initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Qo. 4,1 
Verti me
interl.| interl.| post predictam cogitationem||
marg.| marg.| VERTI ME. Plenius hunc locum David in psalmo septuaginta duo et Ieremie in suo volumine prosequuntur.||
ad alia et vidi calumnias que sub sole geruntur et lacrimas
interl.| interl.| pro calumniis||
innocentum
interl.| interl.| que sub sole calamitas||
et neminem consolatorem nec posse resistere eorum violentie cunctorum
interl.| interl.| qui maior miserie dolor||

n. c.] inv. Weber
auxilio destitutos.
Numérotation du verset Qo. 4,2 
Et
interl.| interl.| ideo||
interl.| interl.| comparatione horum||
laudavi magis mortuos
interl.| interl.| qui non sentiunt has miserias||
quam viventes
marg.| marg.| ET LAUDAVI etc. Hieronymus HIERONYMUS. Alii hunc locum ita intelligunt dicentes eos esse meliores qui mortui sunt quam viventes licet ante fuerint peccatores quia hi in prelio et quasi in ergastulo mortui vero iam securi qui et peccare desierunt sicut et Iohannes quo maior non fuit in natis mulierum minor est eo qua minimus est in regno celorum et corporis mole liberatus nescit cum apostolo dicere. Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius? Meliorem autem dicunt eum esse his duabus qui nondum natus est in eo quod nec mundi miserias vidit . Animas autem nostras antequam ad corpora nostra descendant versari dicunt apud superos et tamdiu eas esse beatas quamdiu perfruantur choro angelico.||
Numérotation du verset Qo. 4,3 
et feliciorem utrorumque
interl.| interl.| alias utroque||
marg.| marg.| ET FELICIOREM. Quia nec vidit hec mala nec expertus est nec secundum errorem eorum qui putant animas esse antequam homines fiant. Melius est itaque omnino non esse quam male vivere. Unde melius illi erat si natus non fuisset homo ille quam pati subaudis eternam penam.||

utrorumque] utroque Weber
iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala que sub sole fiunt.
Numérotation du verset Qo. 4,4 
Rursum
interl.| interl.| convertens me ad alia||
contemplatus sum omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidie proximi.
interl.| interl.| alter alterius hominis invidet et patet insidiis gloriosus||

sum] om. Weber
marg.| marg.| IN HOC  ERGO  VANITAS. Quid ergo vanius quam suas miserias non flere alios iudicare melioribus invidere.||
Numérotation du verset Qo. 4,5 
Stultus complicat manus suas
interl.| interl.| "manum suam ponit sub ascellas"| ||

Cf. Prv. 19, 24 : « Abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum applicat eam ».
et comedit carnes suas dicens.
marg.| marg.| STULTUS  COMPLICAT  MANUS  SUAS etc. Vult ostendere miserum et qui habet quia invidie patet et periculo subiacet et qui non habet quia inopia opprimitur. Aliter. Stultus  complicat manus suas a bono opere cessando nec viriliter agendo comedit carnes suas carnalibus scilicet desideriis tabescens donec consumatur.||
marg.| marg.| STULTUS  COMPLICAT  MANUS  SUAS etc. Hic est piger qui in Proverbiis continens manus suas super pectus suum describitur cui tamquam citus cursor venit inopia. Vel sic qui aliene felicitati invidet et quasi spiritus furore raptatur quique invidiam in sinum receperit nutrieritque in pectore iste comedit animam et carnes suas. Quanto enim illi felicius succedit tanto iste tabescit et paulatim in zelum et livorem distillat. Aliter : manus sepe pro operibus. Unde : verbum quod factum est in manus Aggei id est talia opere gessit ut dignus est ad quem sermo Dei fieret. Et David : Qui docet manus meas ad prelium. Stultus igitur amplexus est manus scilicet extendere noluit. Unde : noncomedit labores manuum suarum quos nec habet sed secundum carnes suas vivens id est sapientiam carnis et carnis operibus vescitans.||
Numérotation du verset Qo. 4,6 
Melior est pugillus
interl.| interl.| farris||
marg.| marg.| MELIOR  EST  PUGILLUS. Singularis numerus in bono duplex in malo ideo unus pugillus habet requiem due manus laborem.||
marg.| marg.| MELIOR  EST  PUGILLUS. Melius est modicum iusto etc. In Proverbiis : melior est parva acceptio cum iustitia quam multa genimina cum iniquitate eleganter iustitia requiem habet iniquitas laborem.||
cum requie
interl.| interl.| otio||
interl.| interl.| qua dignus iustus||
quam plena
interl.| interl.| divitiis||
utraque manus cum dolore et afflictione animi.
interl.| interl.| quo digna iniquitas||
interl.| interl.| melius est modicum iusto super multas divitias peccatorum||

