initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<30. Cantica**>

<30.2. Anselmi et Radulphi Laudunensis prologus in Cantica canticorum>

Numérotation du verset Ct. ,1 
prol.|  In initiis librorum cause dicende sunt quomodo vel quare compositus sit liber ipse, quas causas Hieronymus proemium vocat. Auctor itaque huius operis de quo agere volumus, trinomius fuit: qui ad numerum nominum suorum tres libros composuit, et eorum intentionem ipsorum nominum interpretatione distinxit. In primo itaque libro affectuose et dulciter, more patris filium pie admonentis, et quasi lac prebentis, quemque fidelem adhuc minus validum, et nondum terrenis prorsus abrenuntiare volentem erudit. In quo libro pro hac tanta dulcedine, Idida, quod dilectus sonat, edicitur. In hoc quippe docet meretricem fugiendam, consortia malorum, et cetera que honestate et probitate sunt digna facienda. In mundo tamen, ut diximus, adhuc [1187B] commorantem. Secundum nomen eius est Qoelet quod grece Ecclesiastes, latine concionator dicitur. Concionatorem autem illum dicimus, qui in concione, id est in concilio, publicus orator est, prolatione veritatis nullum verens, nulli blandiens, quod in secundo libro suo iste facit. Nam, ut quasi quibusdam gradibus ascensionis, ad perfectionem quem doctrina sua attraheret, cui primo misericorditer, legitime tamen, terrenis istis cum misericordie operibus concesserat utendum, quoniam carnalem et adhuc infirmum animum celestia et perfectiora non posse tenere credebat, iam ceu validiorem et ad altiora sumenda potentem, ad despectum omnium terrenorum in hoc secundo libro invitat, monstratque quam caduca quamque transitoria [1187C] sint cuncta temporalia, sic dicens: « Vanitas vanitatum et omnia vanitas ». Hoc vero ad contemplativam, cuncta scilicet mundana despicere, et celestibus inhiare, pertinet. Illud autem quod in primo libro concessum erat, ad activam vitam. Cuius preterea rei gratia tantum laborem incoare in hoc suo tertio libro persuaserit, spiritualiter intendentibus quibusdam terrenis similitudinibus ostendit, ad hoc profecto ut per despectum terrenorum ad gloriam [1188A] pervenire possemus eternorum. In quo opere Salomon, id est pacificus, dicitur.

a La Glose ordinaire sur le Cantique doit être distinguée de la version « E » (éd. PL 162) du commentaire du Cantique avec laquelle la Glose ne présente que 122 sentences communes. La version E serait donc la rédaction par Raoul de Laon avant 1130 de notes issues des leçons d’Anselme de Laon. L’absence du § 1 « In initiis librorum » de plusieurs manuscrits, notamment des plus anciens, indique qu’il s’agit peut-être d’un ajout ; on notera que ce paragraphe est une introduction générale aux livres sapientiaux qui semble être un commentaire de la préface générale de la Glose sur les livres sapientiaux. Les témoins recensés sont tantôt attribués à Raoul de Laon (Tr227 P13200), tantôt diffusés sans nom d’auteur (Tr1223 ; cf. Paris, BnF, lat. 567). Nous en éditons ici la version longue du prologue diffusé tardivement sous forme de livre glosé (voir détail dans notre inventaire sommaire des manuscrits de la Bible latine glosée) dans Lem218 , Tar58, Tr227, Tr1223 collationnés avecPL 162, 1189C. Cf. RB-01358 ; RB-07126. - Cf. A. Landgraf, Collectanea franciscana, 1938, 540 ; J. Leclercq, « Le commentaire du Cantique des cantiques attribué à Anselme de Laon », RTAM 16 (1949), 29-39 ; M. Dove, CC22, p. 35-36 ; R. E. Guiglielmetti, Firenze, 2006, p. 339 ; C. Giraud, Per Verba Magistri, 2010, p. 90-91.
b Qo. 1, 2.

