni fallor torrens sine additamento nusquam in bono accipitur. Nam torrente voluptatis tue potabis eos. Cum additamento salvator ad torrentem Cedron trahitur et Elias ad torrentem Chore latitat qui et ipse siccatur non adimpletur mare insatiabile quomodo in Proverbiis sanguisuge. Cuncte res difficiles  rerum cause et nature non potest homo eas h. e.] inv. Weber  aliis explicare  plene sermone. Non saturatur oculus  quia videmus per speculum in enigmate  ut plene videns visu nec auris impletur impletur] + auditu Weber .  alio docente  CUNCTE RES DIFFICILES. Non potest homo causas et naturas rerum explicare nec oculus ad plenum intueri nec auris, instruente doctore, ad summa pervenire. Videmus enim nunc per speculum in enigmate et ex parte donec veniat quod perfectum est quod in hoc mortalis corpore esse non poterit. Hec sententia contra eos est qui sine labore et discendi studio sanctas Scripturas se novisse putant et se sapientes cum insipientes sint. Quid est quod fuit ?  ut homo mortuus {Erfurt, t. 3, f. 22ra   ; facsim., t. 2, p. 695a} Ipsum quod futurum est,  in natura  homo nasciturus quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum faciendum] fiendum Weber est.  QUID EST QUOD. HIERONYMUS. De his videtur dicere que super enumeravit scilicet de mole terrarum ortu solis et occasu cursu fluminum magnitudinem oceani omnibusque que aut cogitatione aut visu aut auribus dicimus quod nihil sit in natura novum ab initio enim et homines nati et mortui sunt et terra super aquas librata et sol ortus occubuit et avibus volare et natare piscibus et ceteris propria a Deo artificie concessa. Huic simile comicus ait : nihil est dictum quod non sit dictum prius. Hoc cum exponeret Donatus : Pereant inquit qui ante nos nostra dixerunt. Si ita in sermonibus quantomagis in administratione mundi que ab initio seculi sic perfecta est ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima.  QUID EST etc. De naturis in principio mundi creatis et de successione earum quomodo veniunt et transeunt ut homo moritur homo nascitur eadem natura est nascentis que fuit morientis sic de avibus piscibus serpentibus et omnibus animantibus sic de herbis arboribus et aliis naturis nihil novum invenitur quod antea non esset. Nihil preteritum quod post non fiat. Unde : Requievit Deus die septimo ab omni opere suo a novarum creatione naturarum non a gubernatione secundum illud : Pater meus usque modo operatur et ego operor sic ex primordialibus rerum seminibus totius seculi tempus naturali cursu peragitur. Nihil sub sole novum  quod non ante fuerit nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est.  NEC VALET QUISQUAM DICERE. Vere nihil novum quia non potest dici ecce hoc novum. Iam enim precessit etc. Nec putemus signa atque prodigia et multa que arbitrio Dei nova in mundo fiunt in prioribus seculis iam fuisse et locum invenire Epicurum qui affirmat per innumerabiles periodos eadem his in locis et per eosdem fieri. Alioquin et Iudas crebro prodidit et Christus passus est sepe pro nobis et cetera que facta sunt et futura in eosdem similiter periodos revoluentur. Sed dicendum est quod prescientia et predestinatione Dei iam ea facta sunt que futura sunt. Iam enim precessit in seculis que fuerunt ante nos.  IAM ENIM etc. Sicut preterita que olim fuerunt apud nos abscondit oblivio sic que nunc fiunt qui nascisturi sunt scire non poterunt silentio enim peribunt et quasi non fuerint abscondentur. Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas quia omnia more fluentis aque transeunt et non redibunt cui sententie totus mundus acclamat et maxime genus humanum. Non est priorum memoria  apud nos  NON EST PRIORUM MEMORIA. HIERONYMUS. Seraphin propterea facie Dei et pedes velant quia prima et extrema cooperta sunt. Iuxta Septuaginta : non est memoria primis et quidem novissimis qui futuri sunt. Non est memoria cum his qui futuri sunt in novissimo. Idem in Evangelio : erunt primi novissimi et novissimi primi etc. Et quia Deus ut benignus et clemens minorum quoque omnium recordatur his qui novissimi esse meruerunt non tantam dabit gloriam quantam his qui se humiliantes novissimi in mundo esse voluerunt. Unde post : non est memoria sapienti cum stulto in eternum. sed nec eorum quidem que postea futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Hierusalem et proposui  sponte in animo meo querere et investigare  varia curiositate sapienter de omnibus  causas omnium que sunt sunt] fiunt Weber sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit  permisit Deus filiis hominum  carnalium ut occuparentur in ea.  ne proficerent  quanto plus inquiritur tanto plus dubitatur  ET PROPOSUIT etc. Usque dedit Deus filiis etc. Cui simile est. Propter quod tradidit Deus eos in reprobum sensum id est permisit tradi. Proposuit ergo Ecclesiastes primo omnium cor suum ad sapientiam requirendam volens ultra licitum causas rationesque cognoscere cur parvuli corripiantur a demone cur pii et impii pari naufragio demergantur an hec et huiusmodi casu an Dei iudicio veniant. Si iudicio ubi iustitia ? Si non iudicio ubi providentia ? Hec inquit nosse desiderans intellexi superfluam curam per diversa cruciantem a Deo hominibus datam ut cupiant quod licitum non est scire et hoc propter suam curiositatem quam sponte incurrerunt.  Hucusque generaliter de vanitatibus seculi agit hinc ad se ipsum redit et quis esset ostendit quomodo omnia cognoverit docuerit. Unde : et proposui in animo meo etc.  HANC OCCUPATIONEM PESSIMAM etc. HIERONYMUS. Verbum aman, Aquila Septuaginta Theodotio perysitamon quod latine distensio eo quod in varias sollicitudines mens hominis distenta lanietur, Symmachus vero sisaman, id est occupationem, transtulit. Itaque sive distensionem sive occupationem sive quid huiusmodi dixerimus a superiorem sensum cuncta referuntur.  HANC OCCUPATIONEM PESSIMAM etc. Pulcre causa premissa data est a Deo occupatio sicut illud propter quod tardidit eos Deus in passiones ignominie et item propter quod tradidit Deus eos in reprobum sensum. Vidi que fiunt fiunt] + fuit Weber {Erfurt, t. 3, f. 22rb   ; facsim., t. 2, p. 695b} cuncta sub sole et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.  dum diversis cogitationibus rapitur  VIDI etc. Consideravi omnia mundana et vidi vanitatem et maliciam esse id est miserias spiritus quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere quod homini non conceditur.  HIERONYMUS. Verbum routh Aquila et Theodotio : noimen, Symmachus : bochesin, Septuaginta syrum expressere, non hebreum, dicentes proliresim. Noimen et bochesis a passione vocabulum est et proliresis melius voluptatem quam presumptionem sonat. Dicitur autem quod agat unusquisque quod velit et sibi rectum esse videatur atque in diversa libero homines ferantur arbitrio et vana sunt universa sub sole dum invicem nobis in malorum et bonorum finibus displicemus. Dicebat mihi Hebreus quidam quod routh hoc loco magis afflictionem et malitiam quam passionem et voluptatem significaret non a malo boni contrario sed secundum hoc sufficit diei malitia sua. Quam greci significantius cathusiam vocant et est sensus : Consideravi universa que in mundo fiunt et nihil aliud deprehendi quam vanitatem et malitias, id est miserias spiritus quibus anima diversis cogitationibus affligitur. Perversi  a recto depravati difficile corriguntur  peccator cum in profundum venerit vitia contemnit et stultorum infinitus est numerus.  non sunt digni numero ut sancti de quibus dicitur : dinumerabo eos  PERVERSI DIFFICILE. HIERONYMUS. Perversus non poterit adornari et imminutio non poterit numerari. Qui enim perversus est nisi ante corrigatur non potest adornari recta ornantur curva corriguntur hoc contra hereticos qui quasdam naturas introducunt que non recipiunt sanitatem et quia imminutio id est quod deest non potest numerari. Primogenita tantum Israel numerata sunt femine vero et servi et parvuli et vulgus ex Egypto nequaquam plenitudo sed imminutio exercitus non numeratur. Potest et sic intelligi tanta malicia est in mundo ut ad integrum statum nec redire valeat in quoconditus est. Aliter : omnibus in integrum per penitentiam restitutis solus diabolus in suo permanebit errore cuncta enim que sub sole sunt eius arbitrio et malignitate eversa sunt dum eius instinctu peccata cumulantur. Denique tantus est numerus seductorum quos a grege Domini rapuit ut non possit comprehendi. Locutus sum in corde meo dicens : Ecce magnus effectus sum et precessi omnes sapientia o. s.] inv. Weber  quam petii a Domino pre ceteris qui fuerunt ante me in Hierusalem  non Abraham non Moysen et ceteros sed qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didici didici] didicit Weber dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam  non ait locutus sum quia multa scimus qua eloqui non possumus  ERRORES ET STULTITIAM. Prima sapientia est stulticia caruisse qua carere non potest nisi qui intellexerit eam. Unde plurima in rebus noxia sunt creata ut dum ea vitamus ad sapientiam erudiamur. Equalis ergo studii fuit Salomoni scire sapientiam et scientiam et e regione errores et stulticiam ut hec appetendo illa declinando eius sapientia probaretur. Sed in hoc quorum dicit se pavisse ventos et non valuisse comprehendere veritatem de presumptione spiritus sive pastione venti quod sepius in hoc libro supra disseruisse sufficiat. et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus  HIERONYMUS. Cognovi quia et hoc est pastio venti sive presumptio spiritus eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addit et dolorem addit et dolorem] addat et laborem Weber  quanto magis quis sapientiam assequitur eo magis vitiis subiacere indignatur et procul esse a virtutibus quas requirit  ET QUI ADDIT etc. quia potentes potenter tormenta patientur cuicumque plus committitur plus exigitur ab eo ideo apponit dolorem qui apponit scientiam et contristatur merore secundum Deum pro delictis suis. Unde apostolus : et quis est qui me letificet nisi qui corrigitur ex me nisi forte et hoc intelligendum quod sapiens doleat tantum latere sapientiam nec ita prebere se mentibus ut lumen visui sed per tormenta quedam et intolerandum laborem iugi meditatione et studio provenire. Capitulum 2 {Erfurt, t. 3, f. 22va   ; facsim., t. 2, p. 696a} Dixi ergo ergo] ego Weber in corde meo : Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.  more contionatoris sententiam vulgi in se suscipit et falsam esse ostendit  DIXI ERGO etc. HIERONYMUS. Veni. Nunc temptabo te in letitia et videbo in bono et ecce etiam hoc est vanitas. Postquam in multitudine sapientie et adiectione scientie dolorem et laborem esse deprehendi et non aliud quam casum et sine fine certamen transtuli me ad letitiam ut luxu fluerem congregarem opes divitiis abundarem et perituras voluntates carperem antequam morerer sed in hoc vanitatem prospexi dum preterita voluptas presentes quidem delectat et exhausta non satiat. Non solum corporalis letitia sed etiam spiritalis est temptatio possidenti ut egeam corripiente"stimulo et angelo Satane qui me collaphizet" Cf. 2Cor. 12, 7 . ne elever. Unde Salomon : divitias et paupertates ne dederis mihi statimque subdit ne satiatus mendax fiam et dicam quis me conspicit. Siquidem et diabolus per bonorum abundantiam cecidit ? Unde apostolus : ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli id est in tale iudicium in quod et diabolus incidit. Possumus etiam spiritalem letitiam sicut cetera dicere vanitatem quod eam nunc per speculum videamus et in enigmate cum autem facie ad faciem tunc non vanitas erit sed veritas. Risumque Risumque] Risum Weber  ve vobis qui ridetis quia lugebitis reputavi errorem et gaudio dixi :  decipiuntur qui carnis gaudia sequuntur et perpetuum putant quod fugit velut umbra. Potest et de hereticis accipi qui falsis dogmatibus acquiescentes leta sibi promittunt cum sint filii perditionis Quid frustra deciperis ?  RISUMQUE etc. HIERONYMUS. Risum dixi amentiam et iocunditati dixi. Quid hoc facis? Ubi nos dicimus amentiam, in hebreo habetur molal quod, secundum Aquilam, errorem; secundum Symmachum : tumultum pro quo Septuaginta et Theodotio peryforan quod exprimi potest ‘circulationem’. Quomodo igitur hi qui circumferuntur omni vento doctrine instabiles sunt et in diversa fluctuant sic illi qui rident quibus dicitur ve vobis qui ridetis errore seculi raptantur non intelligentes ruinam peccatorum suorum neque plangentes sed hec bona putantes eterna unde plagere deberent exultantes. Potest hoc et de hereticis accipi qui falsis dogmatibus acquiescentes leta sibi et prospera promittunt. Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum. Quo Quo] quod Weber facto opus est sub sole numero dierum vite sue.  