dolore] labore Weber
Numérotation du verset Qo. 4,7 
Considerans
interl.| interl.| per hec alia||
reperi et aliam vanitatem sub sole.
marg.| marg.| CONSIDERANS. Conversus sum ad alios et vidi eos plus quam necesse est laborare. Congregare per fas et nefas et non uti congregatis servare aliis cum nec fratrem habent nec propinquum et nihil vanius deprehendi.||
Numérotation du verset Qo. 4,8 
Unus est
interl.| interl.| solus Christus||
interl.| interl.| aliquis homo||
et secundum
interl.| interl.| in redemptione mundi||
non habet non filium non fratrem
interl.| interl.| aliquem heredem cui congregata servet||
et tamen laborare non cessat
interl.| interl.| portando peccata nostra||
nec satiantur oculi eius
interl.| interl.| nature etiam non satisfacit||
Divitiis
interl.| interl.| quia semper cupit vitam nostram vel salutem||
nec recogitat dicens : Cui laboro et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque est vanitas est et afflictio pessima.
marg.| marg.| UNUS  EST etc. Possumus hec intelligere de his qui libros faciunt et ignavis lectoribus relinquunt. De Christo quidam hunc locum interpretantur quod solus et absque comite ad mundum redimendum venerit et quamvis per adoptionem multi filii Dei sint nullus tamen dignus qui in hoc ei opere iungeretur cuius laborum non est finis quia pro nobis dolet et oculus non saturatur divitiis semper cupiens nostram salutem. Dolere autem dicimus secundum hoc spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarabilibus ita Christus pro peccatis nostris dolet id est dolere nos facit.||

est] om. Weber
Melius est ergo duos esse simul quam unum. Habent enim emolumentum societatis sue.
marg.| marg.| MELIUS  EST etc. Post sollicitudines et miserias quibus se cruciat qui sine herede acquirendis opibus inhiat ad sodalitatem sermo confertur et dicitur quid boni habeat quia scilicet alterius ruina alterius solacio sublevetur et curas domesticas et noctis requiem melius exigat qui amicum fidum habeat quam qui solis opibus incumbat aquisitis et si fortior inimicus contra eum surrexerit alterius solacio sustentari et quanto duo differunt si amore coniuncti sunt tanto trium plus valere contubernium quia caritas vera nullo livore violata quanto augetur numero tanto crescit robore.||
marg.| marg.| MELIUS etc. Quia superius quorumdam intelligentiam super Christo posuimus etiam reliqua eodem ordine transfigamus. Melius et duos simul esse quam unum. Melius et enim habitantem in se habere Christum quam solum patere insidiis adversarii. Si enim ceciderit unus erigit Christus participem suum. Ve ei qui cum corruerit Christum non habet erigentem si dormierit unus in morte scilicet et Christum secum habuerit calefactus et vivificatus citius reviviscit et si adversus eum pugnando robuste ei diabolus institerit stabit homo et Christus pro homine suo non quod contra diabolum Christi virtus infirma sit sed quod liberum homini relinquatur arbitrium et ruentibus nobis ipse in prelio de nobis fortior sit. Quod si etiam Pater et Filius et Spiritus Sanctus advenerit non cito rumpitur ista soliditas. Quod autem non facile rumpitur tamen aliquando rumpitur ut in Iuda. In Iuda enim triplex funiculus fuit sed quia post buccellam introivit in eum satanas diruptus est. Quod autem supra et si dormierint duo fovebuntur mutuo de Eliseo sumimus exemplum quod contraxerit se cum puero et dormierit et calefecerit corpusculum eius et ita vivificaverit resurgentem. Nisi igitur Christus nobiscum dormierit et in morte requieverit calorem vite eterne accipere non valemus.||
marg.| marg.| Laodicenus sic dicit Ecclesiasten de commutatione bonorum in mala hic habere sermonem et exprimere insipientem hominem qui futura non cogitans presentibus et caducis quasi magnis et perpetuis delectatur et post diversa que accidunt hominibus immutatur quasi generalem infert de morte sententiam quod innumerabilis multitudo intereat et paulatim consumatur et transeat uno quoque alium in loco suo relinquente.||

est e.] inv. Weber esse s.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 4,10 
Si unus ceciderit ab altero fulcietur. Ve soli quia cum ceciderit non habet sublevantem se.

