initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<30. Cantica**>

Capitulum 1

Numérotation du verset Ct. 1,1 
interl.| interl.|+ Vox Synagoge optantis Christi adventum| ||
marg.| marg.| 2. Vox precedentium adventum Christi, qui orant ad patrem sponsi, id est Christi.| ||
marg.| marg.| 10. In mediis precibus exauditur, et videns sponsum ad ipsum loquitur.||

1 Codd. : CM22T, om. Rusch CM22
3 Codd. : Rusch CM22
2 id est Christi CM22P Rusch] + ut veniat ille per quem expectant liberari CM22P, Tr1378, f. 146r ; om. CM22
Osculetur me
interl.| interl.| 13. humanam naturam||
osculo oris sui
interl.| interl.| 12. delectet et certificet||
interl.| interl.| 14. incarnatione filii que est quasi quedam prelibatio coniunctionis ||
marg.| marg.| 3. Tangat me dulcedine presentie sue quam a prophetis sepius promissam audivi, et velut osculum afferens etiam mei oris attactum suscipiat, id est interrogantem me de via salutis audiat et erudiat, et utraque unum faciens osculum pacis afferat.||
marg.| marg.| *7. Osculari pro pacificari ponitur ad similitudinem illorum qui propter discordiam a dominis suis recesserunt sed redeuntes se invicem osculantur et perfecte pacificantur, sicut Synagoga.| ||
marg.| marg.| *8. Genus hoc a Deo suo per peccatum remotum optat reconciliari per incarnationem filii.| ||
marg.| marg.| 5. Quot precepta ex eius predicatione cognoscit quasi tot oris eius oscula suscipit.| ||
marg.| marg.| *9. Loquitur more amantis que per fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare.| 10  ||
marg.| marg.| *6. Sicut enim in osculo duo corpora diversa iunguntur sic in incarnatione filii due substantie divinitatis et humanitatis, penitus diverse, inseparabili11  coniunctione uniuntur.| 12  ||

quedam] om. CM22 coniunctionis] + nostre et Dei CM22 a prophetis – sepius] inv. CM22 11  inseperabili] inseparabile CM22
quia
interl.| interl.| 15. quia hic gratia adiuvans et finis13  vita eterna14  ||
meliora sunt ubera tua
interl.| interl.| 16. doctrina et refectio tue presentie que dulcis est||
vino
interl.| interl.| 17. legis fervore, vel quibuslibet aliis institutionibus||
marg.| marg.| 11. MELIORA  UBERA.  Ubera sponsi nominat, quod muliebre est, ut ipso carminis initio figurate se loqui manifestet.||
marg.| marg.| 4. Ideo desidero osculum quod est etiam15  redemptio mea, quia instructiones tue que sunt lac et nutrimenta puerorum sunt meliores16  aliis doctrinis que non fovent sed occidunt simplices sicut vinum enecat pueros17  .||
15  est etiam] esset CM22 | 16  meliores] meliora CM22 | 17  pueros] + doctrine enecantes sunt vetus litteralem sensum et doctrine philosophorum CM22P, + vel parvulos CM22T |
Numérotation du verset Ct. 1,2 
Fragrantia18  unguentis optimis
interl.| interl.|+ 18. Unguenta sunt dona Sancti Spiritus optima quia invisibiliter animam reficiunt.| 19  ||
interl.| interl.| 28. ad similitudinem unguentorum, quia odore attrahunt20  vel propter21  dona Sancti Spiritus||
interl.| interl.| 29. quia effectu et natura omnes precedunt22  unctiones Veteris23  Legis||

19  Codd. : CM22, om. Rusch

18  Fragrantia CM22L CM22S Rusch] Flaglantia CM22B CM22N Weber, flagrantia CM22
20  quia odore attrahunt] = CM22 § 27 21  propter] per CM22 22  effectu… precedunt CM22P Rusch] precedit effectu et natura omnes CM22 23  Veteris] om. CM22N CM22V
oleum effusum
interl.| interl.| de baptismo| 24  ||
interl.| interl.| 30. quia reficit, sanat et25  superenatat||
marg.| marg.| 19. OLEUM  EFFUSUM. Ideo etiam desidero osculum quia nomen tuum est oleumetc.26  ||
marg.| marg.| 20. Sponsus a patre missus27  ad sponsam venit unctus ut et sponsam unguat.||

24  Codd. : Rusch, CM22
25  et] om. CM22 26  est oleum etc.] oleum effusum CM22 27  missus] om. Rusch
nomen tuum
interl.| interl.| 32. Deus homo factus||
interl.| interl.| 31. quod prius latebat in paucis modo28  notificatur ad salutem omnium||
marg.| marg.| 22. A chrisma29  Christus, id est ab unctione unctus, quod nomen per gratiam sancti Spiritus in baptismate funditur in cunctos fideles.||
marg.| marg.| 23. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui me cum pernoctabit.||
marg.| marg.| 21. Nomen Iesu venit in mundum et statim predicatur. Oleum effusum, id est in universa terra Christi30  nomen predicatur. Nunc Moysi nomen auditur in gentibus31  , quod prius Iudee tantum claudebatur angustiis32  .||
28  modo] om. CM22 29  chrisma] chrismate CM22B CM22N CM22V 30  Christi] om. CM22H CM22S | 31  Nunc... in gentibus Rusch] Nunc Moysi nomen auditur CM22, Nunc Christus Moysi additur CM22L CM22P, Nunc nomen Iesu additur CM22S | 32  c. a.] inv. CM22 |
ideo
interl.| interl.| 33. quia effusum est||
adolescentule
interl.| interl.| 34. rudes in fide||
interl.| interl.| 35. quia te in essentia videre non possunt, sola dulcedine nominis tui te omnibus rebus anteponunt||
marg.| marg.| 24. IDEO  ADOLESCENTULE. Hec dicens adolescentulas conspicit, que dum prius loqueretur non aderant sed in precibus mediis33  ingreditur adolescentularum chorus et sponse laudatur eloquiis.||
marg.| marg.| 26. Universe Ecclesie que unam catholicam Ecclesiam34  faciunt, adolescentule sunt non vetuste per culpam sed novelle per gratiam, non senio steriles sed etate mentis ad spiritalem congrue fecunditatem.||
marg.| marg.|*25. Et quia oleo tue gratie omnes dolores criminum evacuasti ideo adolescentule dilexerunt 35  .| 36  ||

36  Codd. : Rusch ; om. codd. CM22
33  p. m.] inv. CM22 34  Ecclesiam] om. CM22 35  dilexerunt Rusch] + te CM22
dilexerunt te nimis37  .

