initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Qo. 10,1 
interl.|  quia
Musce morientes
interl.|  sic mali inter bonos. Unde : corrumpunt mores bonos
perdunt suavitatem
interl.|  odorem
unguenti. Pretiosior est sapientia
interl.|  simplex
Parvaque
interl.|  humilis
gloria ad tempus stultitia.
interl.|  omnia tempus habent

parvaque gloria] et gloria parva Weber
Numérotation du verset Qo. 10,2 
interl.|  quia
Cor
interl.|  intentio cogitatio
sapientis in dextera eius
interl.|  id est ut perveniat in dexteram statuet autem Dominus oves a dextris hedos a sinistris
interl.|  mundanis. Unde : in sinistra illius divitie et gloria
marg.|  IN  DEXTERA. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Et alibi : si quis percusserit te in dexteram maxillam prebe ei et alteram.
Numérotation du verset Qo. 10,3 
sed et in via
interl.|  prava
stultus ambulans
interl.|  de vitio in vitium
cum ipse insipiens
interl.|  peccator
sit. Omnes stultos
interl.|  sibi similes
estimat.
Numérotation du verset Qo. 10,4 
Si spiritus
interl.|  immundus spiritus princeps huius mundi et rector tenebrarum harum
Potestatem habentis
interl.|  in filios diffidentie
ascenderit super te
interl.|  prava suggerendo
locum tuum ne dimiseris
interl.|  ei
marg.|  LOCUM. Stationem fidei retine ne vincar et ne preficias si iam male cogitaveris. Unde : et mundabor a delicto maximo.
quia curatio
interl.|  penitentie
cessare faciet peccata maxima.
interl.|  actus impios
Numérotation du verset Qo. 10,5 
Est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens
interl.|  iusto iudicio Dei
a facie principis,
interl.|  diaboli vel cuius libet qui malos exaltat bonos humiliat
Numérotation du verset Qo. 10,6 
positum stultum
interl.|  favore populi et potentum
in dignitate sublimi
interl.|  seculi vel Ecclesie. Unde : propter peccata populi facit Deus regnare hypocritam
et divites
interl.|  sapientia virtutibus bonis operibus Dei donis
sedere deorsum.
interl.|  deiecto
Numérotation du verset Qo. 10,7 
Vidi
interl.|  idem
servos
interl.|  vitiorum
in equis
interl.|  in dignitate
et principes
interl.|  bonos
Ambulantes
interl.|  depressos
quasi servos
interl.|  cum sint liberi
super terram.
Numérotation du verset Qo. 10,8 
Qui fodit foveam
interl.|  deceptionem
marg.|  QUI  FODIT. Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit.
incidet in eam
interl.|  primum seipsum iaculo percutiet proprio
et qui dissipat sepem
interl.|  instituta Ecclesie
Mordebit
interl.|  hic et in futuro
eum coluber.
interl.|  diabolus
Numérotation du verset Qo. 10,9 
Qui
interl.|  sicut heretici
transfert
interl.|  ab edificio Ecclesie
Lapides
interl.|  vivos scilicet sanctos qui in Zacharia volvuntur super terram
affligetur in
interl.|  pro
Eis
interl.|  translatis
et qui scindit ligna
interl.|  infructuosa scilicet hereticos et quoslibet malos
vulnerabitur ab eis.
interl.|  compatiens eis. Unde : quis infirmatur et ego non infirmor
Numérotation du verset Qo. 10,10 
Si retunsum fuerit
interl.|  in divina scriptura
ferrum
interl.|  acumen ingenii
et hoc non ut prius
interl.|  acutum
sed hebetatum fuerit
interl.|  pro superbia tua unde dicentes se esse sapientes stulti facti sunt vel pro negligentia

fuerit] erit Weber
multo labore
interl.|  studendo discendo penitendo
exacuetur
interl.|  quasi non est desperandum

exacuetur] exacuatur Weber
et
interl.|  sic
post industriam sequetur
interl.|  restaurabitur