COGITAVI etc. Ebrietas animi vigorem mutat quam qui potest sapientia permutare et ut in quibusdam codicibus habetur obtinere letitiam spiritalem is poterit ad huius rei sapientiam pervenire quid in hac vita appetendum quid vitandum. Magnificavi opera mea.  secundum imaginem Dei erectus ad superna Edificavi mihi domos  ut veniant Pater et Filius et habitent in eis  ego et Pater veniemus et apud eum mansionem faciemus et et] om. Weber plantavi vineas,  ad quas Iesus alliget asinam suam scilicet populum iudaicum et gentilem feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus  PLANTAVI VINEAS etc. In domo divitis non solum aurea vasa at argentea sed et lignea et fictilia agri et orti propter infirmos nam qui infirmus est oleribus vescitur plantantur arbores non omnes fructifere ut in latinis cidicibus sed omnis fructus id est diversarum frugum atque pomorum quia diverse sunt gratie in Ecclesia alius oculus alius manus etc. et que verecundiora sunt nostra his maiorem honorem circumdamus. Inter istas fructiferas arbores tenet primatum lignum vite quod est sapientia sine qua cetera ligna siccabuntur. et et] om. Weber extruxi mihi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinantium.  ET EXTRUXI MIHI etc. Ligna infructuosa non aluntur ymbre celesti sed aquis que in piscinis de rivulis colliguntur. Nam et Egyptus humilis et iacens quasi hortus olerum in terrenis et de Ethiopia venientibus aquis irrigatur. Terra vero promissionis que montuosa est et erecta temperaneam et serotinam expectat de celo pluviam. Possedi servos  timore servientes et spiritalia desiderantes nec tenentes et ancillas  animas corpori deditas multamque familiam habui.  vel etiam vernaculi fuerunt mihi alia littera  SERVOS. Timore servientes et spiritulia desiderantes nec timentes.  Vernaculos eos dicimus qui sunt quidem de Ecclesia et predictos servos et ancillas antecedunt nec tamen liberi sunt.  Vernaculi dicuntur filii servorum qui in domo Domini sui nati sunt et multi. Armenta  boum id est operosorum Quoque  possedi et magnos ovium  simplicium greges ultra omnes qui {Erfurt, t. 3, f. 22vb   ; facsim., t. 2, p. 696b} fuerunt ante me in Hierusalem.  ARMENTA QUOQUE etc. Hi sunt qui absque ratione et scientia scripturarum laborant quidem in Ecclesia sed nondum ad hominem perveniunt id est ad imaginem Dei.  HIERONYMUS Et quidem possessio armenti et ovium multa fuit mihi super omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem. Nota quod in servis et ancillis et vernaculis multitudo non additur sicut in bobus et ovibus. Plura enim in Ecclesia armenta quam homines plures oves quam servi et ancille vel vernaculi. Coacervavi mihi argentum  apertiorem sensum et aurum  occulti orem et substantias  congregavi in Ecclesias regum  astiterunt reges terre et et] ac Weber provinciarum  que albe ad messem  tributa reddentium  SUBSTANTIAS REGUM. Dogmata philosophorum et seculares scientias quas Ecclesiastes vir sapiens diligenter intelligit et appehendit eos in astutia eorum et perdit sapientiam sapientium et prudentias prudentium reprobat. feci mihi  hiis divitiis provocatus fui ad luxum Cantores  fortes  qui psallunt spiritu psallunt et mente et cantrices  infirmi  FECI MIHI CANTORES. Cantor quasi vir et robustus et spiritalis de altioribus cantat. Cantatrix vero adhuc circa materiam voluptatur quam greci hylen vocant nec potest in sublime tollere vocem suam. Ubicumque ergo femina invenitur et sexus fragilior ad materiam respicit. Unde pharao solas feminas vult vivere que materie sunt vicine. E contra : nullus sanctorum nisi Razo feminas genuisse narratur solusque Salphaat qui in peccato mortuus est omnes filias genuit. Iacob inter duo decim patriarchas unius filie pater est et ob ipsam periditatur.  Cantatores et cantatrices ut uterque sexus me oblectaret. et delicias filiorum hominum scyphos  apostolos et urceolos urceolos] urceos Weber  et eorum successores in ministerio  predicationis ad vina  sapientie fundenda.  auditoribus  DELICIAS etc. Sapientiam scilicet que sicut paradisus poma habet varia et multiplices voluptates de qua delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui et torrente voluptatis tue potabis eos. Et supergressus sum opibus omnes  proficiebat etate et sapientia apud Deum et homines et propter quod Deus exaltavit illum et donavit illi nomen qui ante me  ante adventum Christi gubernaverunt Ecclesiam fuerunt ante me - fuerunt] inv. Weber in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum  QUI ANTE ME FUERUNT IN HIERUSALEM ad litteram. Non est magna laus ante Salomonem enim regnaverunt Saul cuius tempore regnum cepit et David sub quo satis parvum erat regnum.  PERSEVERAVIT. Alii stetit id est ei in carne posito sapientia permansit non proficiens per momenta sicut in nobis sed in plenitudine stans. et omnia que desideraverunt  contemplatione oculi mei  interiores non negavi eis nec prohibui cor meum meum] om. Weber  sicut peccator qui a vera iocunditate prohibet cor suum  ET OMNIA QUE etc. Sed quanto studio ista crescebant tanto sapientia deerat quia per omnia desideria rapiebar putabamque hunc esse fructum laborum meorum si libidini servirem sed tandem in me reversus vidi omnia vana esse. quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his que paraveram. Et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.  pro hoc momentaneo accipiens eternum Cumque me convertissem  a supradicto errore ad universa opera que fecerant manus mee  qui diligenter omnia agit hoc potest dicere et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi  quia his irretitur et nihil permanere sub sole.  SUB SOLE. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solem claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit in eo Christus non habitat. Transivi  a mundanis ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam.  et sic Quid  quantus est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum ?  refrenans se a vitiis  imitari in comprehensione sapientie Et vidi {Erfurt, t. 3, f. 23ra   ; facsim., t. 2, p. 697a} quia tantum precederet sapientia stultitiam  nostra quamvis non pura quantum differt lux tenebris.  et sapientia lux et stulticia tenebre  ET VIDI QUIA TANTUM. Cum hec cogitarem quod sapiens lux stultus tenebre illius oculi in celo huius in terra repente mihi surrepsit quare communi morte pereant communi miseria deprimantur et huiusmodi. Sapientis oculi  vidi quia sapientia precedere stulticiam et vidi quia sapientia oculi in capite eius  in celestibus que superiora sunt  in Christo qui est caput stultus in tenebris ambulat.  in ignorantia terrenorum Et didici quod unus utriusque esset interitus et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientie dedi operam ?  et post hec Locutusque fui fui] om. Weber cum mente mea animadverti quod hoc  id est ista subreptio quoque esset vanitas. Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum  quia hic in gloria ille in pena et futura tempora oblivione cuncta operient pariter operient pariter] pariter obruent Weber . Moritur doctus similiter et indoctus et idcirco teduit me vite mee,  quia omnia vanitas videntem mala universa esse universa esse] inv. Weber sub sole  quia mundus in maligno positus est et cuncta vanitatem et et] atque Weber afflictionem spiritus.  infelix ego homo quis me liberabit a corpore mortis huius Rursum detestatus sum omnem industriam meam qua qua] que Weber sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me  RURSUS DETESTATUS. Spirituali labore sancti die noctuque in lege Domini meditantur scripturas interpretando libros componendo et sepe labores illorum in manus stultorum perveniunt qui male exponendo et sibi et aliis nocent. Si enim de corporalibus tantum quid necesse fuit dicere et dominabitur in omni labore in quo laboravi et in quo sapiens factus sum sub sole? Sic enim alii habent. Sapientia enim non est terrenas divitias congregare.  HABITURUS HEREDEM etc. Hoc ipsi Salomoni contigit qui non sui similem habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus nec filium quidem patris hereditate dignum si stultus sit. quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit  ipsi Salomoni Roboam successit filius stultus et dominabitur in laboribus meis  possessionibus quibus desudavi et sollicitus fui. Et est quicquam tam vanum ? Unde cessavi  quia vanum renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. Nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quesita dimittit.  ut supra de incerto labore vel herede  NAM CUM ALIUS etc. Supra de incerto herede nunc eadem. Sed in hoc differt quod etiam si filio si propinquo si noto alicui substantiam suam dimittit in hunc tamen circulum res recurrit ut alter alterius labore fruatur et sudor mortui delicie viventis.  Quanto labore scribant et sepe stilum vertant noverunt librorum auctores. Sapientie enim et doctrine est terrena calcare non congregare.  Aliud est ex rerum ratione aliud ex stultorum opinione disputare ut hic ubi vero ait : melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ex ratione. Et hoc ergo vanitas et magnum malum. Quid {Erfurt, t. 3, f. 23rb   ; facsim., t. 2, p. 697b} enim proderit homini de universo labore suo  scriptis et expositionibus et afflictione spiritus qui qui] qua Weber  alias qua sub sole cruciatus est ? Cuncti dies eius laboribus laboribus] doloribus Weber et erumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit. Et hoc hoc] hec Weber nonne nonne] non Weber vanitas est ?  nec per noctem quiescere et nescire quis inde fructus Nonne melius melius] + est Weber comedere  corpus Christi et bibere  sanguinem  comedite amici mei et inebriamini  venite ad me et comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis et ostendere anime sue bona de laboribus suis ?  scritpturis  NONNE MELIUS etc. Postquam omnia pertractavi et nihil perpetuum vidi et posteriores priorum laboribus frui visum est mihi iustum et quasi Dei donum ut de suo labore comedat homo et bibat pro tempore parcens congregatis et hoc quidem donum Dei est sicut contrarium est diebus ac noctibus congregare et non uti. Sed et hoc diligenter inspiciens vanum iudicavi.  Quis enim vel comedere vel cum opus est parcere potest absque Deo ? qui precepit canibus sanctum non esse committendum et quomodo sint in tempore conservis danda cibaria et iuxta alium sensum inventum mel comedere tantum quantum sufficit. Et hoc de manu Dei est. Quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego ? Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et intelligentiam intelligentiam] laetitiam Weber .  hec iusto peccatori autem  HOMINI BONO. Corrigenti mores suos proprio arbitrio secundum illud : seminante vobis in iustitia vindemiate in fructu vite illuminate vobis lumen scientie. Seminanda enim ante iustitia et fructus vite est metendus et postea lumen scientie poterit apparere. Ut ergo bono coram se dedit Deus sapientiam etc. Sic peccatorem suo arbitrio de relinquens fecit congregare divitias et hinc inde perversorum dogmatum consuere cervicalia que cum vir sanctus et Deo placens viderit intelligit vana et spiritus presumtione composita esse. Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam  quia peccator ipse causa est qui ante sponte peccavit non Deus ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo. Sed et hoc vanitas est est] om. Weber et cassa sollicitudo mentis. Capitulum 3 Omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub celo.  OMNIA TEMPUS HABENT. Incertum et fluctu autem statum condicionis humane supradocuit nunc omnia in mundo esse contraria et nihil stare perpetuum eorum scilicet que sub sole fiunt et intra tempus quia substantie spiritales nec loco nec tempore continentur. Tempus nascendi  ortus iusti cum incipit Deum timere  Israel ad cultum Dei et tempus  ducendi in captivitatem post transgressionem mandatorum moriendi,  mors quando perfecta caritas foras mittit timorem tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,  TEMPUS PLANTANDI etc. Nulli dubium est quod et ortus et interitus hominum Deo notus sit et prefinitus et parere esse quod plantare mori quod plantatum est evellere. Sed quia in Isaia legimus : a timore tuo Domine concepimus et parturivimus et peperimus spiritum salutis dicimus quod perfecto viro partus iste est qui de timore natus est cum Deum amare ceperit mundo moritur quia perfecta caritas foris mittit timorem. Tempus  ei qui ait ego occidam et ego vivere faciam sanat ad penitentiam vocans occidit secundum illud : in matutino interficiebam omnes peccatores terre occidendi  in Egypto et tempus sanandi,  ab Egypto liberandi tempus destruendi  templi sub Nabuchodonosor  primos motus male cogitationis et tempus edificandi,  sub Dario vel Cyro  TEMPUS DESTRUENDI etc. Non possumus edificare bona nisi prius destruxerimus mala sicut Ieremie dictum est a Deo ut ante eradicaret et suffoderet et perderet. tempus flendi  eversionem urbis et tempus ridendi,  sub Zorobabel, Esdra et Neemia  TEMPUS FLENDI. Tempus flendi nunc est in futuro ridendi. « Beati flentes quoniam ipsi ridebunt ». tempus plangendi et tempus saltandi,  TEMPUS PLANGENDI etc. In evangelio Mt. 11, 16 : « Cecinimus vobis, et non saltastis, lamentavimus et non planxistis » ; cf. Lc. 7, 32. :"Lamentavimus vobis et non planxistis, cantavimus et non saltastis". Plagendum est nunc ut in futuro. Saltemus illam saltationem quam David ante arcam testamenti, Saulis filie displicens, magis placuit Deo Cf. 2Rg. 6, 14. . tempus spargendi {Erfurt, t. 3, f. 23va   ; facsim., t. 2, p. 698a} lapides  Israel et tempus colligendi,  in unum  Deo  TEMPUS SPARGENDI etc. HIERONYMUS. Miror si vir sapiens de edificatione domorum dixerit secundum illud Oratii Quintus Horatius Flaccus , Epistulae, Lib. 1, epist. 