37  nimis] om. Weber
Numérotation du verset Ct. 1,3 
interl.| interl.|+ Eccclesia| 38  ||
interl.| interl.|+ Vox Eccclesie| 39  ||

38  Codd. : CM22B ; om. Rusch CM22
39  Codd. : CM22L CM22S CM22T ; om. Rusch CM22 | Vox Ecclesie] + secundum hoc quod adolescentule sunt electorum anime, vel adolescentularum vox est id est in fide rudium CM22T
Trahe me post te
interl.| interl.| 48. infer vim corpori| 40  ||
interl.| interl.| 49. in umbra tua vel etiam41  imitatione tuorum operum||
marg.| marg.| 37. TRAHE. Respondent  adolescentule :  trahe me post te. Sponsa non post tergum sequitur sed sponsi iuncta lateri. Famule post eam42  ingrediuntur.||
marg.| marg.| 36. Hucusque vox expectantium incarnationem salvatoris et dona ipsius commendantium, hinc subinfertur vox illorum qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret et osculum afferret rogabat, hec non ad se ultra43  eum descendere taliter44  flagitat sed ipsa potius ad celos sequi desiderat. Quod quia per se non posse fieri45  conspicit eius ducatum implorat ad quem venire desiderat.||
40  corpori] + usque ad ‘nigra sum’ in paucis Ecclesia quasi lector discernat CM22T 41  etiam] in CM22N CM22P CM22S, om. CM22 et cett. codd.42  eam] eum CM22 43  ad se - ultra] inv. CM22 | 44  eum descendere – taliter] inv. CM22 | 45  non posse fieri] fieri posse non CM22 |
interl.| interl.| 50. cum singulariter dicitur trahe me additur  curremus, quia una per orbem Ecclesia de multis fidelibus||
in odore unguentorum tuorum46  .
interl.| interl.| 51. in fama nominis tui quod comparatur unguentis, vel in fide eternorum bonorum que unguentis sunt comparabilia||
marg.| marg.| 38. Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum.||
marg.| marg.| 39. In odore unguentorum tuorum 47   : in consideratione miraculorum.||

46  in odore unguentorum tuorum] om. Weber
47  tuorum] id est CM22
Introduxit me rex
interl.| interl.|+ Iterum vox Eccclesie| 48  ||
marg.| marg.| 40. INTRODUXIT. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad iuvenculas et nuntiat illis49  .||
interl.| interl.| 52. quasi : vos adolescentule currite quia me currentem  introduxit sic et vos introducet||

48  Codd. : CM22T ; om. Rusch, cett. codd. CM22
49  illis] eis CM22
in cellaria sua.
interl.| interl.| 53. nondum ad requiem sed in presentem Ecclesiam ubi necessaria sunt50  vite||
marg.| marg.| 41. INTRODUXIT ME. Vel per spem  in eternam beatitudinem induxit pluraliter pro omnimoda bonorum copia, quasi : iam dulcedinem regni celestis prelibavi que mihi in celis parata sunt ipso revelante cognovi. Mox que ad eum conversa qui sibi hoc51  revelat gratias agit pro beneficiis.||
marg.| marg.|*42. Quattuor sunt in domo : porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam fidem, per ascensum spem, per triclinium caritatem, per cubiculum ipsam beatitudinem intelligimus.| 52  ||

52  Codd. : Rusch ; om. codd. CM22
50  sunt] om. CM22 51  hoc] hec CM22
Exultabimus
interl.| interl.| 54. corpore cum bonorum operum attestatione||
interl.| interl.| 57. exultabimus quamdiu  memores erimus donorum vel doctrinarum tuarum||
et letabimur
interl.| interl.| 55. animo cum bona voluntate operabimur||
in te
interl.| interl.| 56. non in nobis||
marg.| marg.| 43. EXULTABIMUS, quasi : non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus sed te memores per omnia quanta pietate austeritatem legis gratia fidei evangelice mitigare dignatus es. Ideo non in nobis sed  in te exultabimus, quia recti omnes diligunt te et53  super omnia diligendum didicerunt.||
53  diligunt te et] te diligunt et CM22
memores uberum tuorum
interl.| interl.| 58. existentium super austeritatem legis vel carnalium desideriorum que inebriant||
super vinum.
marg.| marg.| 44. Rursus in penetrale sponsa54  ingressa, adolescentule dum illius prestolantur adventum, lete concinunt pro sponse perfectione.  Memores uberum55  et  recti diligunt 56  ad sponse commendationem refertur.||
marg.| marg.| 45. MEMORES. Illa que maior est iam  tuorum lacte  uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum recti diligunt te.||
interl.| interl.|+ et merito memorum quia | 57  ||

