initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Qo. 2,1 
{Erfurt, t. 3, f. 22va   ; facsim., t. 2, p. 696a} [Rusch, f. 22va   ] Dixi ergo in corde meo : Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
interl.| interl.| more contionatoris sententiam vulgi in se suscipit et falsam esse ostendit||
marg.| marg.| DIXI  ERGO etc. Hieronymus HIERONYMUS. Veni. Nunc temptabo te in letitia et videbo in bono et ecce etiam hoc est vanitas. Postquam in multitudine sapientie et adiectione scientie dolorem et laborem esse deprehendi et non aliud quam casum et sine fine certamen transtuli me ad letitiam ut luxu fluerem congregarem opes divitiis abundarem et perituras voluntates carperem antequam morerer sed in hoc vanitatem prospexi dum preterita voluptas presentes quidem delectat et exhausta non satiat. Non solum corporalis letitia sed etiam spiritalis est temptatio possidenti ut egeam corripiente"stimulo et angelo Satane qui me collaphizet" ne elever. Unde Salomon : divitias et paupertates ne dederis mihi statimque subdit ne satiatus mendax fiam et dicam quis me conspicit. Siquidem et diabolus per bonorum abundantiam cecidit ? Unde apostolus : ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli id est in tale iudicium in quod et diabolus incidit. Possumus etiam spiritalem letitiam sicut cetera dicere vanitatem quod eam nunc per speculum videamus et in enigmate cum autem facie ad faciem tunc non vanitas erit sed veritas.||


1 ergo] ego Weber
Numérotation du verset Qo. 2,2 
Risumque
interl.| interl.| ve vobis qui ridetis quia lugebitis||

Risumque] Risum Weber
reputavi errorem et gaudio dixi :
interl.| interl.| decipiuntur qui carnis gaudia sequuntur et perpetuum putant quod fugit velut umbra. Potest et de hereticis accipi qui falsis dogmatibus acquiescentes leta sibi promittunt cum sint filii perditionis||
Quid frustra deciperis ?
marg.| marg.| RISUMQUE etc. Hieronymus HIERONYMUS. Risum dixi amentiam et iocunditati dixi. Quid hoc facis? Ubi nos dicimus amentiam, in hebreo habetur molal quod, secundum Aquilam, errorem; secundum Symmachum : tumultum pro quo Septuaginta et Theodotio peryforan quod exprimi potest ‘circulationem’. Quomodo igitur hi qui circumferuntur omni vento doctrine instabiles sunt et in diversa fluctuant sic illi qui rident quibus dicitur ve vobis qui ridetis errore seculi raptantur non intelligentes ruinam peccatorum suorum neque plangentes sed hec bona putantes eterna unde plagere deberent exultantes. Potest hoc et de hereticis accipi qui falsis dogmatibus acquiescentes leta sibi et prospera promittunt.||
Numérotation du verset Qo. 2,3 
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum. Quo facto opus est sub sole numero dierum vite sue.
marg.| marg.| COGITAVI etc. Ebrietas animi vigorem mutat quam qui potest sapientia permutare et ut in quibusdam codicibus habetur obtinere letitiam spiritalem is poterit ad huius rei sapientiam pervenire quid in hac vita appetendum quid vitandum.||

Quo] quod Weber
Numérotation du verset Qo. 2,4 
Magnificavi opera mea.
interl.| interl.| secundum imaginem Dei erectus ad superna||
Edificavi mihi domos
interl.| interl.| ut veniant Pater et Filius et habitent in eis||
interl.| interl.| ego et Pater veniemus et apud eum mansionem faciemus||
et plantavi vineas,
interl.| interl.| ad quas Iesus alliget asinam suam scilicet populum iudaicum et gentilem||

et] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 2,5 
feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus
marg.| marg.| PLANTAVI  VINEAS etc. In domo divitis non solum aurea vasa at argentea sed et lignea et fictilia agri et orti propter infirmos nam qui infirmus est oleribus vescitur plantantur arbores non omnes fructifere ut in latinis cidicibus sed omnis fructus id est diversarum frugum atque pomorum quia diverse sunt gratie in Ecclesia alius oculus alius manus etc. et que verecundiora sunt nostra his maiorem honorem circumdamus. Inter istas fructiferas arbores tenet primatum lignum vite quod est sapientia sine qua cetera ligna siccabuntur.||
Numérotation du verset Qo. 2,6 
et extruxi mihi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
marg.| marg.| ET EXTRUXI  MIHI etc. Ligna infructuosa non aluntur ymbre celesti sed aquis que in piscinis de rivulis colliguntur. Nam et Egyptus humilis et iacens quasi hortus olerum in terrenis et de Ethiopia venientibus aquis irrigatur. Terra vero promissionis que montuosa est et erecta temperaneam et serotinam expectat de celo pluviam.||

et] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 2,7 
Possedi servos
interl.| interl.| timore servientes et spiritalia desiderantes nec tenentes||
et ancillas
interl.| interl.| animas corpori deditas||
multamque familiam habui.
interl.| interl.| vel etiam vernaculi fuerunt mihi alia littera||
marg.| marg.| SERVOS. Timore servientes et spiritulia desiderantes nec timentes.||
marg.| marg.| Vernaculos eos dicimus qui sunt quidem de Ecclesia et predictos servos et ancillas antecedunt nec tamen liberi sunt.||
marg.| marg.| Vernaculi dicuntur filii servorum qui in domo Domini sui nati sunt et multi.||
Armenta
interl.| interl.| boum id est operosorum||
Quoque
interl.| interl.| possedi||
et magnos ovium
interl.| interl.| simplicium||
greges ultra omnes qui {Erfurt, t. 3, f. 22vb   ; facsim., t. 2, p. 696b} [Rusch, f. 22vb   ] fuerunt ante me in Hierusalem.
marg.| marg.| ARMENTA  QUOQUE etc. Hi sunt qui absque ratione et scientia scripturarum laborant quidem in Ecclesia sed nondum ad hominem perveniunt id est ad imaginem Dei.||
marg.| marg.| HIERONYMUS Et quidem possessio armenti et ovium multa fuit mihi super omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem. Nota quod in servis et ancillis et vernaculis multitudo non additur sicut in bobus et ovibus. Plura enim in Ecclesia armenta quam homines plures oves quam servi et ancille vel vernaculi.||
Numérotation du verset Qo. 2,8 
Coacervavi mihi argentum
interl.| interl.| apertiorem sensum||
et aurum
interl.| interl.| occulti orem||
et substantias
interl.| interl.| congregavi in Ecclesias||
regum
interl.| interl.| astiterunt reges terre||
et provinciarum
interl.| interl.| que albe ad messem||
interl.| interl.| tributa reddentium||
marg.| marg.| SUBSTANTIAS  REGUM. Dogmata philosophorum et seculares scientias quas Ecclesiastes vir sapiens diligenter intelligit et appehendit eos in astutia eorum et perdit sapientiam sapientium et prudentias prudentium reprobat.||

et] ac Weber
feci mihi
interl.| interl.| hiis divitiis provocatus fui ad luxum||
Cantores
interl.| interl.| fortes||
interl.| interl.| qui psallunt spiritu psallunt et mente||
et cantrices
interl.| interl.| infirmi||
marg.| marg.| FECI  MIHI  CANTORES. Cantor quasi vir et robustus et spiritalis de altioribus cantat. Cantatrix vero adhuc circa materiam voluptatur quam greci hylen vocant nec potest in sublime tollere vocem suam. Ubicumque ergo femina invenitur et sexus fragilior ad materiam respicit. Unde pharao solas feminas vult vivere que materie sunt vicine. E contra : nullus sanctorum nisi Razo feminas genuisse narratur solusque Salphaat qui in peccato mortuus est omnes filias genuit. Iacob inter duo decim patriarchas unius filie pater est et ob ipsam periditatur.||
marg.| marg.|  Cantatores et cantatrices ut uterque sexus me oblectaret.||
et delicias filiorum hominum scyphos
interl.| interl.| apostolos||
et urceolos
interl.| interl.| et eorum successores||

urceolos] urceos Weber
in ministerio
interl.| interl.| predicationis||
ad vina
interl.| interl.| sapientie||
fundenda.
interl.| interl.| auditoribus||
marg.| marg.| DELICIAS etc. Sapientiam scilicet que sicut paradisus poma habet varia et multiplices voluptates de qua delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui et torrente voluptatis tue potabis eos.||
Numérotation du verset Qo. 2,9 
Et supergressus sum opibus omnes
interl.| interl.| proficiebat etate et sapientia apud Deum et homines et propter quod Deus exaltavit illum et donavit illi nomen||
qui ante me
interl.| interl.| ante adventum Christi gubernaverunt Ecclesiam||
fuerunt in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum
marg.| marg.| QUI  ANTE ME  FUERUNT IN  HIERUSALEM ad litteram. Non est magna laus ante Salomonem enim regnaverunt Saul cuius tempore regnum cepit et David sub quo satis parvum erat regnum.||
marg.| marg.| PERSEVERAVIT. Alii stetit id est ei in carne posito sapientia permansit non proficiens per momenta sicut in nobis sed in plenitudine stans.||