1, versus 94, Teubner, p. 254 : « Si curatus inaequali tonsore capillos occurri, rides; si forte subucula pexae trita subest tunicae vel si toga dissidet impar, rides : quid mea cum pugnat sententia se cum, quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, aestuat et vitae disconvenit ordine toto, diruit aedificat, mutat quadrata rotundis? » : « Diruunt edificant mutant quadrata rotundis estuat et vite disconvenit ordine toto ». Sed utrum vere an per methaphoram lectori relinquo. Nos vero intelligimus secundum hoc quod potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Quod tempus fuerit dispergendi gentes et tempus in Ecclesia congregandi legi in quodam libro secundum Septuaginta tempus mittendi lapides et tempus colligendi servitatem scilicet legis antique evangelii gratia temperatam lex enim rigida peccantem interficit evangelii gratia miseretur et ad penitentiam vocat. tempus amplexandi  Israel  quando dictum est crescite et multiplicamini et tempus longe fieri ab amplexibus ab amplexibus] a complexibus Weber ,  quando dicitur tempus breve est superest ut qui habent uxores sint tamquam non habentes  in Babylonica captivitate, et ibi computresce Transeuphraten lege perizoma Ieremie Hier. 13, 1-11.  TEMPUS AMPLEXANDI. Nolite fraudare invicem nisi forte ex communi consensu ad tempus ut vacetis scilicet ora liberis danda opera et iter continentie.   Tempus amplexandi sapientiam et contemplationi strictius inherendi et tempus longe fieri a complexu scilicet sapientie ut cure temporis et his sine quibus vivere non possumus serviamus. tempus acquirendi  eos Iudeos perditos et tempus perdendi,  gentes tempus custodiendi  fideles ex gentibus et tempus abiciendi,  infideles Iudeos tempus scindendi   tempus destruendi et reedificandi reedificandi] coniec., reedi. Rusch  Israel  Vetus Testamentum et tempus consuendi,  evangelii, testimoniis et prophetis tempus tacendi  in disciplina  prophetas in captivitate romana Hieronymus, In Eccl. 3, 2 ; CCSL72, lin. 33 : « Tempus tacendi prophetas, nunc in captiuitate romana et tempus loquendi eos, tunc quando etiam in hostili terra dei consolatione et alloquio non carebant ». et tempus loquendi,  in magisterio  TEMPUS TACENDI ET TEMPUS LOQUENDI. HIERONYMUS. Docemus in Ecclesiis quod nescimus omnes artes absque doctore. Non dicimus sola hec tam vilis et tam facilis ut preceptore non egeat.  HIERONYMUS. Nihil nobis videtur esse rectum nisi quod dicimus, tu post multum silentium ; de discipulis efficiamur magistri.  TEMPUS LOQUENDI. Disciplina Pythagoris est per quinquennium tacere et postea eruditos sequi. tempus dilectionis  gratie  quia dilexit eos ante sub patribus  quando in hostili terra Dei consolatione et alloquio non carebant et tempus odii,  cerimoniarum et huius modi  legis Moysi  quia in Christo posuerunt manus  TEMPUS DILECTIONIS. Tempus amandi post Deum uxores liberos propinquos et tempus odiendi eos in martyrio vel quomodo nunc videmus per speculum in enigmate etc. tempus erit diligendi presentiam Dei et tempus odiendi quando facie ad faciem cernentes et in melius proficientes incipiemus odisse et despicere quod amavimus. tempus belli  dum vivimus  contra diabolum et tempus pacis.  Hierusalem civitas nostra a pace vocabulam habet  post hanc vitam  TEMPUS BELLI modo non agentibus penitentiam tempus pacis in futuro quando omnis Israel salvus fiet.  TEMPUS BELLI ne sis securus accipe armaturam Dei. Quid habet amplius homo de labore suo ? Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea.  VIDI AFFLICTIONEM QUAM DEDIT etc. Dicitur quod propterea Deus in presenti seculo etiam perversorum dogmatum magistris concesserit occupationem ne mens hominis otiosa torpesceret et hoc est bonum quod fecit Deus in tempore suo et non posse eos nature rerum comprehendere scientiam. Aliter : cum omnia suo labantur tempore et sit tempus destruendi et edificandi flendi et ridendi et cetera que de tempore dicta sunt quid frustra conamur et breves huius vite dies putamus esse perpetuos nec sufficit malicia diei ut nihil in crastinum cogitemus : Quid enim plus habere possumus amplius laborando ? In quo id tantum hominibus a Deo datum est ut alius alia sectando haberet in quibus se erudire et exercere posset. Deus enim omne quod fecit bonum est sed in tempore suo bonum est vigilare dormire non semper sed vicissim bonum est numquam ulterius quam ut opus est. Dedit quoque mundum inhabitandum hominibus ut fruantur varietatibus temporum et non querant de causis rerum naturalium quomodo creata sint omnia quare hoc vel illud ab initio mundi usque ad finem seculi fecerit crescere manere et mutari. Cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Et cognovi quod non esset melius nisi letari  frui presentibus et facere bona bona] bene Weber  quod in futuro prosit in vita sua.  qua cito transitura  ET COGNOVI. Ideo colonus in mundo datus est homo ut hoc brevi tempore fruatur et spe longitudinis abscisa que possidet ut ad alia transiturus aspiciat et quod boni potest faciat in vita ne frustra pro congregandis operibus torqueatur ne se putet plus de labore suo lucrari quam cibum et potum et si quid de opibus suis in bonis operibus expenderit hoc solum donum Dei est non ex his ut quidam putant ad luxuriam et desperationem provocamur secundum illud : Manducemus bibamus cras enim moriemur sed ut secundum apostolum habentes victum et vestitum his contenti simus cetera pauperibus prosint nec est contrarium quod dicit Balaam non erit labor in Iacob neque dolor in Israel. Hinc omnis homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc Dei donum est multe enim nunc tribulationes iustorum in futuro autem non erit labor in Iacob. Omnis enim homo  ne congreget divitias hoc tantum habet de labore suo qui comedit  corpus Christi et {Erfurt, t. 3, f. 23vb   ; facsim., t. 2, p. 698b} bibit  sanguinem  qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo in his letari debemus et in lectione sancta pascamur et potemur et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est. Didici quod omnia opera que fecit Deus perseverent in eternum eternum] perpetuum Weber .  vel in perpetuum Non possumus eis quicquam addere nec auferre que fecit Deus ut timeatur.  DIDICI etc. Nihil est in mundo novum solis cursus lune vices terre et arborum siccitas vel viror cum mundo condita sunt et hec idcirco Deus certa ratione temperavit ut Dei providentiam in his intelligamus et timeamus a facie Dei vultus autem Domini super facientes mala. Quod factum est ipsum permanet. Que futura sunt iam fuerunt  ut solis ortus et occasus et Deus instaurat quod abiit.  animalia moriuntur et nascuntur eiusdem generis sic et alia  ET DEUS INSTAURAT etc. Quasi a proprio principio mundi sic potest legi ad consolationem martyrum Deus instaurat quod abiit secundum illud Lc. 21, 18. : « Capillus de capite vestro non peribit ». Quod alii sic : querit eum qui persecutionem patitur « quia sanguinem servorum suorum ulciscetur » Dt. 32, 43.. Vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitie iniquitatem  dextera eorum repleta est muneribus  VIDI SUB SOLE. Cum in hoc mundo iudicium et veritatem requirem aliter arbitratus sum aliquid iustitie hic geri et vel pium suo merito recipi vel impium suo scelere damnari sed post mecum reputans intellexi Deum non per partes iudicare sed in futurum reservare iudicium ubi recipiet unusquisque quod gessit et tunc vidi tempus discretionis omnis rei. Similiter in Sapientia : Ne dixeris quid hoc aut quid istud. Omnia enim tempore suo requirentur. et dixi in corde meo : iustum et impium iudicabit Dominus Dominus] Deus Weber  in futuro et tempus omnis omnis] omni Weber rei tunc  non modo erit.  DIXI IN CORDE MEO. Quasi non mirum inter stultum et impium nihil distare nec virtutum nihil valere sed indiscrete omnia voluntari cum etiam inter pecudes et homines quantum ad corpus vel utilitatem corporis nihil interesse videatur una condicio nascendi una species moriendi. Si autem videtur distantia quod spiritus hominis ascendat in celum pecoris in terram descendat quis certus auctor ? quis scit an vera an falsa sint que sperantur ? Non hoc dicit quia animam hominis putaret perire cum corpore vel unum locum bestiis hominibusque preparari sed quia ante adventumChristi omnes anime hominum pariter descendebant ad inferos. Unde hominis pecorisque spiritus eiusdem vilitatis videbatur et licet alter cum corpore periret alter non . Non multum intereat cum corpore perire et ad inferos descendere.  HIERONYMUS. Dixi in corde meo de loquela filiorum hominum quia probat illos Deus hoc solum inter homines et iumenta Deus esse voluit quia nos loquimur illa sunt muta et cum hoc sit tamen ostenditur nobis quia secundum corpus iumenta sumus sicut iumentum morimur et unus omnibus spiritus est aer scilicet hoc est enim quod ait et spiritus unus omnibus et amplius homini a peccore nihil est.  Allegorice. Homines et iumenta salvabis Domine. Et alibi : ut iumentum factus sum apud te . Et in prophetis homines et pecora in Hierusalem salvanda dicuntur et impleri terram pecoribus et armentis. Dixi in corde meo de filiis  vel loquela filiorum Hominum  sanctorum qui vere homines vel doctores ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis. Idcirco unus  similis interitus est hominis et iumentorum et equa utriusque condicio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia  vel et spiritus unus omnibus et nihil habet homo amplius iumento a. i.] inv. Weber . Cuncta subiacent vanitati et omnia pergunt ad unum locum ; de terra facta sunt  ne putaremus dictum de anima et in terram pariter {Erfurt, t. 3, f. 24ra   ; facsim., t. 2, p. 699a} revertuntur revertuntur] -tentur Weber .  secundum corpus et membra « terra es et in terram ibis » Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ».. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum  in celum  QUIS NOVIT etc. Non dicit inter hominis et pecudis dignitatem nihil interesse si per quis difficultatem rei monstrat. Quis enim non impossibile sed difficile in Scripturis sanctis sepissime significat ut ibi : Generationem eius quis enarrabit et Domine quis ascendet in tabernaculum tuum ? Ieremias. Quamvis in hebreo aliter : et homo est et quis cognoscit eum ? Inter homines et bestias hec differentia est quod spiritus hominis ascendit in celum et iumenti descendit in terram cum carne dissolutus non tamen huius rei vir aliquis eruditus et rei quasi dubie certus assertor sit. et si spiritus iumentorum descendat deorsum ?  peccatores qui vere iumentum vel idiote  DEORSUM. Ad inferos. Fieri enim potest ut cito muntentur et sepe qui docti videbantur ad inferos ducuntur et simplices et rustici coronantur. Et deprehendi nihil esse melius quam letari hominem in opere suo et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?  id est nescit qualis sit eius heres futurus ET DEPREHENDI etc. Superiori errore turbatus quo putabam homines nihil a bestiis differre in hac stulta opinione ductus sum ut dicerem hoc tantum bonum presentem carpere voluptatem quia post mortem non liceret sed melius divitie bonorum operum nihil enim melius quam letari hominem in opere bono in eleemosynis et huiusmodi preparando in celis thesauros. Hanc enim veraciter habemus. Non enim possumus post hanc vitam rursus nostris laboribus perfrui aut scire que in mundo futura sunt post ea. Capitulum 4 Verti me  post predictam cogitationem VERTI ME. Plenius hunc locum David in psalmo septuaginta duo et Ieremie in suo volumine prosequuntur. ad alia et vidi calumnias que sub sole geruntur et lacrimas  pro calumniis innocentum  que sub sole calamitas et neminem consolatorem n. c.] inv. Weber nec posse resistere eorum violentie cunctorum  qui maior miserie dolor auxilio destitutos. Et  ideo  comparatione horum laudavi magis mortuos  qui non sentiunt has miserias quam viventes  ET LAUDAVI etc. HIERONYMUS. Alii hunc locum ita intelligunt dicentes eos esse meliores qui mortui sunt quam viventes licet ante fuerint peccatores quia hi in prelio et quasi in ergastulo mortui vero iam securi qui et peccare desierunt sicut et Iohannes quo maior non fuit in natis mulierum minor est eo qua minimus est in regno celorum et corporis mole liberatus nescit cum apostolo dicere. Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius? Meliorem autem dicunt eum esse his duabus qui nondum natus est in eo quod nec mundi miserias vidit . Animas autem nostras antequam ad corpora nostra descendant versari dicunt apud superos et tamdiu eas esse beatas quamdiu perfruantur choro angelico. et feliciorem utrorumque utrorumque] utroque Weber  alias utroque  ET FELICIOREM. Quia nec vidit hec mala nec expertus est nec secundum errorem eorum qui putant animas esse antequam homines fiant. Melius est itaque omnino non esse quam male vivere. Unde melius illi erat si natus non fuisset homo ille quam pati subaudis eternam penam. iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala que sub sole fiunt. Rursum  convertens me ad alia contemplatus sum sum] om. Weber omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidie proximi.  