57  Codd. : CM22P ; om. Rusch CM22
54  in p. – s.] inv. CM22 | 55  uberum] + tuorum CM22 | 56  diligunt] te CM22 |
Recti diligunt te.
marg.| marg.| 46. RECTI. Omnes qui  recti 58  sunt corde super omnia te  diligunt, nec  recti sunt qui tuo amori aliquid preponunt a quo solo habent quicquid boni habent59  .||
marg.| marg.| 47. RECTI  DILIGUNT TE. Frustra se conditorem diligere credunt qui eius monita contemnunt. Vere iusti nec actu nec cogitatu nec dicto60  Deum violant.||
58  recti] recto CM22 59  a quo solo habent... habent] om. CM22N (transl. post § 47 ... violant) CM22T 60  nec cogitatu - nec dicto] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,4 
Nigra sum
interl.| interl.| Vox Ecclesie| 61  ||
interl.| interl.| 68. in pressuris vel per penitentiam||
marg.| marg.| 60. NIGRA. Postquam Ecclesia in cellaria est perducta per cognitionem scilicet62  et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere et in eius gratia gaudere didicit, restat ostendere quid pro amore illius et pro acquisitione bonorum que gustavit certaminis subeat et63  quid afflictionis tolleret.||
marg.| marg.| 61. NIGRA. Quasi : promittitis vos mecum ituras et potest vos tribulatio deterrere64  quam patior, sed nec afflictio nec infamia vos deterreant65  , quia hec virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris.||
marg.| marg.| 59. NIGRA. Rursus adolescentulis sponsa respondet et agitur de manifesta temptatione.||
marg.| marg.| 62. NIGRA. Vilis quidem in oculis persequentium appareo66  , sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo.||

61  Codd. : CM22L CM22T; om.CM22 Rusch
62  scilicet] videlicet CM22 63  et] om. CM22 64  t. d.] inv. CM22 65  deterreant CM22N Rusch] detineant CM22 66  appareo] pareo CM22B CM22L CM22T
sed formosa,
interl.| interl.| 69. decore virtutum||
filie Hierusalem
interl.| interl.| 70. que iam ad celestis patrie habitationem suspiratis||
sicut tabernacula
interl.| interl.| 71. nigra reputor et quasi purgamentum mundi, non habens locum inter homines sed semper militans et exulans67  .||
67  exulans] exultans CM22B CM22H CM22S
Cedar
interl.| interl.| 72. id est tenebre||
marg.| marg.| 63. SICUT  TABERNACULA  CEDAR  SICUT. Hic  sicut ponitur non pro veritate sed pro estimatione insipientium qui eam putant vitiorum vel demonum mansionem,  sicut pelles Salomonis 68  hic ponitur pro veritate69  .||
marg.| marg.| 64. Cedar Ismaelis filius fuit"cuius manus70  contra omnes et71  manus omnium contra eum", nullum inter homines habens locum sed in tabernaculis pro nequitia sua semper habitans. Sic et iusti pro meritis suis creduntur expelli et affligi et quasi hostes omnium iudicantur. Unde dicitur : « Eritis odio omnibus propter nomen meum ».| 72  ||

Cf. Gn. 16, 12 .

72  Codd. : Rusch CM22 ; om. CM22H
68  pelles Salomonis CM22B CM22N CM22P CM22S CM22V] pel. sa. Rusch, pellis Salomonis CM22 (post corr. CM22V etc.)69  sicut pelles... veritate] om. CM22B CM22P 70  I. f. fuit c. m.] filius Ismahelis manus cuius CM22 71  et] om. CM22
sicut pelles73  Salomonis.
interl.| interl.|+ sicut pelles hic ponitur pro veritate| 74  ||
interl.| interl.| 74. nostre militie pacificum verum75  delectantes||
interl.| interl.| 73. formosa sicut pelles Salomonis 76   . ||
interl.| interl.| 65. De pellibus rubricatis fecit sibi Salomon tabernaculum in quo delectabatur.| 77  ||
marg.| marg.| 66. SICUT  PELLES. Ecclesia in se carnalia mortificans desideria et decorata virtutibus vero pacifico dignum fit habitaculum.||
marg.| marg.|*67. Ideo caro dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.| 78  ||

74  Codd. : CM22B ; om. Rusch CM22(cett.)
78  Codd. : Rusch, om. cett. codd. CM22

73  pelles Weber CM22B CM22N CM22P CM22S CM22V (pr. m.) Rusch Clementina Edmaior.(ΦP*)] pellis Edmaior.(Φ Θ Ψ etc.), cett. codd. CM22
75  nostre militie p. v.] nostra militia verum pacificum CM22 76  pelles Salomonis] scrips., pel. Sa. Rusch, pellis Salomonis CM22
Numérotation du verset Ct. 1,5 
interl.| interl.| 85. nigra quidem sum sed nolite mirari si hominibus foris despecta sum ob estus temptationum||
interl.| interl.| 86. Non est naturalis hec nigredo sed interior fulgor a foris velatur tribulationibus80  ||
interl.| interl.| 84. nec81  hoc solum intueamini quod patior, sed attendite fructum qui sequitur||

79  sim CM22P CM22T Rusch Edmaior.] sum CM22
80  tribulationibus CM22N CM22V Rusch] om. CM22 81  nec CM22N CM22V Rusch] ne CM22
quia decoloravit me sol
interl.| interl.| Christus| 82  ||
interl.| interl.| 87. exercitatio tribulationum, vel Christus pro cuius amore hec patior||
marg.| marg.| {Erfurt, t. 3, f. 29ra ; facsim., t. 2, p. 709a} [Rusch, f. 29ra ] 75. DECOLORAVIT ME  SOL. Solis est urere83  et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat.| 84  ||
marg.| marg.| *77. FILII  MATRIS. Et quasi ad obiectionem infirmorum dubitantium respondet :| 85  ||

82  Codd. : Rusch ; om. CM22
84  Codd. : Rusch CM22, om. CM22B
85  Codd. : Rusch, om. CM22
83  urere] exurere CM22
filii matris mee
interl.| interl.| 88. Iudei qui in ritibus synagoge adhuc perseverant||
marg.| marg.| *78. Filii, id est apostoli, destruxerunt sectam nostram.| 86  ||

86  Codd. : Rusch, om. CM22
pugnaverunt contra me.
interl.| interl.| 89. disputationibus et persecutionibus||
interl.| interl.| 90. ad me retinendam||
marg.| marg.| 76. Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit que gravior apparet per hoc quod a contribulibus.| 87  ||
marg.| marg.| 79. Paulus, Ecclesie persecutor, filius fuit matris eius secundum carnem et educationem, et penitentiam agens ad sororis signa conversus predicavit fidem quam ante destruebat.||