sequetur] sequitur Weber
sapientia.
interl.|  prior
Numérotation du verset Qo. 10,11 
Si mordeat serpens
interl.|  diabolus
in silentio
interl.|  occulte
nihil eo minus habet
interl.|  quia tandem nocet
qui occulte detrahit.
marg.|  SI  MORDEAT. Quasi sicut serpens occulte mordens venenum infundit sic et qui detrahit. Vel serpens id est diabolus mordet in silentio quando qui diabolo suadente peccavit non vult confiteri.
marg.|  Stultus contra Deum. Unde : si peccaverit vir in virum potest ei placari Deus. Si autem peccaverit in Deum quis orabit pro eo.
Numérotation du verset Qo. 10,12 
Verba oris sapientis
interl.|  Christi vel viri catholici ; unde : « Diffusa est gratia in labiis tuis ».
gratia et labia
interl.|  mors et vita in manibus lingue
Insipientis
interl.|  diaboli vel heretici
precipitabunt eum.
interl.|  in infernum
Numérotation du verset Qo. 10,13 
Initium verborum eius
interl.|  insipientis
stultitia et novissimum oris illius error pessimus.
interl.|  quia pertinax in stulticia et impenitens
Numérotation du verset Qo. 10,14 
Stultus verba multiplicat.
interl.|  contra sapientes
interl.|  sed tamen
Ignorat homo
interl.|  carnalis
quid ante se fuerit et quod post futurum est, quis
interl.|  hominum
poterit ei indicare ?

poterit ei] illi poterit Weber
Numérotation du verset Qo. 10,15 
Labor
interl.|  inquisitio scripturarum et studium vane doctrine de qua dicta sunt gloriosa de te civitas Dei
Stultorum
interl.|  hereticorum vel philosophorum
affliget
interl.|  corpore et anima
eos qui nesciunt
interl.|  nec per se nec per alios scire volunt
in urbem pergere.
interl.|  civitatem Dei de qua gloriosa dicta sunt de te civitas Dei
Numérotation du verset Qo. 10,16 
Ve tibi terra
interl.|  terrene vel ad litteram
cuius rex
interl.|  diabolus qui semper novitate gaudet
est puer
interl.|  cuius etas levitati et stulticie proxima
mane comedunt.
interl.|  ante tempus non curantes publica negotia
Numérotation du verset Qo. 10,17 
Beata
interl.|  e contra
Terra
interl.|  Ecclesia
cuius rex
interl.|  Christus
nobilis est
interl.|  de stirpe regum
et cuius principes
interl.|  prelati
vescuntur in tempore
interl.|  in regno Dei
Suo
interl.|  magis necessitate quam voluptate
ad reficiendum
interl.|  tantum comedunt ut vivant non vivunt ut comedant
et non ad luxuriam.
interl.|  mundi
Numérotation du verset Qo. 10,18 
In pigritiis
interl.|  nostris vel prelatorum
Humiliabitur
interl.|  ad terram
Contignatio
interl.|  edificium virtutum cuiuslibet vel Ecclesie
et in infirmitate manuum
interl.|  operum
perstillabit
interl.|  unde : venerunt flumina et flaverunt venti
domus.
interl.|  status mentis vel Ecclesie
Numérotation du verset Qo. 10,19 
In risu
interl.|  quia prelati vel qualibet deliciis et risui dediti
faciunt panem
interl.|  Verbi Dei
et vinum ut epulentur bibentes.
interl.|  id est ut blandientes non corripientes populo placeant et deliciis affluant et agnum de grege et vitulum de armento comedant
marg.|  IN  RISU  FACIUNT etc. Predicant magis ut alliciant quam ut proficiant.

et] ac Weber bibentes] viventes Weber
Et
interl.|  sic
pecunie obedient omnia.
interl.|  mortificant animas que non moriuntur et vivificant corpora que non vivunt
marg.|  PECUNIE  OBEDIENT. Unde :dextera eorum repleta est muneribus et sacerdotes in mercede docebant.
Numérotation du verset Qo. 10,20 
In cogitatione tua regi
interl.|  Christo qui regit omnia iuste
ne detrahas
et in secreto cubiculi tui
interl.|  conscientie
ne maledixeris diviti
interl.|  sancto celestibus donis ditato
marg.|  IN  COGITATIONE  TUA. Simpliciter monet ne vel ira vel levitate maioribus maledicamus quia sepe eis etiam cum non timebamus que diximus nuntiantur etiam si in cubili.
quia et aves celi
interl.|  angeli
portabunt
interl.|  ad Dominum

et aves celi portabunt] avis coeli portabit Weber
vocem tuam
interl.|  yperbolice sicut et illud : si servi taceant iumenta loquentur
et qui
interl.|  idem
habet
interl.|  a Deo
pennas
interl.|  administratorii spiritus
annuntiabit
interl.|  Deo
sententiam.
interl.|  tuam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_10)