ante me - fuerunt] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 2,10 
et omnia que desideraverunt
interl.| interl.| contemplatione||
oculi mei
interl.| interl.| interiores||
non negavi eis nec prohibui cor meum
interl.| interl.| sicut peccator qui a vera iocunditate prohibet cor suum||
marg.| marg.| ET OMNIA  QUE etc. Sed quanto studio ista crescebant tanto sapientia deerat quia per omnia desideria rapiebar putabamque hunc esse fructum laborum meorum si libidini servirem sed tandem in me reversus vidi omnia vana esse.||

meum] om. Weber
quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his que paraveram. Et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
interl.| interl.| pro hoc momentaneo accipiens eternum||
Numérotation du verset Qo. 2,11 
Cumque me convertissem
interl.| interl.| a supradicto errore||
ad universa opera que fecerant manus mee
interl.| interl.| qui diligenter omnia agit hoc potest dicere||
et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi
interl.| interl.| quia his irretitur||
et nihil permanere sub sole.
marg.| marg.| SUB  SOLE. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solem claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit in eo Christus non habitat.||
Numérotation du verset Qo. 2,12 
Transivi
interl.| interl.| a mundanis||
ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam.
interl.| interl.| et sic||
Quid
interl.| interl.| quantus||
est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum ?
interl.| interl.| refrenans se a vitiis||
interl.| interl.| imitari in comprehensione sapientie||
Numérotation du verset Qo. 2,13 
Et vidi {Erfurt, t. 3, f. 23ra   ; facsim., t. 2, p. 697a} [Rusch, f. 23ra   ] quia tantum precederet sapientia stultitiam
interl.| interl.| nostra quamvis non pura||
quantum differt lux tenebris.
interl.| interl.| et sapientia lux et stulticia tenebre||
marg.| marg.| ET VIDI  QUIA  TANTUM. Cum hec cogitarem quod sapiens lux stultus tenebre illius oculi in celo huius in terra repente mihi surrepsit quare communi morte pereant communi miseria deprimantur et huiusmodi.||
Numérotation du verset Qo. 2,14 
Sapientis oculi
interl.| interl.| vidi quia sapientia precedere stulticiam et vidi quia sapientia oculi||
in capite eius
interl.| interl.| in celestibus que superiora sunt||
interl.| interl.| in Christo qui est caput||
stultus in tenebris ambulat.
interl.| interl.| in ignorantia terrenorum||
Et didici quod unus utriusque esset interitus
Numérotation du verset Qo. 2,15 
et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientie dedi operam ?
interl.| interl.| et post hec||
Locutusque fui10  cum mente mea animadverti quod hoc
interl.| interl.| id est ista subreptio||

10  fui] om. Weber
quoque esset vanitas.
Numérotation du verset Qo. 2,16 
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum
interl.| interl.| quia hic in gloria ille in pena||
et futura tempora oblivione cuncta operient pariter11  . Moritur doctus similiter et indoctus

11  operient pariter] pariter obruent Weber
Numérotation du verset Qo. 2,17 
et idcirco teduit me vite mee,
interl.| interl.| quia omnia vanitas||
videntem mala universa esse12  sub sole
interl.| interl.| quia mundus in maligno positus est||

12  universa esse] inv. Weber
et cuncta vanitatem et13  afflictionem spiritus.
interl.| interl.| infelix ego homo quis me liberabit a corpore mortis huius||

13  et] atque Weber
Numérotation du verset Qo. 2,18 
Rursum detestatus sum omnem industriam meam qua14  sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me
marg.| marg.| RURSUS  DETESTATUS. Spirituali labore sancti die noctuque in lege Domini meditantur scripturas interpretando libros componendo et sepe labores illorum in manus stultorum perveniunt qui male exponendo et sibi et aliis nocent. Si enim de corporalibus tantum quid necesse fuit dicere et dominabitur in omni labore in quo laboravi et in quo sapiens factus sum sub sole? Sic enim alii habent. Sapientia enim non est terrenas divitias congregare.||
marg.| marg.| HABITURUS  HEREDEM etc. Hoc ipsi Salomoni contigit qui non sui similem habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus nec filium quidem patris hereditate dignum si stultus sit.||