87  Codd. : Rusch CM22, om. CM22B
Posuerunt me custodem
interl.| interl.| 92. fructuum||
interl.| interl.| 91. causa88  fuit eorum malitia||
88  causa] id est praem. CM22B CM22L CM22P CM22T
in vineis.
interl.| interl.| 93. gentium excolendis per orbem89  ||
marg.| marg.| 81. POSUERUNT ME. Una erat in90  Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia que die Pentecostes91  adventu Spiritus sancti est constituta, cuius eo tempore apostoli custodes fuerunt sed, facta persecutione,"dispersi sunt in regionibus Iudee et Samarie preter apostolos", et sic contigit ut plures essent vinee, id est in pluribus locis, et dum persecutores Iudei volebant Ecclesiam perturbare seminarium verbi spargebant latius nolentes92  , et unam persequendo multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidali odio Synagoge mox subiicit quantum per hanc afflictionem profecerit, addens ex persona illorum quibus predicandi cura commissa est :  posuerunt me custodem in vineis.||

Cf. Act. 8, 1 .
89  per orbem CM22B CM22N CM22P CM22S CM22T CM22V Rusch] om. CM22 90  in] om. CM22 | 91  Pentecostes Rusch CM22] Pentecosten CM22L CM22P CM22S CM22T | 92  spargebant latius nolentes] nolentes latius spargebant CM22 |
Vineam meam
interl.| interl.| 94. primitus in Hierosolymis93  constitutam per Christum et apostolos, sed multas per orbem||
93  p. - in H.] inv. CM22
non custodivi.
marg.| marg.| 82. Gregorius Magnus GREGORIUS. 94  Vinee nostre actiones sunt95  quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi nostram vineam non custodimus quia dum extraneis actionibus implicamur ministerium actionis nostre negligimus.||
marg.| marg.| 83. Dum plures custodirem96  vineas ut alios lucrifacerem97  in quibusdam damna sustinui.||
marg.| marg.| 80. Acerbitas persecutionis filiorum Synagoge fecit me vineam non custodire, quia relicta evangelica doctrina ad legalium observationum differentias cogebant.||
94  Gregorius CM22T Rusch] Moraliter CM22N CM22V, om. CM22 95  a. s.] inv. CM22 96  custodirem Rusch] vel praem. CM22T, custodio CM22 97  lucrifacerem CM22N Rusch] + ipse CM22
Numérotation du verset Ct. 1,6 
interl.| interl.|+ Vox Ecclesie ad Christum| 98  ||
interl.| interl.| 100. Vox adolescentularum ad sponsum||
interl.| interl.| 101. De occulta tribulatione que ab hereticis fit||

98  Codd. : CM22S, om. Rusch CM22
Indica mihi
marg.| marg.| 95. INDICA  MIHI. Vox incipientis Ecclesie de gentibus ad sponsam, quia multi pseudo prophete exeunt99  in mundum dicentes :"ecce hic Christus, ecce illic" exorat ut possit discernere in quorum professione et opere possit inveniri :  Indica mihi pastorem meum quem tota anima diligo et in quibus requiem et pascua habeat ne estu turbata temptationum per  sodalium, id est hereticorum conventicula, eum querere incipiam. Vel in voce predicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vite verba ministrare100  debeant.||
marg.| marg.| 96. Deinde conspicit sponsum qui conspectus abscessit, et frequenter hoc facit in toto carmine quod expertus in se probavit. Sepe habitus sponsus, elabitur101  donec vere tenebitur.||

99  exeunt CM22 Rusch] exierunt CM22H CM22N 100  ministrare CM22B CM22N CM22P Rusch] dispensare CM22 101  elabitur] sepe praem. CM22N CM22V Rusch
quem diligit anima mea
interl.| interl.| 102. Congrue dilectum vocat quia quo gravius est periculum eo amplius liberatorem diligit.||
ubi
interl.| interl.| 103. des pastum, id est opera, vel accipias||
interl.| interl.| 104. ut eis102  possim conformari||
102  eis CM22 Rusch] ei CM22B CM22N
pascas
interl.| interl.| vel pascat | 103  ||
interl.| interl.| id est activis| 104  ||

103  Codd. : CM22V Rusch ; om. CM22 (cett.)
104  Codd. : CM22 ; om. CM22.H CM22.L CM22.N CM22.S CM22.T CM22.V Rusch
ubi cubes
interl.| interl.| vel cubet| 105  ||
interl.| interl.| 106. scilicet in contemplativis, post pastum requies106  ||

105  Codd. : CM22V Rusch ; om. CM22 (cett.)
106  requies CM22N CM22V Rusch] quies CM22
interl.| interl.| 107. id est107  clare et manifeste| 108  ||
marg.| marg.| 97. In meridie, id est in splendore maiestatis tue quod perfectis convenit non mane vel vespere. Vel  meridie, id est in nimia exustione tribulationum quam immittit diabolus dolens sibi mundum subripi.||
marg.| marg.| 98. Solet rerum qualitas ex109  tempore notari : Abraham meridie angelos suscepit, Ioseph meridie cum fratribus epulatur110  .||

107  id est] scilicet CM22 109  ex Rusch] de CM22L Rusch om. CM22 110  epulatur CM22B CM22L CM22P CM22S CM22T CM22V Rusch] epulabatur CM22
ne vagari incipiam
interl.| interl.| 108. nisi annuntiaveris, incipio errabunda iactari a via recedendo||
post111  greges
interl.| interl.| 109. lascivas112  multitudines latam viam incedentes113  ||

111  post Ω Rusch] per Weber
112  lascivas] id est praem. CM22 113  incedentes] insistentes CM22
sodalium tuorum.
marg.| marg.| 99. SODALIUM  TUORUM. Heretici sodales dicuntur114  quia nominis eius et confessionis mysteria circumferunt.||
114  sodales dicuntur Rusch] sunt sodales CM22N, sodales CM22
Numérotation du verset Ct. 1,7 
interl.| interl.|+ Christus| 115  ||
interl.| interl.|+ Vox Christi| 116  ||
interl.| interl.|+ Ad Ecclesiam| 117  ||

