initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Qo. 6,1 
Est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines.
interl.|  hoc scilicet
marg.|  EST  ET  ALIUD etc. Describit et aliter divitem avarum qui cum omnia habeat bona nihilominus nimia parcitate se cruciat nesciens cui congreget.
Numérotation du verset Qo. 6,2 
Vir cui dedit Deus divitias et substantiam {Erfurt, t. 3, f. 25rb   ; facsim., t. 2, p. 701b} [Rusch, f. 25rb   ] et honorem et nihil deest anime sue
interl.|  vel eius

sue] eius Weber
ex omnibus que desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo
interl.|  quia ipse non vult
sed homo extraneus vorabit illud.
interl.|  quod congregat
marg.|  VIR  CUI  DEDIT. Potest hoc de populo Israel accipi cui dedit Dominus legem et prophetas et promissiones. Unde : auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius hec omnia ad gentes translata sunt et vident Iudei bona sua et non fruuntur et gentes multo meliores quamvis in fide novelle et quasi abortive quam illi qui de patrum antiquitate gloriantur dicentes : pater noster Abraham est et tamen ad unum locum id est ad iudicium properabimus omnes.
Hoc vanitas et miseria magna est.

m. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 6,3 
Si
interl.|  etiam
genuerit quispiam centum liberos
interl.|  hyperbole

liberos] om. Weber
et vixerit multos annos et plures dies
interl.|  aliis hominibus
etatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantie sue sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio quia
interl.|  vel quod

quia] quod Weber
melior illo sit abortivus.
interl.|  qui statum moritur cum ille diu crucietur
marg.|  SEPULTURAQUE  CAREAT. Adeo avaris ut nec de sepultura cogitet vel sepe pro divitiis occisus abiicitur in sepultus vel quia nullam sui memoriam relinquat cum omnibus bonis affluat.
Numérotation du verset Qo. 6,4 
Frustra enim venit
interl.|  ad lucem
et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius.
Numérotation du verset Qo. 6,5 
Non vidit solem
interl.|  iustitie
neque cognovit
interl.|  noluit cognoscere
distantiam boni et mali,
Numérotation du verset Qo. 6,6 
etiam si duobus millibus annis
interl.|  sensus malorum immutabilis
vixerit et non fuerit perfruitus bonis. Nonne ad unum locum properant omnia ?
interl.|  in terram vel in iudicium
Numérotation du verset Qo. 6,7 
Omnis labor hominis in ore eius
interl.|  in victu
marg.|  OMNIS  LABOR  HOMINIS  IN  ORE  EIUS. Hoc est quod laborando didicit homo id est rationalis in ore habet quia alios docet.
sed
interl.|  tamen
anima eius non implebitur bonis.
interl.|  quia necesse est iterum comedere
marg.|  ANIMA  EIUS  NON  IMPLEBITUR. Quia semper cupit discere quod doceat et hoc habet stulto plus quia cum beato paupere tendit ad Christum qui est vita et qui ait beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum.

eius] illius Weber implebitur bonis] impletur Weber
Numérotation du verset Qo. 6,8 
Quid habet amplius stulto sapiens ?
interl.|  utrique necesse manducare

stulto sapiens] sapiens ab stulto Weber
Et quid pauper nisi ut pergat
interl.|  curet unde vivat
illuc ubi est vita ?
interl.|  victus
Numérotation du verset Qo. 6,9 
Melius est videre
interl.|  pro
quod cupias
interl.|  an sit cupiendum
quam desiderare
interl.|  temere
quod nescias sed et hoc vanitas est et presumptio spiritus.
Numérotation du verset Qo. 6,10 
Quis futurus est
interl.|  Dei Filius homo

Quis] qui Weber
iam vocatum est
interl.|  a prophetis
nomen eius
interl.|  Emmanuel
et scitur quod homo
interl.|  verus
sit et non possit
interl.|  iam
contra fortiorem se in iudicio contendere.
interl.|  Patrem scilicet secundum humanitatem. Unde : Pater maior me est
marg.|  QUIS  FUTURIBUS  EST. Omnium hominum qui futuri sunt corpore circumdandi iam Deus vocabulum novit ne possit homo respondere contra artificem quare ita vel ita sit factus. Quanto enim amplius quesierimus tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua et non ex prescientia Dei tollitur liberum arbitrium sed cause ante precedunt quare unum quodque sic factum sit.
Numérotation du verset Qo. 6,11 
Verba sunt plurima, multamque in disputando vanitatem habentia10  .
interl.|  qui vehementer emungit elicit sanguinem
interl.|  unde : ne evanescas in sapientia tua non plus sapere quam oportet
marg.|  VERBA  SUNT  PLURIMA  MULTAMQUE. Quasi Dei quidem filius futurus est homo tu autem noli ultra inquirere qualis quomodo et huiusmodi sed crede generationem eius.

multamque] multa Weber 10  vanitatem habentia] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_6)