alter alterius hominis invidet et patet insidiis gloriosus Et in hoc ergo vanitas et {Erfurt, t. 3, f. 24rb   ; facsim., t. 2, p. 699b} cura superflua est.  IN HOC ERGO VANITAS. Quid ergo vanius quam suas miserias non flere alios iudicare melioribus invidere. Stultus complicat manus suas  "manum suam ponit sub ascellas" Cf. Prv. 19, 24 : « Abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum applicat eam ». et comedit carnes suas dicens.  STULTUS COMPLICAT MANUS SUAS etc. Vult ostendere miserum et qui habet quia invidie patet et periculo subiacet et qui non habet quia inopia opprimitur. Aliter. Stultus complicat manus suas a bono opere cessando nec viriliter agendo comedit carnes suas carnalibus scilicet desideriis tabescens donec consumatur.  STULTUS COMPLICAT MANUS SUAS etc. Hic est piger qui in Proverbiis continens manus suas super pectus suum describitur cui tamquam citus cursor venit inopia. Vel sic qui aliene felicitati invidet et quasi spiritus furore raptatur quique invidiam in sinum receperit nutrieritque in pectore iste comedit animam et carnes suas. Quanto enim illi felicius succedit tanto iste tabescit et paulatim in zelum et livorem distillat. Aliter : manus sepe pro operibus. Unde : verbum quod factum est in manus Aggei id est talia opere gessit ut dignus est ad quem sermo Dei fieret. Et David : Qui docet manus meas ad prelium. Stultus igitur amplexus est manus scilicet extendere noluit. Unde : noncomedit labores manuum suarum quos nec habet sed secundum carnes suas vivens id est sapientiam carnis et carnis operibus vescitans. Melior est pugillus  farris  MELIOR EST PUGILLUS. Singularis numerus in bono duplex in malo ideo unus pugillus habet requiem due manus laborem.  MELIOR EST PUGILLUS. Melius est modicum iusto etc. In Proverbiis : melior est parva acceptio cum iustitia quam multa genimina cum iniquitate eleganter iustitia requiem habet iniquitas laborem. cum requie  otio  qua dignus iustus quam plena  divitiis utraque manus cum dolore dolore] labore Weber et afflictione animi.  quo digna iniquitas  melius est modicum iusto super multas divitias peccatorum Considerans  per hec alia reperi et aliam vanitatem sub sole.  CONSIDERANS. Conversus sum ad alios et vidi eos plus quam necesse est laborare. Congregare per fas et nefas et non uti congregatis servare aliis cum nec fratrem habent nec propinquum et nihil vanius deprehendi. Unus est  solus Christus  aliquis homo et secundum  in redemptione mundi non habet non filium non fratrem  aliquem heredem cui congregata servet et tamen laborare non cessat  portando peccata nostra nec satiantur oculi eius  nature etiam non satisfacit Divitiis  quia semper cupit vitam nostram vel salutem nec recogitat dicens : Cui laboro et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque est est] om. Weber vanitas est et afflictio pessima.  UNUS EST etc. Possumus hec intelligere de his qui libros faciunt et ignavis lectoribus relinquunt. De Christo quidam hunc locum interpretantur quod solus et absque comite ad mundum redimendum venerit et quamvis per adoptionem multi filii Dei sint nullus tamen dignus qui in hoc ei opere iungeretur cuius laborum non est finis quia pro nobis dolet et oculus non saturatur divitiis semper cupiens nostram salutem. Dolere autem dicimus secundum hoc spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarabilibus ita Christus pro peccatis nostris dolet id est dolere nos facit. Melius est ergo est e.] inv. Weber duos esse simul esse s.] inv. Weber quam unum. Habent enim emolumentum societatis sue.  MELIUS EST etc. Post sollicitudines et miserias quibus se cruciat qui sine herede acquirendis opibus inhiat ad sodalitatem sermo confertur et dicitur quid boni habeat quia scilicet alterius ruina alterius solacio sublevetur et curas domesticas et noctis requiem melius exigat qui amicum fidum habeat quam qui solis opibus incumbat aquisitis et si fortior inimicus contra eum surrexerit alterius solacio sustentari et quanto duo differunt si amore coniuncti sunt tanto trium plus valere contubernium quia caritas vera nullo livore violata quanto augetur numero tanto crescit robore.  MELIUS etc. Quia superius quorumdam intelligentiam super Christo posuimus etiam reliqua eodem ordine transfigamus. Melius et duos simul esse quam unum. Melius et enim habitantem in se habere Christum quam solum patere insidiis adversarii. Si enim ceciderit unus erigit Christus participem suum. Ve ei qui cum corruerit Christum non habet erigentem si dormierit unus in morte scilicet et Christum secum habuerit calefactus et vivificatus citius reviviscit et si adversus eum pugnando robuste ei diabolus institerit stabit homo et Christus pro homine suo non quod contra diabolum Christi virtus infirma sit sed quod liberum homini relinquatur arbitrium et ruentibus nobis ipse in prelio de nobis fortior sit. Quod si etiam Pater et Filius et Spiritus Sanctus advenerit non cito rumpitur ista soliditas. Quod autem non facile rumpitur tamen aliquando rumpitur ut in Iuda. In Iuda enim triplex funiculus fuit sed quia post buccellam introivit in eum satanas diruptus est. Quod autem supra et si dormierint duo fovebuntur mutuo de Eliseo sumimus exemplum quod contraxerit se cum puero et dormierit et calefecerit corpusculum eius et ita vivificaverit resurgentem. Nisi igitur Christus nobiscum dormierit et in morte requieverit calorem vite eterne accipere non valemus.  Laodicenus sic dicit Ecclesiasten de commutatione bonorum in mala hic habere sermonem et exprimere insipientem hominem qui futura non cogitans presentibus et caducis quasi magnis et perpetuis delectatur et post diversa que accidunt hominibus immutatur quasi generalem infert de morte sententiam quod innumerabilis multitudo intereat et paulatim consumatur et transeat uno quoque alium in loco suo relinquente. Si unus ceciderit ab altero fulcietur. Ve soli quia cum ceciderit ceciderit] ruerit Weber non habet sublevantem se se] om. Weber . Et si dormierint duo fovebuntur mutuo. Unus quomodo calefiet ? Et si quispiam prevaluerit contra unum, duo resistunt resistunt] -tent Weber ei. Funiculus {Erfurt, t. 3, f. 24va   ; facsim., t. 2, p. 700a} triplex difficile rumpitur. Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum. MELIOR EST PUER PAUPER. Symmachus ita : melior est puer pauper cum sapientia rege sene et insipiente qui nescit pavere vicissitudinem. Alter enim de carcere exit ad regnum. Alter vero cum etiam rex natus paupertate oppressus est. Vidi omnes viventes qui gradiuntur sub sole cum adolescente secundo qui surrexit pro eo. Infinitus omnis populis qui fuit ante utrumque et posteri non letabuntur in eo sed et hoc aura et pastiola venti.  Gregorius Ponti episcopus ita : Ego prefero adolescentulum sapientem et pauperem seni regi et stulto qui non putat quod possit aliquis de his quos vixit de carcere eiicere vel exire ad regnum vel ipse deprava potestate corruere. Fit enim interdum ut qui sub adolescentulo sapiente fuerint sine merore sint ita tamen ut cum sene ante versati sint. Qui enim postea nati sunt quia mala preterita nescierunt nec adolescentem laudare possunt qui post resurrexit abducti opinione perversa et impetu spiritus adversantis.  HIERONYMUS. Hebreus meus Barachiam, quem maxime admirantur, ita exposuisse testatur est. Melior est interior homo qui post quartum decimum pubertatis annum in nobis per sapientiam exoritur, exteriori homine qui de matris alvo natus est, qui nescit recedere a vitio et qui de domo vinculatorum, id est utero, ad hoc exiit ut regnaret contra vitia qui etiam in potestate sua pauper effectus est mala omnia perpetrando. Vidi eos qui in priori homine vixerunt et cum secundo post conversati sunt, eo scilicet qui priore decesso regeneratus est, intellexi quidem omnes in priore homine peccasse antequam secundo nascente duo fierent. Qui vero ad meliora conversi et hi post litteram philosophorum hi post l. p.] post y litteram philosophorum Rusch sinistro tramite dimisso ad dextrum apicem contenderunt et secundum, id est novissimum, sunt secuti non letabuntur in eo, id est in priore. Hieronymus , In Eccl. 4, 13 ; CCSL72, lin. 179-194 : « hebraeus meus, cuius saepe facio mentionem, cum ecclesiasten mecum legeret, haec baracchibam, quem unum uel maxime admirantur, super praesenti loco tradidisse testatus est. melior est interior homo, qui post quartum decimum pubertatis annum in nobis exoritur, exteriore homine, qui de matris aluo natus est, qui nescit recedere a uitio et qui de domo uinctorum, de utero uidelicet materno, ad hoc exiuit, ut regnaret in uitiis. qui etiam in potestate sua pauper effectus est, mala omnia perpetrando. uidi eos, qui in priore homine uixerunt et cum secundo homine postea uersati sunt, eo uidelicet, qui pro priore decessore generatus est; intellexi que omnes in homine priore peccasse, antequam, secundo nascente, duo homines fierent. qui uero ad meliora conuersi, et hi post litteram philosophorum, sinistro tramite derelicto, ad dextrum apicem contenderunt et secundum, id est nouissimum hominem sunt secuti, non laetabuntur in eo, id est in priore ».  Origenes et Victorinus non multum inter se differunt. Post generalem enim sententiam que omnibus patet quod melior sit adolescens pauper et sapiens quam rex senex et insipiens et quod frequenter eveniat ut ille per sapientiam suam etiam de carcere regis egrediens imperet pro perverso et rex insipiens imperium perdat. Super Christo et diabolo sic interpretati sunt. Puerum pauperem et sapientem Christum. Unde magnum est tibi vocari puerum etiam eum pauperem quia cum dives esset pauper pro nobis factus est sapientem quia proficiebat etate et sapientia. Iste natus est in regno senis et ideo dicit : regnum meum non est de hoc mundo si esset de hoc mundo regnum meum ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudais nunc autem regnum meum non est hinc. In illius ergo senis stulti regno qui ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum natus est optimus puer et de domo vinculatorum de quibus Ieremias : Ut humiliaret sub pedibus eius omnes vinctos terre processit ad regnum et abiit in regionem longinquam et contra illos qui regnare eum nolebant post aliquantulum temporis rex reversus. Vidit ergo in spiritu Ecclesiastes viventes omnes qui possunt adolescentis esse participes dicentis egos sum vita veteri stulto rege dimisso Christum sequi similis duo ex Israel populi significantur prior qui ante adventum fuit et posterior qui antichristum pro Christo suscepturus est qui prior non penitus est abiectus. Prima enim Ecclesia ex Iudeis et apostolis congregata est et in fine Iudei qui antichristum pro Christo suscepturi sunt non letabuntur in Christo. Hieronymus , In Eccl. 4, 13 ; CCSL72, lin. 218-246 : « origenes et uictorinus non multum inter se diuersa senserunt. post generalem illam sententiam, quae omnibus patet, quod melior sit adolescentulus pauper et sapiens, quam rex senex et insipiens; et quod frequenter eueniat, ut ille per sapientiam suam etiam de carcere regis egrediens, imperet pro dominatore peruerso, et rex insipiens perdat imperium, quod tenebat; super christo et diabolo hunc locum interpretati sunt, quod puerum pauperem et sapientem, christum uelint. puerum, iuxta illud : magnum tibi est uocari te puerum meum; pauperem uero, quia pauper factus est, cum diues esset; et sapientem, quia proficiebat aetate et sapientia et gratia apud deum et homines. iste natus est in regno senis. et idcirco dicit : si esset de mundo hoc regnum meum, ministri utique mei certarent pro me, ut non traderer iudaeis. nunc autem non est de hoc mundo regnum meum. in illius itaque senis stulti regno, qui ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eius, natus est optimus puer et de domo uinculatorum, de quibus ieremias in lamentationibus loquitur, dicens : ut humiliaret sub pedibus eius omnes uinctos terrae, processit ad regnum, et abiit in regionem longinquam, et contra eos, qui se regnare nolebant, post aliquantum temporis rex reuersus est. praesago itaque spiritu uidit ecclesiastes omnes uiuentes, qui possunt adolescentis participes esse, dicentis : ego sum uita, uetere stulto rege dimisso, christum sequi. simul que duo ex israel populi significantur. prior qui ante aduentum domini fuerit et posterior qui antichristum pro christo suscepturus est; quod prior non penitus sit abiectus, prima quippe ecclesia ex iudaeis et apostolis congregata est; et in fine iudaei, qui antichristum pro christo suscepturi sunt, non laetentur in christo ». Quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regnum regnum] regno Weber inopia consumatur. Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente, secundo qui consurgit pro eo. Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non letabuntur in eo. Sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. Custodi  magnum est Ecclesiam intrare sed sine offensione pedem tuum  affectum ingrediens domum Dei  vel templum et appropinqua  mente digna aliter non audies  APPROPINQUA. Moyses accedit ad audiendum Deum alii non p ossunt. ut audias et appropinqua ut audias] om. Weber .  