115  Codd. : CM22B ; om. Rusch CM22
116  Codd. : CM22L CM22T ; om. Rusch CM22
117  Codd. : CM22S ; om. Rusch CM22
Si ignoras te
interl.| interl.|+ scio te esse rationalem| 118  ||
interl.| interl.| 116. sub huiusmodi temptatione te mihi sponsatam||

118  Codd. : CM22S, om. Rusch CM22
o pulcherrima119 
interl.| interl.|+ pulchrior pro pressuris, pulcherrima futura | 120  ||

120  Codd. : CM22N, om. Rusch CM22

119  pulcherrima ΩS ΩJ Rusch] pulchra Weber CM22
inter mulieres
interl.| interl.| *117. hereticos animas hominum, diabolo parturientes| 121  ||

121  Codd. : Rusch, om. CM22
egredere
interl.| interl.| 118. non precipit sed permittit et quid sit eventurum predicit||
et abi post vestigia gregum tuorum122 
interl.| interl.| 119. varios actus errantium sequere||
marg.| marg.| 110. SI IGNORAS. Quia sponsa dum auxilia123  presentie Dei requireret in tribulationibus ex persona infirmantium subiunxerat :  ne vagari incipiam, statim eandem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud evangelii : « Modice fidei quare dubitasti ? », quasi : tu times in tribulatione a me deseri et in fervore denigratam te conqueris, sed ego per tribulationes et124  pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras nec reminisceris quod « nemo coronatur nisi qui legitime certaverit », egredere a meo consortio.||
marg.| marg.| 111. Moraliter. Gregorius Magnus GREGORIUS. 125  Quando anima inter peccatores posita ad auctores126  sui imaginem se conditam meminit iuxta percepte similitudinis ordinem incedit. Quod si127  non cognoscit egreditur a secreto corde128  in exteriores concupiscentias et ad latam viam ducta sequitur exempla populorum.||
marg.| marg.|*114. {Erfurt, t. 3, f. 29rb ; facsim., t. 2, p. 709b} [Rusch, f. 29rb ] Dominus, obiurgans Ecclesiam paventem, admonet date sibi gratie adversus hostium insidias.| 129  ||

2Tm. 2, 5.

129  Codd. : Rusch, om. CM22

122  tuorum ΩS Ω ΩJ] om. Weber CM22
123  auxilia] auxilium CM22 124  quasi t u times… tribulationes et Rusch] tribulationes te CM22 125  Moraliter. Gregorius CM22N CM22T Rusch] om. CM22 | 126  auctoris] auctores CM22 | 127  Quod si] Que se CM22 | 128  corde] cordis CM22 |
et pasce hedos tuos
interl.| interl.| 120. nutri pravos motus carnis, vel perditos auditores qui a sinistris statuentur||
marg.| marg.| 112. Hedos tuos quia non iuxta mandatorum meorum130  regulam sed iuxta tuos errores131  instituuntur.||
130  m. m.] inv. CM22 131  t. e.] inv. CM22
iuxta tabernacula pastorum.
interl.| interl.|+ bonorum vel malorum| 132  ||
interl.| interl.| 121. secuta magistrorum insipientium133  doctrinas||
marg.| marg.| 113. IUXTA. In vestigiis  pastorum novissima fies, non inter oves sed hedos.||
marg.| marg.| 122. Vel iuxta, id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypochrite sequi bonos134  videntur viros135  .||
interl.| interl.|+ Sed non debes ignorare| 136  ||

132  Codd. : CM22T, om. Rusch CM22
136  Codd. : CM22S ; om. Rusch CM22
133  m. i.] inv. CM22 134  s. q.] inv. CM22 135  viros] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,8 
Equitatui meo
interl.| interl.| 127. populo israelitico| 137  ||
marg.| marg.| 128. EQUITATUI. Sicut priorem populum de egyptiaca138  servitute liberavi, sic te de manibus persequentium139  liberabo, elidens pharaonem140  , si te sponsam meam cognoveris liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati141  .| 142  ||
marg.| marg.| 123. EQUITATUI  MEO. Quia Dominus non vult Ecclesiam143  ignorare seipsam sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei144  , quasi : si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata que turbari non debeas.| 145  ||
marg.| marg.| 125. EQUITATUI. Eques sponsus dicente propheta et salus eius equitatio. Quantum ergo146  differt meus equitatus ab equis pharaonis tantum melior es omnibus aliis filiabus147  .||
marg.| marg.| 124. Sicut ille populus supervenientibus curribus pharaonis perterritus est, sed celesti protectione salvatus et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est148  , sic unda mortis que cunctis occursura est mortalibus pravos rapit in interitum, pios reservat149  ad salutem, et cetera omnia que ibi corporaliter hic complentur spiritaliter.||
marg.| marg.| *126. Dubitantem benigne increpat et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat ubi pharaonis equitatui comparat.| 150  ||

142  Codd. : Rusch CM22
145  Codd. : Rusch CM22 ; om. CM22P
150  Codd. : Rusch, om.codd. CM22
138  egyptiaca CM22N CM22S CM22V Rusch] Egyptia CM22 | 139  m. p. Rusch] inv. CM22 | 140  elidens Pharaonem] om. CM22 | 141  liberans… peccati] om. CM22 | 143  non vult - Ecclesiam] inv. CM22 144  ei] om. CM22 146  ergo] om. CM22 147  filiabus Rusch CM22] om. CM22N CM22T 148  est] om. CM22 149  pios reservat] piis reserat iter CM22
in curribus pharaonis
interl.| interl.|+ existenti| 151  ||
marg.| marg.| 129. In curribus, id est in tempore curruum, et nota152  superbiam, pharao elidens vel dissipans interpretatur153  .| 154  ||

151  Codd. : CM22P ; om. Rusch CM22
154  Codd. : Rusch CM22, om. CM22L CM22N
152  nota CM22B CM22H CM22L CM22N CM22P CM22S CM22T Rusch] notat CM22V 153  vel… interpretatur Rusch] vel dissipans CM22T, om. CM22
assimilavi te amica mea.
marg.| marg.|*115. Nec oportet ut vagari incipias cum me consolatorem habeas et prelatos quibus innitaris per quos subsistas.| 155  ||

