initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 11

Numérotation du verset Qo. 11,1 
Mitte panem tuum
interl.| interl.| Verbi||
interl.| interl.| quasi mitte vel absconde eleemosynam in sinu Patris quia in die iudicii cum multo fenore reddetur tibi sicut semen in irrigua terra||
super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum.
interl.| interl.| in iudicio retributionem||
marg.| marg.| TRANSEUNTES. Aptos fructificationi. Unde Isaias : Beatus qui seminat super aquas ubi bos et asinus calcant.||
Numérotation du verset Qo. 11,2 
Da partes septem
interl.| interl.| Deo credendo proximos docendo||

partes] -tem Weber
necnon et octo
interl.| interl.| novum propter dominicam diem||
quia ignoras quid futurum sit
interl.| interl.| tibi||
mali super terram.
marg.| marg.| DA PARTES  SEPTEM. Vetus Testamentum cuius septima dies scilicet sabbatum precipue honoratur nec non et octo quod est novum sine altero enim non valet alterum.||
Numérotation du verset Qo. 11,3 
Si replete
interl.| interl.| quasi panem tuum super transeuntes mitte quia si replete||
fuerint nubes
interl.| interl.| predicatores vel precepta unde : concrescat ut pluvia doctrina mea||
Imbrem
interl.| interl.| predicationis||
super terram effundent.
interl.| interl.| mortales||
Si
interl.| interl.| enim||
interl.| interl.| in fine||
ceciderit lignum
interl.| interl.| homo||
ad austrum
interl.| interl.| in calore caritatis Spiritus sancti||
aut ad aquilonem
interl.| interl.| in frigore infidelitatis||
in quocumque loco ceciderit
interl.| interl.| moriendo||
ibi erit.
marg.| marg.| SI CECIDERIT. Quasi diceret locum quem hic tibi preparaveris in futuro habebis.||
Numérotation du verset Qo. 11,4 
Qui observat
interl.| interl.| metuit||
ventum
interl.| interl.| persecutionem adversorum||
non seminat
interl.| interl.| facto vel verbo||
et qui considerat nubes
interl.| interl.| blandientium adulationes||
numquam metet.
interl.| interl.| vitam eternam||
marg.| marg.| QUI  OBSERVAT. Ac si dicat omni petenti tribue vel corporale solacium vel Dei verbum ne forte pretereas eum qui dignus est accipere et omni tempore. Qui enim observat etc. In media tempestate seminandum est quia nescimus que sit voluntas spiritus et hoc est : Quomodo etc.||
Numérotation du verset Qo. 11,5 
Quomodo ignoras que sit via spiritus
interl.| interl.| tui quomodo in te ingressus est||
et qua ratione compingantur ossa
interl.| interl.| etiam tua||
in ventre
interl.| interl.| nemine sciente||
pregnantis
interl.| interl.| matris||

pregnantis] pregnatis Weber
sic nescis opera
interl.| interl.| occulta||
Dei qui fabricator est omnium.
Numérotation du verset Qo. 11,6 
Mane semina semen tuum
interl.| interl.| opera bona et verba||

semen tuum] sementem tuam Weber
manus tua quia nescis quid magis
interl.| interl.| placeat Deo remuneratori||
oriatur hoc aut illud et si utrumque
interl.| interl.| oriatur||

aut] an Weber
simul melius erit.
marg.| marg.| MANE omni tempore scilicet a mane in vesperum et e converso vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat salvabitur.||
Numérotation du verset Qo. 11,7 
Dulce lumen
interl.| interl.| sic tandem. Aliter enim horrendum est incidere in manus Dei viventis||
et delectabile est oculis
interl.| interl.| corporis et mentis||
Videre
interl.| interl.| in iudicio||
solem.
interl.| interl.| iustitie||
Numérotation du verset Qo. 11,8 
interl.| interl.| et||
Si annis multis vixerit homo et in his omnibus letus fuerit
interl.| interl.| in prosperitate vel bonis operibus||

h. o.] inv. Weber letus] letatus Weber
meminisse
interl.| interl.| semper||
debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguuntur preterita
interl.| interl.| diem mortis. Unde : in omnibus diebus memorare novissima tua et ineternum non peccabis||

arguuntur] arguentur Weber
Numérotation du verset Qo. 11,9 
Letare ergo
interl.| interl.| ironice||
interl.| interl.| in Domino. Unde : gaudete semper in Domino non in mundo||
iuvenis in adolescentia tua
interl.| interl.| antequam senectus veniat vel captivitas babyloni vel romana||
et in bono
interl.| interl.| quod tibi placet||
sit cor tuum in diebus iuventutis tue et ambula in viis cordis
interl.| interl.| voluptatis||
tui et in intuitu oculorum tuorum
interl.| interl.| sapientie||
Et
interl.| interl.| tamen||
Scito
interl.| interl.| semper meditare||
quod pro omnibus his
interl.| interl.| que facis||
adducet te Deus in iudicium.
interl.| interl.| ubi manifesta erunt abscondita cordis nostri||
marg.| marg.| LETARE etc. Hinc usque ad finem libri hebrei ad se referunt in quibus dicunt sibi precipi ut fruantur divitiis antequam captivitas superveniat eis vel miseria senectutis ita tamen ut cor habeant in lege Dei et ambulent in mandatis Dei non in carnis desideriis et pro omnibus que fecerint se iudicandos sciant. Nos vero hoc superioribus iungimus quibus ait : Mane semina semen tuum etc.||
Numérotation du verset Qo. 11,10 
Aufer iram a corde tuo
interl.| interl.| omnes pravos motus a parte totum||
et amove malitiam
interl.| interl.| vitia iuventutis||
interl.| interl.| omnes malas voluntates||
a carne tua. Adolescentia enim et voluptas
interl.| interl.| carnis comes adolescentie||
vana
interl.| interl.| transitoria||
sunt.
marg.| marg.| Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis scilicet de iudicio senectute captivitate et serviunt quedam glosse quandoque duabus sententiis quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.||
interl.| interl.| et||

Aufer... vana sunt] hic incipit capitulum 12 Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_11)