aure cordis  precepta Dei et obedias Multo enim melior est obedientia quam stultorum victime qui nesciunt quid faciant mali.  dum non obedierint et offerunt si offers munus tuum ad altare et recordatus fueris  STULTORUM. Inobedientium qui donis et victimis volunt emere impunitatem peccatorum sed Dominus ait misericordiam volo et non sacrificium. Capitulum 5 Ne temere quid loquaris  sicut Iudei qui dixerunt omnia quacumque precepit nobis faciemus et adoraverunt vitulum neque cor tuum sit velox ad proferendum  vovendo Deo vel de divinitate disputando Sermonem coram Deo.  voti vel nimis inquisite divinitatis Deus enim in celo et tu super terram  non comprehendes eum quia quantum distat celum a terra tantum nostra scientia ab illius natura  DEUS ENIM IN CELO etc. Qui omnia audit et videt et stulticiam tuam arguit quamvis ipse in celo et tu in terra. idcirco sint pauci  considerati sermones tui.  de Deo de quo et vera dicere periculosum est {Erfurt, t. 3, f. 24vb   ; facsim., t. 2, p. 700b} Multas curas  quia sequuntur somnia et in multis sermonibus invenietur invenietur] invenitur Weber stultitia.  in multiloquio peccatum non deerit  MULTAS CURAS etc. quasi sicut qui multa cogitat ipsa frequentur somniat sic in stulticiam recidit qui ultra sed Deo disputat. Vel quia modo videmus per speculum et in enigmate et quasi per somnum extimamus nos tenere quod non habemus et tamen nihil habemus. Si  autem quid vovisti Deo  in baptismo ne moreris reddere.  quia dies Domini sicut fur in nocte veniet Displicet enim ei infidelis  non impleta et stulta  indiscreta promissio sed quecumque quecumque] quodcumque Weber voveris  «Vovete et reddite Domino Deo vestro t<erribili> ». Cf. Ps. 72, 12-13 : « Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili et ei qui aufert spiritum principum ». redde.  cito Multoque melius est non vovere quam post votum promissa non reddere reddere] complere Weber .  MULTOQUE MELIUS. Sicut Iudei qui dixerunt omnia quecumque precepit nobis Deus faciemus et adoraverunt vitulum. Ne dederis os tuum  ne ultra quam potes voveas ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia  quasi ne putes omnia casu agi nihil a Deo provideri  NE DEDERIS OS TUUM etc. Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tue peccare tamquam reflectens culpam in auctorem. Unde : ne declines cor meum in verba malicie ad excusandas excusationes in peccatis.  CORAM ANGELO. Qui astat unicuique et omnia Deo nuntiat ne putes omnia latem Deum . ne forte iratus Dominus Dominus] Deus Weber super sermones tuos sermones tuos] sermone tuo Weber dissipet cuncta opera manuum tuarum.  etiam bona opera et tradat te in reprobum sensum Ubi multa sunt somnia, plurime sunt sunt] om. Weber vanitates  somnia ne cures quia vana sunt  UBI MULTA SUNT etc. Quasi ne dederis os tuum etc. quia hec vita est quasi somnia et multa videntur vera que sunt falsa sic et excusatio tua. et sermones innumeri. Tu vero Deum  non somnia time.  iudicem peccati quia voluntarii ubi enim non est voluntas non est peccatum Si  tamen videris calumnias  ab impiis Egenorum  beati pauperes spiritu et violenta iudicia  potentum et subverti  a iudicibus iustitiam in provincia,  tamquam Deus non videat vel iniuste agat non mireris super hoc negotio quia excelso  tyranno excelsior alius excelsior alius] inv. Weber est et super hos  tyrannos quoque eminentiores sunt alii  angeli qui prohiberent nisi tempus expectarent  SI VIDERIS etc. Ac si dicat : ne dicas coram angelo non est providentia quod est contra eos qui omnia casibus agi putant et Dei providentiam negant. Si tamen videris calumnias egenorum etc. Et  nunc insuper universe terre rex imperat servienti.  Dominus cuncta providet et gubernat cui cuncta serviunt vel invita  UNIVERSE TERRE. Deus patiens et redditor qui dicit : cum accepero tempus ego iustitias iudicabo. Avarus non implebitur pecunia  semper avarus eget et qui amat divitias  non dicit qui habet fructus non capiet ex eis.  nec sibi sustinet inde benefacere Et hoc ergo vanitas.  quia Ubi multe sunt opes {Erfurt, t. 3, f. 25ra   ; facsim., t. 2, p. 701a} multi et qui comedunt comedunt] -dant Weber eas.  servi et ancille et alii necessarii qui devorant congregata Et  ergo quid prodest possessori  qui non plus aliis utitur eis nisi quod cernit divitias oculis suis ?  ut tantulus sitiens in mediis undis Dulcis est  enim Somnus  requies eterna sitienti Operanti  bona  fatigato sive parum sive multum  faciens qua predicat comedat ; saturitas autem divitis  superba scientia inflat non sinit eum dormire eum d.] inv. Weber .  cibis curisque gravatum  DULCIS EST SOMNUS etc. Divitem avarum quem descripserat comparat operanti qui sine cura dormit non distentus in nimietate cibi cui post laborem gratus est somnus et cibus simplex et modicus minus onerosus et cito digeritur. Dives autem epulis distentus curis anxius aut vix aut numquam somno fruitur.  Beati pauperes spiritu beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi Deum videbunt.  Ve vobis divites qui habetis consolationem vestram. Est et alia infirmitas pessima  divitis avari quam vidi sub sole. Divitie  scilicet conservate in malum  periculum domini sui.  EST ET ALIA INFIRMITAS. Possumus hec de philosophis vel hereticis et eorum sectis vel disciplinis legere qui in malum suum et suorum complicum falsa dogmata congregant unde fructum non capiant nec suis imitatoribus relinquant sed omnes bonis operibus nudi in terram revertentur et manentes in tenebris ignorantie quia abiecerunt lumen vere sapientie omnes labores suos perdant cum scriptum sit perdam sapientiam sapientum etc. Pereunt  ei et heredi enim in  ipsius afflictione pessima.  enim Generavit filium qui in summa egestate erit.  amissis divitiis patris Sicut  uterque egressus est nudus de utero matris sue  nudus egressus sum de utero matris nudus revertar sic revertetur  in terram et nihil auferet secum  moriens de labore suo. Miserabilis prorsus infirmitas. Quomodo venit sic revertetur. Quid ergo  quasi nihil prodest ei quod laboravit  congregando divitias in ventum.  vanum Cunctis diebus vite sue comedit  panis absconditus suavior in tenebris  meroris et in curis multis et in erumna atque tristitia. Hoc itaque mihi visum bonum est b. e.] inv. Weber ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numero numero] -rum Weber dierum vite sue quos dedit ei Deus et hec est pars illius.  HOC ITAQUE etc. Melius dicit ei esse qui presentibus fruitus bonis in letitia et iocunditate hic est enim vel parva voluptas ibi sollicitudo et miseria et « thesaurizat et ignorat cui congregabit ea » Ps. 38, 7.. Melius est autem spiritalem escam et potum et letitiam a Deo datam intelligere et videre bonitatem Domini et habere iocunditatem cordis in labore bonorum operum spe future retributionis et hec pars nostra quamvis non plena donec videamus facie ad faciem cuius visio perfecta beatitudo. Et notandum quod hec occupatio hec bona intentio spiritalis est et vera letitia quam inspirat Dei gratia in adiuvando bona opera. Et omni homini cui dedit Deus divitias  bonorum atque substantiam potestatemque ei tribuit  sine me nihil potestis facere ut comedat  spe ex eis et fruatur parte sua et letetur de labore suo :  spe retributionis  quia hoc est donum Dei. Non enim satis recordabitur dierum vite sue eo quod Deus occupet  inspirando Deliciis  spiritalibus cor eius. Capitulum 6 Est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines.  hoc scilicet  EST ET ALIUD etc. Describit et aliter divitem avarum qui cum omnia habeat bona nihilominus nimia parcitate se cruciat nesciens cui congreget. Vir cui dedit Deus divitias et substantiam {Erfurt, t. 3, f. 25rb   ; facsim., t. 2, p. 701b} et honorem et nihil deest anime sue sue] eius Weber  vel eius ex omnibus que desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo  quia ipse non vult sed homo extraneus vorabit illud.  quod congregat  VIR CUI DEDIT. Potest hoc de populo Israel accipi cui dedit Dominus legem et prophetas et promissiones. Unde : auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius hec omnia ad gentes translata sunt et vident Iudei bona sua et non fruuntur et gentes multo meliores quamvis in fide novelle et quasi abortive quam illi qui de patrum antiquitate gloriantur dicentes : pater noster Abraham est et tamen ad unum locum id est ad iudicium properabimus omnes. Hoc vanitas et miseria magna m. m.] inv. Weber est. Si  etiam genuerit quispiam centum liberos liberos] om. Weber  hyperbole et vixerit multos annos et plures dies  aliis hominibus etatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantie sue sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio quia quia] quod Weber  vel quod melior illo sit abortivus.  qui statum moritur cum ille diu crucietur  SEPULTURAQUE CAREAT. Adeo avaris ut nec de sepultura cogitet vel sepe pro divitiis occisus abiicitur in sepultus vel quia nullam sui memoriam relinquat cum omnibus bonis affluat. Frustra enim venit  ad lucem et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius. Non vidit solem  iustitie neque cognovit  noluit cognoscere distantiam boni et mali, etiam si duobus millibus annis  sensus malorum immutabilis vixerit et non fuerit perfruitus bonis. Nonne ad unum locum properant omnia ?  in terram vel in iudicium Omnis labor hominis in ore eius  in victu  OMNIS LABOR HOMINIS IN ORE EIUS. Hoc est quod laborando didicit homo id est rationalis in ore habet quia alios docet. sed  tamen anima eius eius] illius Weber non implebitur bonis implebitur bonis] impletur Weber .  quia necesse est iterum comedere  ANIMA EIUS NON IMPLEBITUR. Quia semper cupit discere quod doceat et hoc habet stulto plus quia cum beato paupere tendit ad Christum qui est vita et qui ait beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum. Quid habet amplius stulto sapiens stulto sapiens] sapiens ab stulto Weber  ?  utrique necesse manducare Et quid pauper nisi ut pergat  curet unde vivat illuc ubi est vita ?  victus Melius est videre  pro quod cupias  an sit cupiendum quam desiderare  temere quod nescias sed et hoc vanitas est et presumptio spiritus. Quis Quis] qui Weber futurus est  Dei Filius homo iam vocatum est  a prophetis nomen eius  Emmanuel et scitur quod homo  verus sit et non possit  iam contra fortiorem se in iudicio contendere.  Patrem scilicet secundum humanitatem. Unde : Pater maior me est  QUIS FUTURIBUS EST. Omnium hominum qui futuri sunt corpore circumdandi iam Deus vocabulum novit ne possit homo respondere contra artificem quare ita vel ita sit factus. Quanto enim amplius quesierimus tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua et non ex prescientia Dei tollitur liberum arbitrium sed cause ante precedunt quare unum quodque sic factum sit. multamque] multa Weber Verba sunt plurima, multamque in disputando vanitatem habentia vanitatem habentia] inv. Weber .  qui vehementer emungit elicit sanguinem  unde : ne evanescas in sapientia tua non plus sapere quam oportet  VERBA SUNT PLURIMA MULTAMQUE. Quasi Dei quidem filius futurus est homo tu autem noli ultra inquirere qualis quomodo et huiusmodi sed crede generationem eius. Capitulum 7 Quid necesse est homini maiora se querere  noli altum sapere sed time cum  etiam ignoret quid conducat sibi  quid sit utile vel contra in {Erfurt, t. 3, f. 25va   ; facsim., t. 2, p. 702a} vita sua  propria ne dum aliena quantominus ergo comprehendet celestia numerum numerum] numero Weber  alias numero dierum peregrinationis sue  patria nostra paradisus est et tempore quo velut umbra preterit.  quod vehementer et homo fugit et numquam in eodem statu permanet Aut quis  homo ei poterit indicare  cum ignoret quid post eum futurum sub sole  in tempore sit.  ergo Melius est nomen bonum  bona fama quam pretiosa unguenta pretiosa u.] inv. Weber  MELIUS EST NOMEN BONUM. Memoria bonorum operum que delectet auditorum corda sicut nares unguenta. Unde : memoria iustorum in laude nomen impiorum putrescet. et dies mortis quam quam] die Weber nativitatis.  quasi in morte patet quid vel quales sumus in nativitate nescitur  ET DIES MORTIS. Hoc est : melius est misere vite tormenta et tribulationes et labores moriendo evadere quam ad hec nasci et sustinere. Melius est ire ad domum luctus  ubi ostenditur miseria fragilitatis nostre in presenti cadavere quam ad domum convivii.  ubi obliviscimur quid sumus presenti in ebriati luxuria In illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid  scilicet cadaver Futurum  vel futurus sit. Melior est ira risu  contra vitia  qui dissoluit etiam sapientem  MELIOR EST IRA. Contra peccatum tuum vel alienum quia corrigis non quia ultionem cupis. quia per tristitiam vultus corrigitur, animus delinquentis.  ideo Cor sapientium  vere ubi tristitia est  beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur et cor stultorum ubi letitia.  risus dolore miscebitur Melius  ergo est a sapiente  magistro corrigi corrigi] corripi Weber quam stultorum  prelatorum adulatione decipi.  si cecus ceco ducatum prebeat ambo in foveam cadunt  MELIUS EST A SAPIENTE. Meliora sunt amici vulnera quam fraudulenta inimici oscula.  Verba adulantis magis insensata ad spinas id est seculi curas moventia que ducunt ad gehenne incendia.  