155  Codd. : Rusch, om. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,9 
Pulchre sunt gene tue
interl.| interl.| 137. Gene id est156  predicatores qui cibum Scripturarum conterunt et auditoribus comestibilem reddunt||
marg.| marg.| 131. PULCHRE. Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesiam ; unde sequitur :  pulchre sunt gene tue. Tanta te verecundie salutaris virtute decoravi157  ut castitatem promisse mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina158  vel suggestione159  corrumpas, a quibus timebas in errores160  induci.||
marg.| marg.| 135. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quam plurima||
marg.| marg.| 136. All<egorice>161  . In genis notatur signum pudoris, sicut162  in predicatoribus mos recte vivendi.||
156  Gene id est] vel Gene CM22 157  v. d.] inv. CM22 | 158  doctrina Rusch CM22] om. CM22L CM22S, instructione CM22B CM22N CM22T | 159  vel suggestione Rusch] om. CM22 | 160  errores] errorem CM22 | 161  Allegorice] om. CM22 162  sicut] sic CM22
sicut turturis,
marg.| marg.| 132. Ecclesia etsi sponsi sui morte viduata tanta tamen eius memoria tenetur ut nullatenus externorum possit recipere consortium et pro suis et aliorum peccatis163  gemit.||
163  et aliorum - peccatis] inv. CM22
collum tuum
interl.| interl.| 138. per collum capiti membra164  iunguntur||
164  m. c.] inv. CM22
sicut monilia.
marg.| marg.| 134. In collo doctores, in monilibus opera illorum quia165  ea que verbo docent operantur.||
marg.| marg.| 133. Que sit huius sobrietatis166  custodiende gratia subdendo demonstrat collum tuum. Per collum namque cibum167  traiicimus in corpus reficiendum et verba proferimus quibus secreta cordis proximis declaramus, id est doctores qui et verbo instruunt168  et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt, qui monilibus comparantur qui169  pulchri sunt170  moribus et pectora virginum verbis et exemplis claudunt ne adulter inserat manum171  .||
165  illorum quia CM22N Rusch] eorum qui CM22 166  h. s.] inv. CM22 | 167  cibum CM22H Rusch] cibos CM22N, et cibos CM22 | 168  instruunt] instruuntur CM22 | 169  qui CM22B CM22L CM22P Rusch] quia CM22 | 170  sunt CM22N Rusch] om. CM22 | 171  manum] + recte vivendi CM22S |
Numérotation du verset Ct. 1,10 
interl.| interl.|+ Vox angelorum ad sponsum| 172  ||

172  Codd. : CM22N ; om. Rusch CM22
Murenulas aureas
marg.| marg.| 139. MURENULAS. Alia translatio : similitudines auri fabrifaciemus tibi cum distinctionibus argenti quoadusque  rex in accubitu suo est. Quod est : aurum, id est faciem meam, in presenti vita non poteris videre sed similitudinem claritatis celestis173  per illuminationem Scripturarum videbis per speculum in enigmate donec omnibus appareat qui nunc latet in deitate.||
marg.| marg.| 130. MURENULAS. Pulchre174  describit sponsus eius pulchritudinem175  . Post hec fit eius176  sponsus in recubitu. Interim eo dormiente eius socii, id est177  angeli, consolantur eam : non habemus aurum, sed similitudinem auri faciemus tibi donec surgat cum stigmatibus argenti.||
marg.| marg.| {Erfurt, t. 3, f. 29va ; facsim., t. 2, p. 710a} [Rusch, f. 29va ] 142. murenule : quecumque bone institutiones, quasi ornamenta aurium||
marg.| marg.| 134. [b] In murenulis Scriptura sancta que auro spiritalium sensuum fulget interius et argento celestis eloquii splendet exterius : per doctorum edificationem fit custodia sobrietatis et per divine Scripture meditationem.| 178  ||
marg.| marg.|*140. Auro divine sapientie et argento divini eloquii, intus et exterius renitentes.| 179  ||

179  Codd. : Rusch tantum, om. CM22
173  c. c.] inv. CM22 174  Pulchre] om. CM22 | 175  sponsus - eius pulchritudinem] inv. CM22 | 176  eius] om. CM22 | 177  id est] om. CM22 | 178  fit custodia sobrietatis et per divine scripture meditationem Rusch] et divine scripture meditationem fit custodia sobrietatis CM22
interl.| interl.| 143. ego et illi qui illuminati Spiritu sancto Scripturas aliis monstrant180  ||
marg.| marg.| 141. FACIEMUS. Ego et mei opifices quos plurimos ad eroganda semina verbi181  constitui.||
180  monstrant] ministrant CM22 181  s. v.] inv. CM22
tibi vermiculatas
interl.| interl.| 144. distinctas182  et variatas secundum diversitates personarum183  ||
182  distinctas CM22N CM22S CM22T Rusch] praem. id est CM22 183  secundum diversitates personarum Rusch CM22] om. CM22H CM22L CM22P CM22S CM22V
argento.
interl.| interl.| 145. eloquii nitore184  ||
184  nitore] + secundum diversitates personarum CM22H CM22L CM22P CM22S CM22V
Numérotation du verset Ct. 1,11 
interl.| interl.|+ Ecclesia| 185  ||
interl.| interl.|+ Vox Ecclesie de Christo. Confortata verbis Domini Ecclesia, conversatione eius in carnem passionem et resurrectionem, ad memoriam Domini revocat.| 186  ||

185  Codd. : CM22B ; om. Rusch CM22
186  Codd. : CM22L CM22S CM22T; om. Rusch CM22 | de Christo... revocat] om. CM22L, confortata... revocat] om. CM22S
Dum187  esset rex
interl.| interl.| 150. causa premissa quare tanto opere diligat||
marg.| marg.| 146. DUM  ESSET. Acceptis Ecclesia tantis a conditore suo muneribus et promissis qua188  hec devotione operum suscepit manifestat dicens :  dum esset rex etc.,. quod est : cum Dei filius in carne apparuit, Ecclesia per ipsum mysterium incarnationis in virtutum celestium fervorem excrevit. Vel cum esset in humiliatione crucis humanum genus per crucem redemptum, exercitio bonorum operum odorem suavitatis aspersit189  .||
marg.| marg.| 147. Christo rege in beatitudine celestis secreti quiescente, sanctorum virtus in Ecclesia magne nobis gratiam suavitatis ministrat, qui quia190  eum quem appetunt non vident tanto191  ardentius per desiderium flagrant.||

