initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Qo. 12,1 
Memento creatoris tui
interl.|  qui te fecit qui te iudicabit
interl.|  etiam
in diebus iuventutis tue antequam veniat tempus afflictionis tue
interl.|  senectutis mortis iudicii captivitatis

tue] om. Weber
et appropinquent anni de quibus dicas : non mihi placent.
Numérotation du verset Qo. 12,2 
Antequam
interl.|  id est antequam auferantur iudices tui et viri sancti
tenebrescant
interl.|  veniente iudice

tenebrescant] -cat Weber
sol et lumen et stelle et luna
interl.|  sensus corporis qui in senectute debilitatur

et stelle - et luna] inv. Weber
et revertantur nubes
interl.|  prophete
interl.|  completis que prenuntiant
post pluviam.
interl.|  ad completionem verborum suorum
marg.|  ANTEQUAM  TENEBRESCANT  SOL. Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus.
marg.|  Luna non dabit lumen suum et stelle cadent de celo et virtutes celorum movebuntur que sunt custodes domus id est huius mundi et viri fortes errore decepti nutabunt vel in morte cuiusque sol et luna et stelle et nubes et pluvie cessant ei.
Numérotation du verset Qo. 12,3 
Quando commovebuntur
interl.|  recedentes
custodes domus
interl.|  angeli custodes domus
interl.|  coste que muniunt mollia corporis
et nutabunt
interl.|  turbabuntur
interl.|  in exercitu tuo

nutabunt] -tur Weber
viri fortissimi
interl.|  crura totum corpus sustinentia
et otiose
interl.|  debiles non valentes molere cibum
erunt molentes
interl.|  dentes
interl.|  verba magistrorum
in minuto numero et tenebrescent
interl.|  caligabunt

in minuto] imminuto Weber
videntes
interl.|  oculi
interl.|  prophete qui de celo solebant visionis sue lumen accipere
per foramina
Numérotation du verset Qo. 12,4 
et claudent ostia in platea
interl.|  senes qui non possunt ambulare in domo sedent
marg.|  ET  CLAUDENT  OSTIA. Ne videant lusus iuvenum. Omnia enim talia sunt eis importabilia.
interl.|  adveniente capitivitate Hierusalem humiliabitur

molentes] -tis Weber
et consurgent
interl.|  Chaldei
ad vocem
interl.|  quasi Ieremie voce invitati
Volucris
interl.|  galli
interl.|  nimia senectute nihil valentes discernere
marg.|  ET  CONSURGENT. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine et siccato humore quibus alitur sopor.
et obsurdescent omnes filie carminis.
interl.|  aures que delectantur carmine vel chori psallentium in choro
Numérotation du verset Qo. 12,5 
Excelsa
interl.|  Dei potentiam
interl.|  lassis poplicibus
quoque timebunt
interl.|  ingredi
et formidabunt
interl.|  ne cadant
interl.|  ipsi hostes morte Sennacherib
in via,
interl.|  plana
florebit
interl.|  canescet caput
interl.|  methaphora
amigdalus,
interl.|  virga quam Ieremias vidit

amigdalus] -lum Weber
Impinguabitur
interl.|  intumescent tibie
Locusta
interl.|  Nabuchodonosor cum exercitu suo
et dissipabitur capparis
interl.|  refrigescet libido organis membrorum deficientibus
marg.|  DISSIPABITUR  CAPPARIS.   Capparis renibus valet et quia circa partes illas libido regnat per capparim significatur que petre heret sicut Israel Deo.
marg.|   Capparis mane aperit flores ad solis ortum vespere autem recondit eos cum solis occasu. Sic eos qui in prosperitate gratulantur in adversitate vero desistunt a bono.
quoniam ibit
interl.|  amicitia Dei cum Israel
Homo
interl.|  sic dissolutus
interl.|  Dei auxilio destitutus
in domum
interl.|  in terram
eternitatis sue et circuibunt
interl.|  obsidione vallati
in platea plangentes.
interl.|  in funere vel in furore
Numérotation du verset Qo. 12,6 
Antequam rumpatur funis argenteus
interl.|  gloria Israel
interl.|  continuatio vite
et recurrat
interl.|  unde venit
vitta aurea
interl.|  vel catena
interl.|  anima pretiosa pars hominis

vitta] vita Rusch
et conteratur hydria
interl.|  homo
interl.|  methaphorice
super fontem et confringatur
interl.|  id est donec vobis sancta sanctorum precepta legis et gratia Spiritus Sancti auferantur
Rota
interl.|  qua extrahitur aqua
super cisternam
marg.|  ANTEQUAM  RUMPATUR etc. Redit ad superiora ubi ait :   memento creatoris tui etc. et simile fine sententiam concludit.

Qo. 12, 1.
Numérotation du verset Qo. 12,7 
et revertatur
interl.|  corpus
pulvis in terram suam
interl.|  unde egressus in lumbis Abrae
unde erat et spiritus
interl.|  anima
interl.|  gratia prophetie qua quondam fruebaris
redeat ad eum
interl.|   Deum

eum] Deum Weber
qui dedit illum.
interl.|  non est enim de traduce
marg.|  ET  REVERTATUR etc. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrae et incipias in Mesopotamia conteri unde profectus es.
Numérotation du verset Qo. 12,8 
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et10  omnia vanitas.
marg.|  VANITAS  VANITATUM etc. Post descriptionem humane fragilitatis et mortis pulcre quod posuerat concludit : vanitas vanitatum etc. Quasi : noli luxuriari noli delicias querere cum scias te celeri fine transire et ad iudicium festinare.