14  qua] que Weber
Numérotation du verset Qo. 2,19 
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit
interl.| interl.| ipsi Salomoni Roboam successit filius stultus||
et dominabitur in laboribus meis
interl.| interl.| possessionibus||
quibus desudavi et sollicitus fui. Et est quicquam tam vanum ?
Numérotation du verset Qo. 2,20 
Unde cessavi
interl.| interl.| quia vanum||
renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Numérotation du verset Qo. 2,21 
Nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quesita dimittit.
interl.| interl.| ut supra de incerto labore vel herede||
marg.| marg.| NAM  CUM  ALIUS etc. Supra de incerto herede nunc eadem. Sed in hoc differt quod etiam si filio si propinquo si noto alicui substantiam suam dimittit in hunc tamen circulum res recurrit ut alter alterius labore fruatur et sudor mortui delicie viventis.||
marg.| marg.| Quanto labore scribant et sepe stilum vertant noverunt librorum auctores. Sapientie enim et doctrine est terrena calcare non congregare.||
marg.| marg.| Aliud est ex rerum ratione aliud ex stultorum opinione disputare ut hic ubi vero ait : melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ex ratione.||
Et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Numérotation du verset Qo. 2,22 
Quid {Erfurt, t. 3, f. 23rb   ; facsim., t. 2, p. 697b} [Rusch, f. 23rb   ] enim proderit homini de universo labore suo
interl.| interl.| scriptis et expositionibus||
et afflictione spiritus qui15 
interl.| interl.| alias qua||

15  qui] qua Weber
sub sole cruciatus est ?
Numérotation du verset Qo. 2,23 
Cuncti dies eius laboribus16  et erumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit. Et hoc17  nonne18  vanitas est ?
interl.| interl.| nec per noctem quiescere et nescire quis inde fructus||

16  laboribus] doloribus Weber | 17  hoc] hec Weber | 18  nonne] non Weber |
Numérotation du verset Qo. 2,24 
Nonne melius19  comedere
interl.| interl.| corpus Christi||

19  melius] + est Weber
et bibere
interl.| interl.| sanguinem||
interl.| interl.| comedite amici mei et inebriamini||
interl.| interl.| venite ad me et comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis||
et ostendere anime sue bona de laboribus suis ?
interl.| interl.| scritpturis||
marg.| marg.| NONNE  MELIUS etc. Postquam omnia pertractavi et nihil perpetuum vidi et posteriores priorum laboribus frui visum est mihi iustum et quasi Dei donum ut de suo labore comedat homo et bibat pro tempore parcens congregatis et hoc quidem donum Dei est sicut contrarium est diebus ac noctibus congregare et non uti. Sed et hoc diligenter inspiciens vanum iudicavi.||
marg.| marg.| Quis enim vel comedere vel cum opus est parcere potest absque Deo ? qui precepit canibus sanctum non esse committendum et quomodo sint in tempore conservis danda cibaria et iuxta alium sensum inventum mel comedere tantum quantum sufficit.||
Et hoc de manu Dei est.
Numérotation du verset Qo. 2,25 
Quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego ?
Numérotation du verset Qo. 2,26 
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et intelligentiam20  .
interl.| interl.| hec iusto peccatori autem||
marg.| marg.| HOMINI  BONO. Corrigenti mores suos proprio arbitrio secundum illud : seminante vobis in iustitia vindemiate in fructu vite illuminate vobis lumen scientie. Seminanda enim ante iustitia et fructus vite est metendus et postea lumen scientie poterit apparere. Ut ergo bono coram se dedit Deus sapientiam etc. Sic peccatorem suo arbitrio de relinquens fecit congregare divitias et hinc inde perversorum dogmatum consuere cervicalia que cum vir sanctus et Deo placens viderit intelligit vana et spiritus presumtione composita esse.||

20  intelligentiam] laetitiam Weber
Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam
interl.| interl.| quia peccator ipse causa est qui ante sponte peccavit non Deus||
ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo. Sed et hoc vanitas est21  et cassa sollicitudo mentis.

21  est] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_2)