187  Dum pr. m. CM22T Rusch] Cum Ω CM22
188  qua CM22N CM22S Rusch] quia CM22B CM22H CM22L CM22P CM22T CM22V 189  aspersit] expressit CM22N CM22V 190  quia Rusch] quo CM22N CM22T CM22V, quoad CM22 191  tanto Rusch] eo CM22T, om. CM22
in accubitu suo
interl.| interl.| 151. in humiliatione incarnationis, vel humiliatione crucis192  , vel  in sinu patris||
192  vel humiliatione crucis] om. CM22
nardus mea
interl.| interl.| 153. nardus humilis herba est193  calide nature per quam caritas designatur194  ||
marg.| marg.| *149. Nardus, que dicitur expellere tumores, fugare frigus et afferre calorem, cui assimilatur homo dominicus qui, carnem assumendo, se humiliavit et, se humiliando, omnem tumorem superbie abstulit, frigus infidelitatis removit et fervorem caritatis intulit. Herba etiam hec, quanto plus atteritur tanto maiorem reddit  odorem, sic et195  Christus.| 196  ||

196  Codd. : Rusch, om. CM22
193  est] om. CM22 194  designatur Rusch] intelligitur CM22H CM22L (expunct.), signatur CM22N, significatur CM22S, om. CM22 (cett.)195  et] est CM22
dedit odorem suum.
marg.| marg.| 152. Vel, dum esset cum patre,  nardus, id est dilectio qua « prior dilexit nos »,  dedit odorem 197  quia per dilectionem propter nos assumpsit carnem||
marg.| marg.| 148. [a] Mirandus ordo verborum accubante rege nardus mea dedit odorem suum, dum - « propter nimiam caritatem qua dilexit nos » - filius factus est mulieris.||

197  odorem] + suum CM22
Numérotation du verset Ct. 1,12 
Fasciculus myrrhe
interl.| interl.| 159. tota congeries passionis||
interl.| interl.| 155. Fasciculus myrre factus est Christus quando, ablatus de cruce, myrra et aloe perlitus est.||
marg.| marg.| 148 [b] Item fasciculo myrrhee comparat dum propter nos crucis iniurias toleravit.||
marg.| marg.| 154. FASCICULUS. Mors dilecti mei quam pro mea salute subiit semper in mea memoria commorabitur.| 198  ||
marg.| marg.| 156. Myrrha arbor est199  Arabie, altitudinis quinque cubitorum, similis spice, quam acanthum dicunt cuius gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta eius sponte manans pretiosior est, corticis vulnere vilior, que medendis infirmantibus est salubris. Unde et « myrrhatum vinum » a militibus accepit.||

Cf. Mc. 15, 23 .

198  Codd. : Rusch CM22, om. CM22B
199  est] om. CM22
dilectus meus mihi
interl.| interl.|+ factus homo| 200  ||
interl.| interl.| 160. imitanti passionem||

200  Codd. : CM22T ; om. Rusch CM22
inter
interl.| interl.| 161. in principali corde||
ubera mea
interl.| interl.| 157. 201  Decebat in carmine nuptiali mammas potius appellare quam pectus.| ||
marg.| marg.| 158. UBERA  MEA. 202  Castarum  ubera non franguntur sed meretricum laxis pellibus irrugantur ; unde Ezechiel :"In Egypto fracte sunt mamme tue".| ||

Origenes, Homeliae in Cantico, hom. 2, 3, 46, lin. 3-4.
Origenes, Homeliae in Cantico, hom. 2, 3, 46, lin. 10-11, 9-10.
201  Decebat] Origenes praem. CM22T 202  Castarum] Origenes mea praem. CM22T
commorabit203  .
interl.| interl.| 162. qui204  prius timebam vagari, nunc firmo amore eum complector||

203  commorabit] commorabitur Weber CM22
204  qui] que CM22, quem CM22S
Numérotation du verset Ct. 1,13 
Botrus cypri
interl.| interl.| 167. floritio interpretatur205  ||
marg.| marg.| 148. [c] BOTRUS  CYPRI  DILECTUS.  Botrus cypri cum resurrexit206  .  In vineis Engaddi est cum207  fidelibus spiritalia dona208  distribuit.||
205  floritio interpretatur] floritio CM22, floritionis CM22B 206  Botrus... resurrexit] botro cypri cum surrexit CM22 | 207  cum] dum CM22 | 208  s. d.] inv. CM22 |
dilectus meus
interl.| interl.| 168. repetit ex nimia dilectione||
mihi
interl.| interl.| 169. cuius209  flore digna sum||
209  cuius CM22N Rusch] eius CM22
in vineis
interl.| interl.|+ scilicet commorabitur| 210  ||
interl.| interl.|+ ens| 211  ||
interl.| interl.| 170. in collectionibus212  gentium que abluuntur fonte baptismatis213  ||
marg.| marg.| 164. Arbores balsami que in Engaddi crescunt quia in modum vinearum excoluntur vineas appellat. Sponsus Christus214  igitur est  in vineis Engaddi quia in carne veniens Spiritu sancto plenus credentibus eiusdem Sancti215  Spiritus dona largitur per chrismatis unctionem, in cuius confectione oleum et balsamum commiscentur216  .||