10  et] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 12,9 
Cumque esset sapientissimus
interl.|  commendat ea11  que dixit et allegorice dicta innuit
11  ea] ca cacogr. Rusch
Ecclesiastes docuit populum et enarravit que fecerat12  et investigans
interl.|  quasi mystica

12  fecerat] -rit Weber
composuit parabolas multas
Numérotation du verset Qo. 12,10 
que sunt13  verba utilia
interl.|  auditori

13  que sunt] quaesivit Weber
et conscripsit sermones rectissimos
interl.|  ideo retinendos
ac veritate plenos.
Numérotation du verset Qo. 12,11 
Verba sapientium
interl.|  non mea tantum
sicut stimuli
interl.|  acriter pungentes pigros et excitantes somnolentos non palpantes
et quasi clavi in altum
interl.|  mentis
defixi que per magistrorum
interl.|  multorum
concilium
interl.|  non temere
data sunt a pastore uno.
interl.|  ideo digniora
interl.|  magister vester unus est Christus
marg.|  VERBA  SAPIENTIUM etc. Ne videatur temere post legem per Moysen ipso Deo premonente datam nova precepta cudere dicit hec verba sapientium esse.
Numérotation du verset Qo. 12,12 
interl.|  ergo
His
interl.|  verbis
amplius fili mi ne requiras
interl.|  quia
interl.|  si his contentus non fueris et ultra quesieris
faciendi plures libros nullus est finis
interl.|  tibi
frequensque meditatio
interl.|  infinita curiositas
carnis est afflictio14 
interl.|  non tantum spiritus

14  est afflictio] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 12,13 
interl.|  unanimes

15  pariter omnes] inv. Weber
audiamus,
interl.|  hunc scilicet
interl.|  nullus excuset se
Deum time
interl.|  filialiter
et
interl.|  sic
mandata eius observa.
interl.|  inviolata
interl.|  ad
Hoc est16  omnis homo.
interl.|  factus a Deo

16  est] + enim Weber
Numérotation du verset Qo. 12,14 
interl.|  time quia cuncta qua fiunt mala scilicet et bona
Cuncta17  que fiunt adducet18  in iudicium
interl.|  districtum
interl.|  et iudicabit

17  Cuncta] Et praem. Weber 18  adducet] + Deus Weber
pro omni errato,
interl.|  etiam otioso verbo ignoranter prolato
sive bonum sive malum sit19  .
marg.|  FINEM  LOQUENDI etc. Quia diversorum diversas sententias tamquam contionator induxerat hoc fine omnes conciliat scilicet Deum time hoc solum aiunt Hebrei in auctoritate habitum quia hic intentionem suam ostendit cum videatur in multis ad voluptates hortari.
marg.|  Stabat Amos supra murum litum. Et dixit Dominus ad eum : Quid tu vides Amos ? trullam cementarii ego video linientem murum. In trulla turia considerantur. Acumen lignum et planities. Acumine dura eiiciuntur ligno eminentia intus restringuntur planitie omnia adequantur et poliuntur. Murus ex politis et impolitis lapidibus et cemento constat. Murus iste mundi universitas est cuius dispositio et diversitas ex rerum varietate constat sicut in muro quedam latent quedam prominent omnia tamen equantur ita in mundo quedam que latent ad ortum prodeunt et que sunt ad occasum tendunt et occidunt omnia tamen uno fine clauduntur et equantur. Super hunc murum id est super hanc varietatem et diversitatem stabat Amos semper se ad anteriora mente extendens. Salomon vero subter vel iuxta hunc murum stabat et non desuper tandem considerans subtili inquisitione varietatem et rerum mutabilitatem intellexit omnia esse vana et caduca. Moritur enim doctus cum indocto pauper cum divite et huius modi similia. Et sicut in principio dictum est tria ededit volumina : Proverbia, Ecclesiasten, Cantica canticorum, in quibus tria hominum genera exprimit : incipientes proficientes et perfectos. Inde trinomius dictus est : Idida id est dilectus, Ecclesiastes id est contionator, Salomon id est pacificus. In titulo Parabolarum vocat se filium regis Israel ibi enim loquitur maioribus et minoribus incipientibus et rudibus et ad plures. In Ecclesiaste vero filium regis Hierusalem iam hic ad provectos loquitur et ad paucos. In Cantico tantum Salomon se vocat ibi perfectis et equalibus more boni oratoris in hoc libro loquitur ad populum iam penitentem.
marg.|  Legitur enim Salomon Deum offendisse supra omnes coetaneos sui temporis et in tantum ut idolatra sit factus amore mulierum et templa tribus idolis circa Hierusalem construxisse. Unde et thurificasse dicitur. Hebrei tradunt illum penituisse et in illa penitentia hunc librum composuisse in quo ostendit omnia vana et caduca esse et ita revocat eos ab errore vitiorum et peccatorum ad penitentiam sui exemplo. Materia eius est trulla cementarii id est mundi mutabilitas ut dictum est. Intentio est nos revocare ab appetitu rerum mundanarum et contemptu earum ut cum Amos non subter vel iuxta sed supra murum stemus. Modus talis more prophetico premittit prohemium in quo ostendit quis sit et qui loquitur et ad quos loquatur. Notandum etiam quod non omnes sententie que hic ponuntur sunt Salomonis sed diversorum. Non enim tam sapienti hoc conveniret scilicet bonum est ut quis bibat et comedat. Et illud : unus interitus hominum et iumentorum. Et illud : quid amplius habet sapiens stulto ? etc. Positis itaque diversorum sententiis more boni contionatoris qui ut omnes audiant ipsum manu silentium iudicit suam sententiam promulgat quam omnes acclamant firmiter tenere. Ita finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa. Hoc est etc.

19  sit] + Explicit liber Ecclesiastes Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_12)