Sapiens perfectus nulla argutione indiget nulla calumnia turbatur ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate iudicii cum Deus statim non subvenit alias punit. Quia sicut sonitus  in suavis spinarum ardentium sub olla sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. Calumnia conturbat sapientem  abundans iniquitas et perdet robur cordis eius eius] illius Weber .  refrigescet caritas multorum Melior est enim enim] om. Weber  melior est ira risu sed non ea que impatientem facit que est arrogantis finis orationis quam principium.  MELIOR EST ENIM FINIS ORATIONIS. Perfectio. Qui perseveraverit salvus erit . Melior est consummata iudicia quam inchoata et orationis epilogi quam exordia hic certamen ibi victoria et cum venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est. Melior est patiens arrogante.  ARROGANTE. Huic arroganti contrarius est qui in evangelio pauper spiritu legitur. Ne sis  ergo velox sis velox] inv. Weber  inconsideratus ad irascendum quia ira in sinu stulti  expers consilii requiescit. Ne dicas : quid putas cause est quod priora tempora meliora fuere  Abrae, Isaac et Moysi quia tunc multi increduli quam nunc sint sint] sunt Weber ?  sub Christo quia et modo multi sunt fideles  QUI PUTAS. Aliter : sic debes vivere ut semper presentes dies sint tibi meliores quam preteriti. Semper est enim tempus operandi ne cum ceperis decrescere dicatur cur renatis bene quis vos impedivit non obedire veritati ? Et item : Incipientes spiritu nunc consummamini. Stulta est enim huiuscemodi interrogatio. Utilior est sapientia cum divitiis  quam sola bonum est enim indigenti necessaria tribuere sed melius et utrumque et magis prodest videntibus  corde solem.  iustitie Sicut  non tantum enim protegit sapientia  vera sic protegit pecunia.  et habentem et cui datur Hoc autem plus habet eruditio  quia utrunque prodest sed plus eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo.  etiam sine pecunia Considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.  CONSIDERA OPERA DEI quammagna quam mirabilia alium gratuita pietate eligit alium iusto iudicio despicit. Unde : Iacob dilexi Esau odio habui et universe vie Domini misericordia et veritas. In die bona  presenti in qua mereri debes vitam eternam fruere bonis  virtutibus et operibus et malam diem precave.  MALAM DIEM iudicii que mala videtur malis. Unde : dies illa dies ire etc. Vel bona et mala id est prospera et adversa prout iuste evenerint sustine viriliter. Omnia enim iuste quamvis occulte et hoc est ut non inveniat etc. Sicut {Erfurt, t. 3, f. 25vb   ; facsim., t. 2, p. 702b} enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.  iustus Dominus in omnibus viis suis Hec quoque vidi  vana opinione hominum in diebus nativitatis nativitatis] vanitatis Weber mee. Iustus perit in sua iustitia sua iustitia] inv. Weber  quamvis innocens affligitur et impius multo vivit tempore  feliciter  VIVIT feliciter. Unde : zelavi « super iniquos pacem peccatorum videns ». Et Abacuc : « Quare taces impio devorante iustorem se » etc. Expectat autem iustus iudex ut retribuat unicuique secundum opera sua in tempore secundum illud : « Cum accepero tempus ego iustitias iudicabo ». Unde : « Noli emulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem ». in sua malitia s. m.] inv. Weber .  quamvis malus Noli esse iustus  summum ius summa iniuria est multum  non relaxando neque plus sapias quam necesse est.  qui perscrutator est maiestatis opprimitur a gloria  NOLI ESSE etc. Iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam. Et alibi : Nolite iudicare et non iudicabimini. Et ilud : dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Corrigat ergo sapiens ut magister compatiatur ut Pater. Ne obstupescas ne impie agas multum  Peccasti, quiesce, quere medicinam, age penitentiam. « Non enim vult Deus mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat » Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat ». Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».. et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo.  subito preoccupatus  ET NOLI ESSE. Impii non dimidiabunt dies suos quasi noli impenitens provocare Deum ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron Cf. Nm. 16 ; Nm. 16, 30.. Bonum est te  maxime ad domesticos fidei sustentare iustum  carnaliter et spiritaliter sed sed] + et Weber ab illo  vel ab alio iusto ne subtrahas manum tuam quia qui Deum  qui pluit super bonos et malos timet nihil negligit.  NIHIL NEGLIGIT. Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel in prosperis et in adversis providet sibi. Sapientia confortavit confortavit] -bit Weber  quasi melior est sapientia fortitudine sapientem super decem principes civitatis.  Christus qui est sapientia redemit nos cum angeli non possunt  DECEM PRINCIPES. Angelos qui civitati nostre id est Ecclesie tamquam custodes id est auxiliatores presunt et decem dicuntur quia denarius numerus est perfectus. Non est enim homo iustus in terra  omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei qui faciat bonum et non peccet.  nec infans unius diei Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur  de te ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum servum] + tuum Weber maledicentem tibi.  quasi homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones  SED ET CUNCTIS etc. Docet sapientem maledicorum linguas non attendere ne cum ipse idem faciat sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit semper curiosus et iratus erit quia nec servorum linguas conpescere valebit. Scit enim conscientia tua c. tua] inv. Weber  qua iudice nemo nocens absolvitur tua quia quia] + et Weber tu crebro maledixisti aliis.  quod tibi non vis ne feceris aliis et patere legem quam ipse tuleris Cuncta temptavi in sapientia.  inquirendo sapientiam Dixi  apud me  : sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me  quanto ad sapientiam accedis tanto a te recedit et altiorem se ostendit multo magis quam erat.  antequam inquirerem Et alta profunditas  eius  apparuit quis inveniet eam ?  nullus in hac vita in qua videmus per speculum in enigmate. Unde : non videbit me homo et vivet lustravi universa animo meo ut scirem scirem] + et Weber considerarem et quererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti  qui esset maior aliis impietatibus et errorem imprudentium.  qui habet principatum inter errores Et inveni amariorem  inter omnia morte mulierem  heresis  amorem que laqueus venatorum est  qui mors anime est  VENATORUM. Demonum qui venantur animas nostras quorum mulieres retia et sagene heretici. et sagena cor eius.  mulieres heretici Vincula sunt manus eius eius] illius Weber qui  iustus placet Deo effugiet illam illam] eam Weber .  fugite fornicationem et hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita Qui autem peccator peccator] + est Weber capietur ab illa. Ecce hoc inveni,  apud me disposui  ECCE HOC INVENI. Hoc inveni quod paulatim peccando et ad unum delictum aliud apponendo grandem nobis efficimus summam malorum vel peccatorum et cum vix de paucis viris bonos invenerim ita ut in mille unus potuerit inveniri mulierem bonam omnino invenire non potui quia omnes me ad luxuriam non ad virtutem deduxerunt et cum cor hominis ab adolescentia ad maliciam diligetur est appositum et pene omnes offenderunt Deum in hac ruina generis humani facilior ad casum est mulier. Unde poeta : varium et mutabile semper femina. dixit dixit] dicit Weber Ecclesiastes, {Erfurt, t. 3, f. 26ra   ; facsim., t. 2, p. 703a} unum et alterum  vel unum ad alterum ut invenirem rationem  INVENIREM RATIONEM. Quamcumque rem vel discretionem inter homines et eorum mores quis perfecte bonus nisi solus Christus. Unde : Non est qui facit bonum non est usque ad unum. quam adhuc querit anima mea et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.  vir a virtute fortes vel rationem significat qua sensualitati presidet. Mulier a mollitie molles et inconstantes vel sensualitatem  VIRUM Christum qui caput est omnium bonorum quod figuratur figuratur] iguratur cacogr . Rusch per millenarium qui perfectus numerus est. Solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum  bonum  SOLUMMODO HOC. Ne videatur communem omnium hominum naturam damnare et Deum eius auctorem accusare vigilanter adiecit solummodo etc. Quasi homo quidem bonus factus est et libero arbitrio derelictus sponte cadit et immiscet se vanis curis et superfluis. et ipse se infinitis miscuerit questionibus.  per liberum arbitrium Quis talis ut sapiens est ?  nullus  QUIS TALIS. Dixi superius vix bonum hominem inveniri cum a Deo homines sint boni facti. Nunc que bona eis dederit tamquam gratulabundus enumerat sapientiam rationem arcana cognoscere. Et quis  pauci cognovit solutionem  oblique videtur de se dicere verbi ?  divini vel enigmatis Capitulum 8  quia Sapientia hominis  qua discernitur actus lucet in vultu eius  in operibus et potentissimus  Deus  qui sperant super misericordiam Domini mutabunt fortitudinem faciem illius commutavit.  ut boni fierent ex malo  ideo Ego os regis observo  iubar Christi de quo Deus iudicium tuum regi da et precepta  firma immobilia iuramenti Dei. Ne festines  quod in te est recedere a facie eius  voluntate que non deserit nisi deseratur neque permaneas  nescis quid pariat tibi ventura dies in opere malo  verbo vel exemplo quia omne quod voluerit faciet  omnia quacumque voluit fecit et sermo illius potestate plenus est.  cuius dicere facere est Nec dicere ei quisquam potest,  voluntati eius quis resistet  NEC DICERE EI. Precepta Dei non sunt discutienda quare illa preceperit sed facienda. quare ita facis ?  ergo Qui custodit  in hac vita Preceptum  Domini non experietur  in futuro quicquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.  quia Omni negotio  circumcisionis baptismi tempus est  id est omnia tempus habent a Deo iuste ordinata et oportunitas  sic custodienda sunt precepta ut sapienter intelligas quid quomodo facias quando et quare Et  tamen multa hominis afflictio.  hec ignorantis qui ad laborem nascitur aliud sperat aliud intelligit Qui Qui] quia Weber ignorat preterita et futura futura] ventura Weber nullo scire potest  nescia mens hominum fati sortisque future initio initio] nuntio Weber .  alias : nuntio Non est in hominis  cuius libet  NON EST IN HOMINIS. Quasi non debes moleste pati si futura non scire potes si a potentioribus impiis sepe opprimeris quia cito omnia finiuntur et mors omnia equaliter rapit. dicione  potestate prohibere  exire de corpore spiritum  exeuntem nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello  incursu demonum vel vitiorum quia penitere noluit neque salvabit impietas impium.  in qua confidebat Omnia hec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus que fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.  princeps tyrannus episcopus Vidi impios sepultos  quia sanguis subditorum de manu eius requiritur  VIDI IMPIOS. Nec in morte penitent quorum quanto accusatio rarior et difficilior tanto peccandi libertas videtur eis esse maior. qui etiam cum adhuc {Erfurt, t. 3, f. 26rb   ; facsim., t. 2, p. 703b} viverent adhuc viverent] adviverent Weber in loco sancto  in Ecclesia erant  corpore non mente et preerant non proderant et laudabantur in civitate  a subditis et timentibus vel adulantibus quasi iustorum operum  tamquam iusti  ET LAUDABANTUR. Valde laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur. sed et hoc vanitas est.  hec vanitas hec laus hec damnatio Etenim quia non profertur  a Deo Cito  cum peccat sed sat cito quia sat bene contra malos sententia  vel scientia absque timore ullo t. u.] inv. Weber filii hominum perpetrant mala.  nihil timentes in futurum quasi non iudicandi Attamen peccator ex eo quod peccator - ex eo q.] inv. Weber centies  in tota vita sua malum facit m. f.] inv. Weber et per patientiam  Dei sustentatur.  expectatur ad penitentiam Ego cognovi quod erit  hoc bonum timentibus Deum  et ideo penitentibus  TIMENTIBUS DEUM. Timent presentiam eius in die iudicii horrendum est incidere in manus Dei viventis. qui verentur faciem eius. Non sit bonum  huius seculi quia aliud non querit Impio  qui non timet et ideo non penitet nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini Domini] Dei Weber .  NEC PROLONGENTUR DIES EIUS. Sed cito cito] corr. , scito cacogr . Rusch moriatur ne diu vivens peiora mereatur tormenta dum plura et peiora peccat. Unde Alcuinus, Commentaria in Eccl., PL 100, 701C : « Quid mali imprecer homini, nisi ut diu vivat? » : « Quid avaro imprecer nisi ut diu vivat ». Est et alia vanitas que fit super terram. Sunt iusti quibus mala mala] multa Weber  afflictiones ut Lazaro proveniunt quasi opera  mala scilicet egerint impiorum  peccatorum  SUNT IUSTI QUIBUS MALA PROVENIUNT. Ut filiis Aaron sacrificantibus secundum Hebreos et Manasses pots tanta mala a captivitate in regnum reductus feliciter vixit. et sunt impii qui ita securi sunt  ab omni adversitate ut dives qui induebatur purpura et bisso quasi iustorum facta  scilicet bona habeant. Sed et hoc vanissimum  fortuitum iudico.  