210  Codd. : CM22T ; om. Rusch CM22
211  Codd. : CM22P ; om. Rusch CM22
212  collectionibus Rusch CM22] collectione CM22S CM22V 213  baptismatis CM22B CM22T Rusch] baptismi CM22 214  Christus] om. CM22 | 215  Sancti] om. CM22 | 216  oleum... commiscentur] balsamum oleo permiscetur CM22 |
Engaddi.
marg.| marg.| 165. Engaddi, fons Hedi propter charismata que post resurrectionem largitus est217  in baptismo suis participibus.||
marg.| marg.| 166. Engaddi, id est oculus temptationis et218  temptatio est vita hominis super terram.||
marg.| marg.| 163. Quia morti mediatoris219  mox resurrectionis gloria successit recte subditur : botrus 220  qui fuit  fasciculus myrrhe in amaritudine passionis, in dulcedine resurrectionis extitit  botrus cypri. Myrrha enim tristificat, vinum letificat.||
217  est Rusch CM22] om. CM22B CM22L CM22P CM22V 218  et] om. CM22 219  morti m.] inv. CM22 220  Botrus] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,14 
interl.| interl.|+ Vox Christi| 221  ||
interl.| interl.|+ Christus| 222  ||

221  Codd. : CM22L CM22S CM22T CM22V; om. Rusch CM22
222  Codd. : CM22B ; om. Rusch CM22
interl.| interl.| 175. simplicitate cordis et munditia operis223  , vel bis dicit224  pro acquisitione utriusque populi, vel animo et corpore||
marg.| marg.| 171. ECCE TU  PULCHRA. Hactenus Ecclesia que dilectionis pignora a sponso receperit testatur. Cui ipse mox remunerationis vice respondet :  ecce tu pulchra quasi : ex hoc quod me diligis pulchra efficieris.||
223  operis] operum CM22 224  bis dicit Rusch] om. CM22S, bis CM22
amica mea
marg.| marg.| 172. AMICA  MEA. Alia translatio : ‘proxima mea’, hoc est : in hoc quod proxima es, speciosa es, et postquam ceperis esse speciosa sine additamento, pulchra es.||
ecce tu pulchra oculi tui columbarum.
interl.| interl.|+ quasi simplex intuitus tuus| 225  ||
interl.| interl.| 174. quia sensus tui spiritali sunt intellectu226  prediti.||
marg.| marg.| 173. OCULI  TUI. Alia laus sponse speciose227  ut et nos laboremus speciosi228  fieri.  Oculi tui columbarum, simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum queris. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam non habet oculos columbe, sed qui {Erfurt, t. 3, f. 29vb ; facsim., t. 2, p. 710b} [Rusch, f. 29vb ] habet, castis intuetur oculis et legem et evangelium spiritaliter intelligit. In cuius columbe specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritalis intelligentia et omnia spiritalia dona nomine columbe designantur. Columba felle caret, rostro non ledit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, iuxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se229  defendit, visum recuperat. Ita sancti iuxta fluenta doctrine sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in hereticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis.||

225  Codd. : CM22P ; om. Rusch CM22
226  s. i.] inv. CM22 227  s. s.] inv. CM22 | 228  speciosi Rusch CM22] speciose CM22B CM22L CM22P CM22T | 229  alis se] alis [*]e cacogr. Rusch (Erfurt Graz facsim.) |
Numérotation du verset Ct. 1,15 
interl.| interl.|+ Ecclesia| 230  ||
interl.| interl.|+ Vox Ecclesiae| 231  ||

230  Codd. : CM22B ; om. Rusch CM22
231  Codd. : CM22L CM22N CM22T CM22V; om. Rusch CM22
Ecce tu pulcher es dilecte mi
marg.| marg.| 176. ECCE. Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse ut ab ipso232  sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit, non quod ei quod non habet suo preconio largiatur sed, intelligens decorem eius per quem et ipsa decora facta est, ait :  ecce tu pulcher 233   . ||
interl.| interl.| 179. naturaliter per divinitatem et234  ego ex te sum pulchra||
232  ipso] ibso cacogr. CM22 233  pulcher] corr., pulchra Rusch, etc. CM22 234  et] om. CM22
quia235  decorus
interl.| interl.| 180. secundum humanitatem est236  quia de sanctificatione natus237  ||

235  quia Rusch tantum] et Weber
236  est] om. CM22 237  natus Rusch CM22] + unde « speciosus forma pre filiis » [Ps. 44, 3] CM22N CM22T
lectulus noster floridus.
interl.| interl.|+ 181. pax| 238  ||
interl.| interl.| 182. humanum corpus||
marg.| marg.| 177. LECTULUS. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem « ex aqua et Spiritu » gignit sancto239    , aliquando cum sponso insurgente temptatione in acie consistit. Vel  lectulus : pusilli fideles qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc saltem quod peccare nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est maiorum operum.||
marg.| marg.| 178. Pax Ecclesie virtutibus floret et spiritali prole multiplicatur.||

Cf. Io. 3, 5.

238  Codd. : CM22 ; om. CM22H CM22N CM22P Rusch
239  gignit - sancto] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,16 
marg.| marg.| 183. Quietam in sponso vitam agere volens, quales domus sint240  in quibus eum suscipere velit insinuat.||
240  d. s.] inv. CM22
Tigna domorum nostrarum
interl.| interl.| 186. tui facientis, mei cooperantis||
cedrina
interl.| interl.| 187. imputribilia et odore suo serpentes, id est demones, fugantia||
marg.| marg.| 184. TIGNA  DOMORUM. Domus, varie per mundum de gentibus Ecclesie.  Tigna : que ad munitionem domus solent fieri predicatores, quorum verbo et exemplo structura Ecclesie ne corruat continetur.  Laquearia : que ad decorem domus solent fieri simpliciores famuli Christi, qui tignis adherent et sustentantur, qui non doctrina sed virtutibus ornant.||
laquearia nostra cypressina.
interl.| interl.|+ testitudines| 241  ||
interl.| interl.| 188. quia alta, odoris optimi, medendis apta corporibus||
marg.| marg.| 185. CYPRESSINA. Cypressus grece dicitur quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur, unde et conos dicitur, id est alta rotunditas, hinc et fructus eius conus dicitur, unde242  conifere cypressi.||

241  Codd. : CM22H ; om. Rusch CM22
242  unde Rusch] + et CM22




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ct. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber30.xml&chapitre=30_1)