ceciderit] ruerit Weber se] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 4,11 
Et si dormierint duo fovebuntur mutuo. Unus quomodo calefiet ?
Numérotation du verset Qo. 4,12 
Et si quispiam prevaluerit contra unum, duo resistunt10  ei. Funiculus {Erfurt, t. 3, f. 24va   ; facsim., t. 2, p. 700a} [Rusch, f. 24va   ] triplex difficile rumpitur.

10  resistunt] -tent Weber
Numérotation du verset Qo. 4,13 
Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum.
marg.| marg.| MELIOR  EST  PUER  PAUPER. Symmachus ita : melior est puer pauper cum sapientia rege sene et insipiente qui nescit pavere vicissitudinem. Alter enim de carcere exit ad regnum. Alter vero cum etiam rex natus paupertate oppressus est. Vidi omnes viventes qui gradiuntur sub sole cum adolescente secundo qui surrexit pro eo. Infinitus omnis populis qui fuit ante utrumque et posteri non letabuntur in eo sed et hoc aura et pastiola venti.||
marg.| marg.| Gregorius Ponti episcopus ita : Ego prefero adolescentulum sapientem et pauperem seni regi et stulto qui non putat quod possit aliquis de his quos vixit de carcere eiicere vel exire ad regnum vel ipse deprava potestate corruere. Fit enim interdum ut qui sub adolescentulo sapiente fuerint sine merore sint ita tamen ut cum sene ante versati sint. Qui enim postea nati sunt quia mala preterita nescierunt nec adolescentem laudare possunt qui post resurrexit abducti opinione perversa et impetu spiritus adversantis.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Hebreus meus Barachiam, quem maxime admirantur, ita exposuisse testatur est. Melior est interior homo qui post quartum decimum pubertatis annum in nobis per sapientiam exoritur, exteriori homine qui de matris alvo natus est, qui nescit recedere a vitio et qui de domo vinculatorum, id est utero, ad hoc exiit ut regnaret contra vitia qui etiam in potestate sua pauper effectus est mala omnia perpetrando. Vidi eos qui in priori homine vixerunt et cum secundo post conversati sunt, eo scilicet qui priore decesso regeneratus est, intellexi quidem omnes in priore homine peccasse antequam secundo nascente duo fierent. Qui vero ad meliora conversi et hi post litteram philosophorum11  sinistro tramite dimisso ad dextrum apicem contenderunt et secundum, id est novissimum, sunt secuti non letabuntur in eo, id est in priore.| ||
marg.| marg.| Origenes et Victorinus non multum inter se differunt. Post generalem enim sententiam que omnibus patet quod melior sit adolescens pauper et sapiens quam rex senex et insipiens et quod frequenter eveniat ut ille per sapientiam suam etiam de carcere regis egrediens imperet pro perverso et rex insipiens imperium perdat. Super Christo et diabolo sic interpretati sunt. Puerum pauperem et sapientem Christum. Unde magnum est tibi vocari puerum etiam eum pauperem quia cum dives esset pauper pro nobis factus est sapientem quia proficiebat etate et sapientia. Iste natus est in regno senis et ideo dicit : regnum meum non est de hoc mundo si esset de hoc mundo regnum meum ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudais nunc autem regnum meum non est hinc. In illius ergo senis stulti regno qui ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum natus est optimus puer et de domo vinculatorum de quibus Ieremias : Ut humiliaret sub pedibus eius omnes vinctos terre processit ad regnum et abiit in regionem longinquam et contra illos qui regnare eum nolebant post aliquantulum temporis rex reversus. Vidit ergo in spiritu Ecclesiastes viventes omnes qui possunt adolescentis esse participes dicentis egos sum vita veteri stulto rege dimisso Christum sequi similis duo ex Israel populi significantur prior qui ante adventum fuit et posterior qui antichristum pro Christo suscepturus est qui prior non penitus est abiectus. Prima enim Ecclesia ex Iudeis et apostolis congregata est et in fine Iudei qui antichristum pro Christo suscepturi sunt non letabuntur in Christo.| ||