1 In] Incipiunt glose in canticis canticorum secundum lectionem magistri Anselmi Laudunensis praem. Lem218 | 2 minus] mus cacogr. Tr227 | 3 volentem] valentem Tr227² | 4 concione Lem218 ] + hominum PL162 | 5 prolatione Lem218 PL162 ] in praem. Tr227 | 6 vitam Lem218 PL162 ] om. Tr227 |
Numérotation du verset Ct. ,2 
prol.|  Liber iste vocatur Cantica canticorum, et etiam pluraliter, propter multam excellentiam dignitatis. Fecit enim Salomon primum Parabolas, scilicet librum Proverbiorum, in quo simpliciter ostendit quomodo recte uteremur his mundanis; quod pertinet ad activam vitam, et Canticum simpliciter potest vocari. Dicuntur autem Proverbia precepta de vita humana per aliquas similitudines. Deinde fecit Ecclesiasten, in quo annuntiavit omnia mundana esse contemnenda, ut cum dicit: Omnia sunt vanitas; et est quidam gradus ab activa vita ad contemplativam, potestque dici canticum simpliciter. Post hos fecit librum istum in quo docet de dilectione Dei, quasi [1188B] mundo iam contempto, quod pertinet ad contemplativam vitam. Inde vocatur Canticum canticorum, scilicet canticum excellentius predictis duobus, et ceteris similibus.
Numérotation du verset Ct. ,3 
prol.|  Nomen huius libri in hebreo, Sir Asirim, quod valet apud nos Canticum canticorum. Dicitur Salomon secundum hos tres libros quos fecit tria habuisse vocabula: secundum Parabolas vocatur Idida, id est dilectus ; ibi enim instruens rudes cepit ab ipsis diligi, per quod nomen significatur Christus, qui per excellentiam dicitur dilectus, de quo Deus: « Hic est Filius meus dilectus ». Ecclesiastes nomen est10  libri et auctoris, et interpretatur concionator, scilicet diversos ad idem consentire faciens. Convocantur namque diversi in illo libro ut sibi consentiant in contemptu mundi, et11  [1188C] est tractum ex similitudine cantoris, qui diversorum voces in unam concordiam moderatur. Iterum12  per hoc nomen significatur Christus, qui est verus concionator, docens terrena transitoria esse spernenda et amanda celestia. Dicitur quoque Ecclesiastes, quia Ecclesiam egregie gubernat et ad unam fidem convocat. Secundum hunc librum dicitur Salomon, id est pacificus, per quod item significat Christum, qui verus pacificus est et convocans omnes ad sui dilectionem.

Mt. 17.
tria Lem218 Tr227 ] XXX PL162 | 10  est] + et Tr227 | 11  et] quod PL162 | 12  Iterum Lem218 Tr227 ] Item PL162 |
Numérotation du verset Ct. ,4 
prol.| [1189A] Dicitur etiam13  auctor in Proverbiis ethicus, id est tractans de moribus ; idem in Ecclesiasten14  physicus, id est tractans naturam rerum ; in Canticis theologus, sermocinans de divinis.
13  etiam] et PL162 14  Ecclesiasten] ecclesiaste PL162
Numérotation du verset Ct. ,5 
prol.|  In hoc libro sunt materia sponsus et sponsa, amici sponsi, qui etiam15  paranymphi dicuntur et amice sponse. Est autem sponsus Deus, quoniam ipse spondet se Ecclesie; scilicet si ei fidem custodiat ne fornicetur cum demone, copulabit sibi tandem16  in nuptiis. Sponsa dicitur Ecclesia, scilicet17  firmi in fide, quoniam perfecte sumens fidem spondet se Deo et renuntiat pompis Satane. Dicuntur amici sponsi velut18  sancti angeli et perfectiores, ut apostoli qui sponsum adiuvant ut amicam suam retineat, commonentes et adiuvantes Ecclesiam, ne ipsa cum alieno fornicetur, sed soli Deo [1189B] adhereat. Dicuntur amice sponse adhuc teneri in fide, qui non plene sciunt Sponsum diligere, sed iam exhibent se habiles ut sponsam imitentur, ut sic bene eruditi a sponsa fiant et ipsi sponso.
15  etiam] et PL162 | 16  tandem] + eam Tr227 | 17  scilicet] + iam Tr227 | 18  velut] velut Tr227² |
Numérotation du verset Ct. ,6 
prol.|  De hac autem materia hoc modo agit, scilicet ostendens qualiter in hac vita sponsus alloquatur amicam et per se et per amicos, et quanta affectione recipiat verba sponsi, et qualiter amice sponse ostendant19  se paratas imitari sponsam, et loquantur sponse, aliquando et ipsi Sponso. Salomon enim adhuc tenens donum sapientie, illuminatus a Spiritu sancto prophetizat qualiter Ecclesia ante adventum Christi, et deinde secundum singulos status usque ad finem mundi sit se habitura erga Deum.
19  ostendant] ostendat PL162
Numérotation du verset Ct. ,7 
prol.|  Est quoque finis et intentio ut compellat audientes ad dilectionem [1189C] Dei. Scribit autem hic auctor ut comicus, scilicet nihil ex se dicens, sed inducit ipsas personas loquentes et quia in nullo amore eque affectuosa verba amoris inveniuntur, sicut inter sponsum et sponsam, facit eos quasi verbis carnalis amoris loqui. Et sunt hec prima verba Ecclesie iam proxime adventui Christi, et nimio amore iam presentiam eius desiderantis; sicut illi qui dicebant: Putas videbo? Putas durabo? Putas inveniet me illa nativitas? Et sicut carnalis sponsa cui iam egregie per nuntios placuisset sponsus, fastidiens iam legatos, expetens ipsius presentiam diceret: Veniat ipse, ut presens mecum loquatur, et me osculetur, ita hic dicunt fideles20  illi proxime ante Christum. Deus ipse sicut prenuntiatus est per patriarchas et prophetas ipse idem iam osculetur me .21 

20  ita... dicunt] dicens dicunt hic Mz777




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ct. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber30.xml&chapitre=30_)