secundum infirmos Laudavi igitur  secundum se Letitiam  bone conscientie quod non esset homini bonum sub sole  in hoc tempore nisi quod comederet  panem qui de celo descendit et biberet  vinum quod letificat cor hominis atque gauderet  spe boni et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vite quos dedit ei Deus sub sole. Et  sic apposui cor meum ut scirem sapientiam et intelligerem distinctionem distinctionem] distentionem Weber  boni vel mali que versatur in terra. Est homo  vere rationalis qui diebus  prosperitate et et] ac Weber noctibus  in omni tempore somnum non capit oculis non capit - o.] inv. Weber .  cordis Et intellexi  intentus divine philosophie nec tamen potest comprehendere et hoc est et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum que fiunt sub sole. Et quanto plus laboraverit ad querendum,  accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus tanto minus inveniet inveniet] -niat Weber . Etiam si dixerit sapiens  qui videtur se nosse non poterit reperire.  ne dum scire  RATIONEM etc. Quare hic pauper hic dives hic cecus nascitur hic mancus de geminis vel hic statim baptizatus salvatur ille statim mortuus damnetur et multa in id genus. Capitulum 9 Omnia hec tractavi in corde meo ut curiose intelligerem Omnia... intelligerem] sub capitulo 8 Rusch . Sunt iusti  ut videtur atque {Erfurt, t. 3, f. 26va   ; facsim., t. 2, p. 704a} sapientes et opera eorum in manu Dei  ab ipso disponuntur et tamen nescit homo  etiam cum benefecerit utrum amore  Dei an odio dignus sit. Sed omnia in futuro  ubi omnia aperta servantur incerta eo quod universa eque eveniant  bona et mala promiscue iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti.  opinione hominum Sicut bonus sic et peccator ut periurus ita etiam ille etiam ille] et ille qui Weber verum deierat. Hoc est pessimum inter omnia que sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum  carnalium implentur malitia  non timent peccare et contemptu  in peccatis in vita sua et post hec  mala ad inferos deducentur.  quia Nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam.  semper vivendi Melior est canis vivus vivus] vivens Weber  peccator qui potest converti et proficere  canis vivus gentilis qui Deo vivit leone mortuo.  Iudeo incredulo et superbo  mortuo iusto qui nihil potest meritis suis addere  MELIOR EST CANIS. Canis vivus pauper iustus leo mortuus potens iniquus qui nihil secum affert de mundo Viventes enim sciunt se esse morituros.  ineternum nisi caveant Mortui vero nihil  de mundo noverunt amplius nec habent ultra mercedem  quia non proficiunt amplius quia oblivioni tradita est memoria eorum.  MORTUI VERO. Quidam asserunt etiam post mortem crescere et decrescere merita et hoc quod ait nec habent partem in hoc seculo et in opere quod sub sole geritur ita exponunt ut dicant eos in hoc seculo et sub sole quem cernimus nullam habere communionem habere vero sub alio seculo et sub sole iustitie et non excludi opinationem que contendit postquam de hoc seculo migraverimus et offendere posse creaturas rationales et promereri. Amor quoque et odium et invidie invidie] -dia Weber simul  cum ipsis Perierunt  alias peribunt nec habent partem in hoc seculo et in opere quod sub sole geritur. Vade  cito  quandoquidem mors sic finit omnia ergo et comede  ne moriaris in Letitia  cordis panem  vivum tuum et bibe cum gaudio vinum tuum  Verbi Dei Quia  sic Deo placent opera tua. Omni tempore sint vestimenta tua  corpus Candida  castitate puritate et oleum  misericordia de capite tuo  mente non deficiat. Perfruere vita cum uxore quam diligis  sapientia quam tibi accepisti cunctis diebus vite instabilitatis tue qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis  vel nativi<tatis> tue. Hec  sapientia vera est enim pars in vita et in labore tuo quo quo] quod Weber laboras sub sole. Quodcumque  boni potest facere manus tua facere - m. tua] inv. Weber instanter operare  dum dies est dum tempus habes quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu {Erfurt, t. 3, f. 26vb   ; facsim., t. 2, p. 704b} properas.  Iob : homo fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet  ERUNT id est valebunt tibi post mortem. Unde : in inferno autem quis confitebitur tibi. Et illud : veniet nox quando nemo potest operari. Verti me ad aliud ad aliud] alio Weber vidique sub sole nec velocium esse cursum  quos non aggravat carnis infirmitas scilicet sanctorum  sed Dei unde : non est volentis neque currentis sed Dei miserentis nec fortium bellum  esse  unde Corpus antiphonalium officii (n° 2684 : Antiphona, Communis Apostolorum et in festo Michaelis) : « Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum, alleluia ». : « Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente ».  BELLUM. Victorum vel etiam imitatores belli secundum illud : sine me nihil potestis facere. nec sapientium  spiritum panem  vivum nec doctorum divitias  eternas vel sapientie  DIVITIAS. Bonorum operum. Unde : redemptio anime viri proprie divitie. nec artificum gratiam  sed Dei unde gratia Dei sum id quod sum sed tempus casumque in omnibus. Nescit homo finem suum  nescitis diem neque horam sed sicut pisces capiuntur  subito hamo et sicut aves comprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo  iudicii mortis cuius libet adversitatis cum eis extemplo extemplo] extimplo Ruch supervenerit.  SICUT PISCES CAPIUNTUR. « Simile est regnum celorum sagene » etc. Et illud : « Faciam vos piscatores hominum ». Heretici quoque habent sagenam suam missam et laqueos quibus capiant simplices. Hanc quoque sub sole vidi sub s. - v.] inv. X sapientiam  aliis dicentibus quid amplius sapiens stulto et probavi maximam. Civitas parva  ad litteram vel Ecclesia humilis et pauci in ea  ad comparationem malorum  multi vocati pauci vero electi Viri  fortes venit contra eam rex magnus  id est diabolus ; unde Lc. 11, 21. : « Cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia que possidet ».  qui se magnum iactat dicens : hec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me et vallavit eam, extruxit extruxit] extruxitque Weber munitiones per gyrum et perfecta est obsidio.  omnino das institutiones persecutiones Inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem  a diabolo morte sua per sapientiam suam  PER SAPIENTIAM etc. non per potentiam ; unde : obstetricante manu eductus est coluber tortuosus. et nullus  pauci deinceps recordatus est  obediendo hominis illius pauperis  VIR PAUPER etc. Christus de quo « Ego sum pauper et dolens » Ps. 68, 30. et in quo « omnes thesauri sapientie et scientie sunt absconditi » Col. 2, 3.. Et  tamen dicebam ego  aliis inebriatis presenti letitia meliorem esse sapientiam  Christi fortitudine.  diaboli Quomodo ergo  admirative sapientia pauperis contempta est  ab ingratis et verba  mandata eius non sunt audita ?  exponit Verba sapientium audiuntur in silentio  quiete  suorum auditorum  VERBA SAPIENTIUM. Qui favorem et plausum non querunt sed salutem audientium nec clamant ut audiantur sed cupiunt ut exaudiantur. plus quam clamor  clamosa oratio principis inter stultos.  INTER STULTOS. Stulti qui non querunt proficere sed laudem sibi acquirere. Melior est  in bello sapientia quam arma bellica  sapientiam prefert fortitudini et qui in uno peccaverit multa bona perdet.  in caritate que est radix omnium bonorum  ET QUI IN UNO. Qui peccaverit in uno factus est omnium reus. Unde : unus stultus plurimos corrumpit. Unde : modicum fermentum totam massam corrumpit.  quia Capitulum 10 Musce morientes  sic mali inter bonos. Unde : corrumpunt mores bonos perdunt suavitatem  odorem unguenti. Pretiosior est sapientia  simplex Parvaque  humilis gloria parvaque gloria] et gloria parva Weber ad tempus stultitia.  omnia tempus habent  quia Cor  intentio cogitatio sapientis in dextera eius  id est ut perveniat in dexteram statuet autem Dominus oves a dextris hedos a sinistris et cor stulti in sinistra {Erfurt, t. 3, f. 27ra   ; facsim., t. 2, p. 705a} illius  mundanis. Unde : in sinistra illius divitie et gloria  IN DEXTERA. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Et alibi : si quis percusserit te in dexteram maxillam prebe ei et alteram. sed et in via  prava stultus ambulans  de vitio in vitium cum ipse insipiens  peccator sit. Omnes stultos  sibi similes estimat. Si spiritus  immundus spiritus princeps huius mundi et rector tenebrarum harum Potestatem habentis  in filios diffidentie ascenderit super te  prava suggerendo locum tuum ne dimiseris  ei  LOCUM. Stationem fidei retine ne vincar et ne preficias si iam male cogitaveris. Unde : et mundabor a delicto maximo. quia curatio  penitentie cessare faciet peccata maxima.  actus impios Est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens  iusto iudicio Dei a facie principis,  diaboli vel cuius libet qui malos exaltat bonos humiliat positum stultum  favore populi et potentum in dignitate sublimi  seculi vel Ecclesie. Unde : propter peccata populi facit Deus regnare hypocritam et divites  sapientia virtutibus bonis operibus Dei donis sedere deorsum.  deiecto Vidi  idem servos  vitiorum in equis  in dignitate et principes  bonos Ambulantes  depressos quasi servos  cum sint liberi super terram. Qui fodit foveam  deceptionem  QUI FODIT. Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit. incidet in eam  primum seipsum iaculo percutiet proprio et qui dissipat sepem  instituta Ecclesie Mordebit  hic et in futuro eum coluber.  diabolus Qui  sicut heretici transfert  ab edificio Ecclesie Lapides  vivos scilicet sanctos qui in Zacharia volvuntur super terram affligetur in  pro Eis  translatis et qui scindit ligna  infructuosa scilicet hereticos et quoslibet malos vulnerabitur ab eis.  compatiens eis. Unde : quis infirmatur et ego non infirmor Si retunsum fuerit  in divina scriptura ferrum  acumen ingenii et hoc non ut prius  acutum sed hebetatum fuerit fuerit] erit Weber  pro superbia tua unde dicentes se esse sapientes stulti facti sunt vel pro negligentia multo labore  studendo discendo penitendo exacuetur exacuetur] exacuatur Weber  quasi non est desperandum et  sic post industriam sequetur sequetur] sequitur Weber  restaurabitur sapientia.  prior Si mordeat serpens  diabolus in silentio  occulte nihil eo minus habet  quia tandem nocet qui occulte detrahit.  SI MORDEAT. Quasi sicut serpens occulte mordens venenum infundit sic et qui detrahit. Vel serpens id est diabolus mordet in silentio quando qui diabolo suadente peccavit non vult confiteri.  Stultus contra Deum. Unde : si peccaverit vir in virum potest ei placari Deus. Si autem peccaverit in Deum quis orabit pro eo. Verba oris sapientis  Christi vel viri catholici ; unde : « Diffusa est gratia in labiis tuis ». gratia et labia  mors et vita in manibus lingue Insipientis  diaboli vel heretici precipitabunt eum.  in infernum Initium verborum eius  insipientis stultitia et novissimum oris illius error pessimus.  quia pertinax in stulticia et impenitens Stultus verba multiplicat.  contra sapientes  sed tamen Ignorat homo  carnalis quid ante se fuerit et quod post futurum est, quis  hominum poterit ei poterit ei] illi poterit Weber indicare ? Labor  inquisitio scripturarum et studium vane doctrine de qua dicta sunt gloriosa de te civitas Dei Stultorum  hereticorum vel philosophorum affliget  corpore et anima eos qui nesciunt  nec per se nec per alios scire volunt in urbem pergere.  civitatem Dei de qua gloriosa dicta sunt de te civitas Dei Ve tibi terra  terrene vel ad litteram cuius rex  diabolus qui semper novitate gaudet est puer  cuius etas levitati et stulticie proxima et {Erfurt, t. 3, f. 27rb   ; facsim., t. 2, p. 705b} cuius principes  iudices mane comedunt.  ante tempus non curantes publica negotia Beata  e contra Terra  Ecclesia cuius rex  Christus nobilis est  de stirpe regum et cuius principes  prelati vescuntur in tempore  in regno Dei Suo  magis necessitate quam voluptate ad reficiendum  tantum comedunt ut vivant non vivunt ut comedant et non ad luxuriam.  mundi In pigritiis  nostris vel prelatorum Humiliabitur  ad terram Contignatio  edificium virtutum cuiuslibet vel Ecclesie et in infirmitate manuum  operum perstillabit  unde : venerunt flumina et flaverunt venti domus.  status mentis vel Ecclesie In risu  quia prelati vel qualibet deliciis et risui dediti faciunt panem  Verbi Dei et et] ac Weber vinum ut epulentur bibentes bibentes] viventes Weber .  id est ut blandientes non corripientes populo placeant et deliciis affluant et agnum de grege et vitulum de armento comedant  IN RISU FACIUNT etc. Predicant magis ut alliciant quam ut proficiant. Et  sic pecunie obedient omnia.  mortificant animas que non moriuntur et vivificant corpora que non vivunt  PECUNIE OBEDIENT. Unde :dextera eorum repleta est muneribus et sacerdotes in mercede docebant. In cogitatione tua regi  Christo qui regit omnia iuste ne detrahas et in secreto cubiculi tui  conscientie ne maledixeris diviti  sancto celestibus donis ditato  IN COGITATIONE TUA. Simpliciter monet ne vel ira vel levitate maioribus maledicamus quia sepe eis etiam cum non timebamus que diximus nuntiantur etiam si in cubili. quia et aves celi  angeli portabunt et aves celi portabunt] avis coeli portabit Weber  ad Dominum vocem tuam  yperbolice sicut et illud : si servi taceant iumenta loquentur et qui  idem habet  a Deo pennas  administratorii spiritus annuntiabit  Deo sententiam.  