Hieronymus, In Eccl. 4, 13 ; CCSL72, lin. 179-194 : « hebraeus meus, cuius saepe facio mentionem, cum ecclesiasten mecum legeret, haec baracchibam, quem unum uel maxime admirantur, super praesenti loco tradidisse testatus est. melior est interior homo, qui post quartum decimum pubertatis annum in nobis exoritur, exteriore homine, qui de matris aluo natus est, qui nescit recedere a uitio et qui de domo uinctorum, de utero uidelicet materno, ad hoc exiuit, ut regnaret in uitiis. qui etiam in potestate sua pauper effectus est, mala omnia perpetrando. uidi eos, qui in priore homine uixerunt et cum secundo homine postea uersati sunt, eo uidelicet, qui pro priore decessore generatus est; intellexi que omnes in homine priore peccasse, antequam, secundo nascente, duo homines fierent. qui uero ad meliora conuersi, et hi post litteram philosophorum, sinistro tramite derelicto, ad dextrum apicem contenderunt et secundum, id est nouissimum hominem sunt secuti, non laetabuntur in eo, id est in priore ».
Hieronymus, In Eccl. 4, 13 ; CCSL72, lin. 218-246 : « origenes et uictorinus non multum inter se diuersa senserunt. post generalem illam sententiam, quae omnibus patet, quod melior sit adolescentulus pauper et sapiens, quam rex senex et insipiens; et quod frequenter eueniat, ut ille per sapientiam suam etiam de carcere regis egrediens, imperet pro dominatore peruerso, et rex insipiens perdat imperium, quod tenebat; super christo et diabolo hunc locum interpretati sunt, quod puerum pauperem et sapientem, christum uelint. puerum, iuxta illud : magnum tibi est uocari te puerum meum; pauperem uero, quia pauper factus est, cum diues esset; et sapientem, quia proficiebat aetate et sapientia et gratia apud deum et homines. iste natus est in regno senis. et idcirco dicit : si esset de mundo hoc regnum meum, ministri utique mei certarent pro me, ut non traderer iudaeis. nunc autem non est de hoc mundo regnum meum. in illius itaque senis stulti regno, qui ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eius, natus est optimus puer et de domo uinculatorum, de quibus ieremias in lamentationibus loquitur, dicens : ut humiliaret sub pedibus eius omnes uinctos terrae, processit ad regnum, et abiit in regionem longinquam, et contra eos, qui se regnare nolebant, post aliquantum temporis rex reuersus est. praesago itaque spiritu uidit ecclesiastes omnes uiuentes, qui possunt adolescentis participes esse, dicentis : ego sum uita, uetere stulto rege dimisso, christum sequi. simul que duo ex israel populi significantur. prior qui ante aduentum domini fuerit et posterior qui antichristum pro christo suscepturus est; quod prior non penitus sit abiectus, prima quippe ecclesia ex iudaeis et apostolis congregata est; et in fine iudaei, qui antichristum pro christo suscepturi sunt, non laetentur in christo ».
11  hi post l. p.] post y litteram philosophorum Rusch
Numérotation du verset Qo. 4,14 
Quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regnum12  inopia consumatur.

12  regnum] regno Weber
Numérotation du verset Qo. 4,15 
Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente, secundo qui consurgit pro eo.
Numérotation du verset Qo. 4,16 
Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non letabuntur in eo. Sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
Numérotation du verset Qo. 4,17 
Custodi
interl.| interl.| magnum est Ecclesiam intrare sed sine offensione||
pedem tuum
interl.| interl.| affectum||
ingrediens domum Dei
interl.| interl.| vel templum||
et appropinqua
interl.| interl.| mente digna aliter non audies||
marg.| marg.| APPROPINQUA. Moyses accedit ad audiendum Deum alii non p ossunt.||
ut audias13  .
interl.| interl.| aure cordis||
interl.| interl.| precepta Dei et obedias||

13  et appropinqua ut audias] om. Weber
Multo enim melior est obedientia quam stultorum victime qui nesciunt quid faciant mali.
interl.| interl.| dum non obedierint et offerunt si offers munus tuum ad altare et recordatus fueris||
marg.| marg.| STULTORUM. Inobedientium qui donis et victimis volunt emere impunitatem peccatorum sed Dominus ait misericordiam volo et non sacrificium.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_4)