tuam Capitulum 11 Mitte panem tuum  Verbi  quasi mitte vel absconde eleemosynam in sinu Patris quia in die iudicii cum multo fenore reddetur tibi sicut semen in irrigua terra super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum.  in iudicio retributionem  TRANSEUNTES. Aptos fructificationi. Unde Isaias : Beatus qui seminat super aquas ubi bos et asinus calcant. Da partes partes] -tem Weber septem  Deo credendo proximos docendo necnon et octo  novum propter dominicam diem quia ignoras quid futurum sit  tibi mali super terram.  DA PARTES SEPTEM. Vetus Testamentum cuius septima dies scilicet sabbatum precipue honoratur nec non et octo quod est novum sine altero enim non valet alterum. Si replete  quasi panem tuum super transeuntes mitte quia si replete fuerint nubes  predicatores vel precepta unde : concrescat ut pluvia doctrina mea Imbrem  predicationis super terram effundent.  mortales Si  enim  in fine ceciderit lignum  homo ad austrum  in calore caritatis Spiritus sancti aut ad aquilonem  in frigore infidelitatis in quocumque loco ceciderit  moriendo ibi erit.  SI CECIDERIT. Quasi diceret locum quem hic tibi preparaveris in futuro habebis. Qui observat  metuit ventum  persecutionem adversorum non seminat  facto vel verbo et qui considerat nubes  blandientium adulationes numquam metet.  vitam eternam  QUI OBSERVAT. Ac si dicat omni petenti tribue vel corporale solacium vel Dei verbum ne forte pretereas eum qui dignus est accipere et omni tempore. Qui enim observat etc. In media tempestate seminandum est quia nescimus que sit voluntas spiritus et hoc est : Quomodo etc. Quomodo ignoras que sit via spiritus  tui quomodo in te ingressus est et qua ratione compingantur ossa  etiam tua in ventre  nemine sciente pregnantis pregnantis] pregnatis Weber  matris sic nescis opera  occulta Dei qui fabricator est omnium. Mane semina semen tuum semen tuum] sementem tuam Weber  opera bona et verba et vespere {Erfurt, t. 3, f. 27va   ; facsim., t. 2, p. 706a} ne cesset  opus manus tua quia nescis quid magis  placeat Deo remuneratori oriatur hoc aut aut] an Weber illud et si utrumque  oriatur simul melius erit.  MANE omni tempore scilicet a mane in vesperum et e converso vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat salvabitur. Dulce lumen  sic tandem. Aliter enim horrendum est incidere in manus Dei viventis et delectabile est oculis  corporis et mentis Videre  in iudicio solem.  iustitie  et Si annis multis vixerit homo et in his omnibus h. o.] inv. Weber letus letus] letatus Weber fuerit  in prosperitate vel bonis operibus meminisse  semper debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguuntur arguuntur] arguentur Weber preterita  diem mortis. Unde : in omnibus diebus memorare novissima tua et ineternum non peccabis Letare ergo  ironice  in Domino. Unde : gaudete semper in Domino non in mundo iuvenis in adolescentia tua  antequam senectus veniat vel captivitas babyloni vel romana et in bono  quod tibi placet sit cor tuum in diebus iuventutis tue et ambula in viis cordis  voluptatis tui et in intuitu oculorum tuorum  sapientie Et  tamen Scito  semper meditare quod pro omnibus his  que facis adducet te Deus in iudicium.  ubi manifesta erunt abscondita cordis nostri  LETARE etc. Hinc usque ad finem libri hebrei ad se referunt in quibus dicunt sibi precipi ut fruantur divitiis antequam captivitas superveniat eis vel miseria senectutis ita tamen ut cor habeant in lege Dei et ambulent in mandatis Dei non in carnis desideriis et pro omnibus que fecerint se iudicandos sciant. Nos vero hoc superioribus iungimus quibus ait : Mane semina semen tuum etc. Aufer iram a corde tuo  omnes pravos motus a parte totum et amove malitiam  vitia iuventutis  omnes malas voluntates a carne tua. Adolescentia enim et voluptas  carnis comes adolescentie vana  transitoria sunt Aufer... vana sunt] hic incipit capitulum 12 Weber .  Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis scilicet de iudicio senectute captivitate et serviunt quedam glosse quandoque duabus sententiis quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.  et Capitulum 12 Memento creatoris tui  qui te fecit qui te iudicabit  etiam in diebus iuventutis tue antequam veniat tempus afflictionis tue tue] om. Weber  senectutis mortis iudicii captivitatis et appropinquent anni de quibus dicas : non mihi placent. Antequam  id est antequam auferantur iudices tui et viri sancti tenebrescant tenebrescant] -cat Weber  veniente iudice sol et lumen et stelle et luna et stelle - et luna] inv. Weber  sensus corporis qui in senectute debilitatur et revertantur nubes  prophete  completis que prenuntiant post pluviam.  ad completionem verborum suorum  ANTEQUAM TENEBRESCANT SOL. Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus.  Luna non dabit lumen suum et stelle cadent de celo et virtutes celorum movebuntur que sunt custodes domus id est huius mundi et viri fortes errore decepti nutabunt vel in morte cuiusque sol et luna et stelle et nubes et pluvie cessant ei. Quando commovebuntur  recedentes custodes domus  angeli custodes domus  coste que muniunt mollia corporis et nutabunt nutabunt] -tur Weber  turbabuntur  in exercitu tuo viri fortissimi  crura totum corpus sustinentia et otiose  debiles non valentes molere cibum erunt molentes  dentes  verba magistrorum in minuto in minuto] imminuto Weber numero et tenebrescent  caligabunt videntes  oculi  prophete qui de celo solebant visionis sue lumen accipere per foramina et claudent ostia in platea  senes qui non possunt ambulare in domo sedent  ET CLAUDENT OSTIA. Ne videant lusus iuvenum. Omnia enim talia sunt eis importabilia. {Erfurt, t. 3, f. 27vb   ; facsim., t. 2, p. 706b} in humilitate vocis molentes molentes] -tis Weber  adveniente capitivitate Hierusalem humiliabitur et consurgent  Chaldei ad vocem  quasi Ieremie voce invitati Volucris  galli  nimia senectute nihil valentes discernere  ET CONSURGENT. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine et siccato humore quibus alitur sopor. et obsurdescent omnes filie carminis.  aures que delectantur carmine vel chori psallentium in choro Excelsa  Dei potentiam  lassis poplicibus quoque timebunt  ingredi et formidabunt  ne cadant  ipsi hostes morte Sennacherib in via,  plana florebit  canescet caput  methaphora amigdalus amigdalus] -lum Weber ,  virga quam Ieremias vidit Impinguabitur  intumescent tibie Locusta  Nabuchodonosor cum exercitu suo et dissipabitur capparis  refrigescet libido organis membrorum deficientibus  DISSIPABITUR CAPPARIS. Capparis renibus valet et quia circa partes illas libido regnat per capparim significatur que petre heret sicut Israel Deo.   Capparis mane aperit flores ad solis ortum vespere autem recondit eos cum solis occasu. Sic eos qui in prosperitate gratulantur in adversitate vero desistunt a bono. quoniam ibit  amicitia Dei cum Israel Homo  sic dissolutus  Dei auxilio destitutus in domum  in terram eternitatis sue et circuibunt  obsidione vallati in platea plangentes.  in funere vel in furore Antequam rumpatur funis argenteus  gloria Israel  continuatio vite et recurrat  unde venit vitta vitta] vita Rusch aurea  vel catena  anima pretiosa pars hominis et conteratur hydria  homo  methaphorice super fontem et confringatur  id est donec vobis sancta sanctorum precepta legis et gratia Spiritus Sancti auferantur Rota  qua extrahitur aqua super cisternam  ANTEQUAM RUMPATUR etc. Redit ad superiora ubi ait Qo. 12, 1. : memento creatoris tui etc. et simile fine sententiam concludit. et revertatur  corpus pulvis in terram suam  unde egressus in lumbis Abrae unde erat et spiritus  anima  gratia prophetie qua quondam fruebaris redeat ad eum eum] Deum Weber   Deum qui dedit illum.  non est enim de traduce  ET REVERTATUR etc. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrae et incipias in Mesopotamia conteri unde profectus es. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et et] om. Weber omnia vanitas.  VANITAS VANITATUM etc. Post descriptionem humane fragilitatis et mortis pulcre quod posuerat concludit : vanitas vanitatum etc. Quasi : noli luxuriari noli delicias querere cum scias te celeri fine transire et ad iudicium festinare. Cumque esset sapientissimus  commendat ea ea] ca cacogr . Rusch que dixit et allegorice dicta innuit Ecclesiastes docuit populum et enarravit que fecerat fecerat] -rit Weber et investigans  quasi mystica composuit parabolas multas que sunt que sunt] quaesivit Weber verba utilia  auditori et conscripsit sermones rectissimos  ideo retinendos ac veritate plenos. Verba sapientium  non mea tantum sicut stimuli  acriter pungentes pigros et excitantes somnolentos non palpantes et quasi clavi in altum  mentis defixi que per magistrorum  multorum concilium  non temere data sunt a pastore uno.  ideo digniora  magister vester unus est Christus  VERBA SAPIENTIUM etc. Ne videatur temere post legem per Moysen ipso Deo premonente datam nova precepta cudere dicit hec verba sapientium esse.  ergo His  verbis amplius fili mi ne requiras  quia  si his contentus non fueris et ultra quesieris faciendi plures libros nullus est finis  tibi frequensque meditatio  infinita curiositas carnis est afflictio est afflictio] inv. Weber  non tantum spiritus {Erfurt, t. 3, f. 28ra   ; facsim., t. 2, p. 707a} Finem loquendi pariter omnes pariter omnes] inv. Weber  unanimes audiamus,  hunc scilicet  nullus excuset se Deum time  filialiter et  sic mandata eius observa.  inviolata  ad Hoc est est] + enim Weber omnis homo.  factus a Deo  time quia cuncta qua fiunt mala scilicet et bona Cuncta Cuncta] Et praem. Weber que fiunt adducet adducet] + Deus Weber in iudicium  districtum  et iudicabit pro omni errato,  etiam otioso verbo ignoranter prolato sive bonum sive malum sit sit] + Explicit liber Ecclesiastes Weber .  FINEM LOQUENDI etc. Quia diversorum diversas sententias tamquam contionator induxerat hoc fine omnes conciliat scilicet Deum time hoc solum aiunt Hebrei in auctoritate habitum quia hic intentionem suam ostendit cum videatur in multis ad voluptates hortari.  Stabat Amos supra murum litum. Et dixit Dominus ad eum : Quid tu vides Amos ? trullam cementarii ego video linientem murum. In trulla turia considerantur. Acumen lignum et planities. Acumine dura eiciuntur ligno eminentia intus restringuntur planitie omnia adequantur et poliuntur. Murus ex politis et impolitis lapidibus et cemento constat. Murus iste mundi universitas est cuius dispositio et diversitas ex rerum varietate constat sicut in muro quedam latent quedam prominent omnia tamen equantur ita in mundo quedam que latent ad ortum prodeunt et que sunt ad occasum tendunt et occidunt omnia tamen uno fine clauduntur et equantur. Super hunc murum id est super hanc varietatem et diversitatem stabat Amos semper se ad anteriora mente extendens. Salomon vero subter vel iuxta hunc murum stabat et non desuper tandem considerans subtili inquisitione varietatem et rerum mutabilitatem intellexit omnia esse vana et caduca. Moritur enim doctus cum indocto pauper cum divite et huius modi similia. Et sicut in principio dictum est tria ededit volumina : Proverbia, Ecclesiasten, Cantica canticorum, in quibus tria hominum genera exprimit : incipientes proficientes et perfectos. Inde trinomius dictus est : Idida id est dilectus, Ecclesiastes id est contionator, Salomon id est pacificus. In titulo Parabolarum vocat se filium regis Israel ibi enim loquitur maioribus et minoribus incipientibus et rudibus et ad plures. In Ecclesiaste vero filium regis Hierusalem iam hic ad provectos loquitur et ad paucos. In Cantico tantum Salomon se vocat ibi perfectis et equalibus more boni oratoris in hoc libro loquitur ad populum iam penitentem.  Legitur enim Salomon Deum offendisse supra omnes coetaneos sui temporis et in tantum ut idolatra sit factus amore mulierum et templa tribus idolis circa Hierusalem construxisse. Unde et thurificasse dicitur. Hebrei tradunt illum penituisse et in illa penitentia hunc librum composuisse in quo ostendit omnia vana et caduca esse et ita revocat eos ab errore vitiorum et peccatorum ad penitentiam sui exemplo. Materia eius est trulla cementarii id est mundi mutabilitas ut dictum est. Intentio est nos revocare ab appetitu rerum mundanarum et contemptu earum ut cum Amos non subter vel iuxta sed supra murum stemus. Modus talis more prophetico premittit prohemium in quo ostendit quis sit et qui loquitur et ad quos loquatur. Notandum etiam quod non omnes sententie que hic ponuntur sunt Salomonis sed diversorum. Non enim tam sapienti hoc conveniret scilicet bonum est ut quis bibat et comedat. Et illud : unus interitus hominum et iumentorum. Et illud : quid amplius habet sapiens stulto ? etc. Positis itaque diversorum sententiis more boni contionatoris qui ut omnes audiant ipsum manu silentium iudicit suam sententiam promulgat quam omnes acclamant firmiter tenere. Ita finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa. Hoc est etc.