initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<30. Cantica**>

Capitulum 6

Numérotation du verset Ct. 6,1 
interl.| Ecclesia de gentibus
interl.| Vox Ecclesie
interl.| Vox sponse

Dilectus meus descendit
interl.|  6. nescio quo abierit, scio quo declinaverit
marg.|  13. Quasi : et in me   descendit    ; in me potes habere formam eius quem queris.

declinaverit] declinavit CM22 descendit CM22H CM22S   CM22T CM22V Rusch ] + et CM22 queris] requiris CM22B CM22N CM22P   CM22S   CM22T CM22V
in hortum suum
interl.|  7. quem ipse fecit
marg.|  2. Hortus : Ecclesia, hortus : quelibet fidelis anima.
marg.|  1. DILECTUS  MEUS  DESCENDIT.   Descendit , irrigans fonte baptismi, de alto veniens in humili, positos visitavit ut nos sursum ascenderemus. Dominus in montem   descendit , Moyses in montem ascendit.
marg.|  3. Cum dixisset descendit in hortum , addit qualiter sit idem hortus constitutus, qua fruge fecundus cum dicit   ad areolam aromatum .
ad areolam aromatum
interl.|  8. maxime
marg.|  4. Areola est mens fidelis que disciplina recte fidei edocta quasi equis lateribus hinc inde est composita, et quasi sollerti fossorio creberrime reversata et a superfluis graminibus expurgata.

aromatum ΩS Ω ΩJ Ed1455 ... Clementina ] aromatis Weber CM22
fossorio CM22B CM22N CM22S   CM22T Rusch ] fossatorio CM22
ut ibi10  pascatur
interl.|  9. quid ibi gerat ostendit ut pascatur .
interl.|  10. bonis operibus delectetur

10  aromatum ut ibi] aromatis ut Weber CM22
in hortis et lilia colligat.
interl.|  14. locum habitationis in me preparato11 
marg.|  *5. Respondet piis sanctorum desideriis ac fructuosis operibus eum delectari ac perfectos quosque castimonie virtutibus ad eterna gaudia colligere.12 
marg.|  11. L ilia c olligit dum ad perfectorum meritorum candorem pervenientes educit, et ad celestia regna perducit

12  Codd. : Rusch , om. CM22
11  preparato Rusch ] preparo CM22
Numérotation du verset Ct. 6,2 
Ego dilecto meo et dilectus meus mihi
interl.|  15. apud se locum mihi preparet13  receptionis
13  apud... preparet] mihi apud se preparet locum CM22, ... preparat CM22N CM22S   CM22V
qui pascitur inter lilia.
interl.|  16. inter desideria sancta14  castarum mentium
marg.|  12. EGO  DILECTO. Hunc versiculum apponit exaggerando stimulum immense caritatis quia15  interius exardescit.
14  d. s.] inv. CM22 15  quia] quo CB22H CM22S , qua vel quo CM22T, qua CM22
Numérotation du verset Ct. 6,3 
interl.| Vox Christi ad Ecclesiam16 

Pulchra es amica mea,
interl.|  20. voluntate vel desiderio quo me queris
suavis
interl.|  21. voce qua alios ad querendum mutuis collocutionibus excitas 17 

et decora,
interl.|  22. exteriore18  decore bonorum operum
18  exteriore CM22T Rusch ] exteriori CM22
sicut Hierusalem,
interl.|  23. non minus quam illa primitiva Ecclesia, scilicet19  apostoli et alii qui ad litteram de Iudeis
marg.|  17. PULCHRA  ES  AMICA. Hactenus vox Ecclesie, Dominum suum laudantis et querentis qui, quoniam20  suis amatoribus non longe est, sequitur quid quesitus respondeat et declarat se illis loquentibus affuisse et quid loquerentur audisse, devotionemque erga se remunerat digna illorum21  laudatione.
19  scilicet CM22N CM22V Rusch ] om. CM22 20  quoniam] sic (qm) Rusch, quantum perper. CM22 21  illorum] eorum CM22
terribilis
marg.|  18. TERRIBILIS Quia per unitatem caritatis compacta nullum locum aperit {Erfurt, t. 3, f. 34va   ; facsim., t. 2, p. 720a} [Rusch, f. 34va   ] per malum discordie hostibus, id est hereticis vel immundis spiritibus.
interl.|  24. non subito militans sed in castris iugiter conversata
interl.|  25. in unoquoque cornu, in lateribus, diversis gradibus procuratorum,"per caritatem unita et numquam interrumpta"22   
marg.|  19. Castra Romanorum terribilia erant quia totum mundum premebant, sed non erant suavia quia veram pacem non habebant. In Ecclesia nec terror suavitatem nec suavitas terrorem auxfert23  , que24  in terra celestem vitam agit et babaros diversarum nationum animos ad suum ritum trahere satagit. Que tamen quia necdum faciem dilecti quam maxime querit cernere meretur, subsequenter audit averte oculos , quasi :   oculos columbinos tibi dedi quibus semitas iustitie discerneres, sed tamen in tempore tue peregrinationis nequeas25  me perfecte cognoscere. Non enim vidibit me homo et vivet, ne queras in via premium quod tibi in patria reservatur.

Cf. Beda Venerabilis , In Ct., lib. 6, lin. 504-506 (=   Gregorius Magnus, Homiliae in Ez., lib. 1, hom. 8, 155-156) : « Et nos ergo cum contra malignos spiritus certaminis aciem ponimus summopere necesse est ut per caritatem semper uniti atque constricti ut numquam interrupti per discordiam inueniamur quia quaelibet bona in nobis opera fuerint, si caritas desit, per malum discordiae locus aperitur in acie unde ad feriendos nos ualeat hostis intrare ».
22  per caritatem... interrupta CM22N CM22T Rusch ] om. CM22 23  t. a.] inv. CM22 | 24  que CM22 ( codd. ) Rusch ] quia CM22 cum Beda | 25  nequeas] ne queras CM22 |
Numérotation du verset Ct. 6,4 
Averte oculos tuos
interl.|  30. tue mentis infirmam contemplationem
a me
interl.|  31. a maiestate et essentia26 
marg.|  26. Averte oculos , non a desiderio27  cognoscendi desistas sed de cognoscendi facultate ne presumas ; unde dicitur « Magnitudinis eius non est finis ». 28 

27  a desiderio] desiderio CM22B CM22S   CM22T
quia ipsi me avolare fecerunt.
marg.|  27. AVOLARE. Quo intentius me agnoscere queris eo intentius me incomprehensibilem esse intelligis, et non est tua culpa si me non cognoscis sed est infirmitas humane condicionis.
Capilli tui
interl.|  32. cogitationum subtilitas
sicut greges29 
interl.|  alias : grex 30 

30  Codd. : Rusch , om. CM22

29  greges Rusch ] grex Weber CM22
caprarum
interl.|  33. pro ascensu et velocitate31 

que apparuerunt de Galaad32  .
marg.|  29. CAPILLI. Hi versiculi suprapositi et expositi sed non pigeat vos33  iterando exponere quod auctorem non piguit scribendo iterare ut novi aliquid addatur.
marg.|  28. Ne Ecclesia graviter ferret quod a cognitione dilecti suspenditur, sequitur descriptio qua assimilatur illi primitive Ecclesie34  Hierusalem de qua non dubitatur quin amica Dei fuerit.

32  Galaad Rusch CM22 ] monte praem. CM22N CM22T
33  vos] nos CM22 34  Ecclesie CM22N CM22V Rusch ] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 6,5 
Dentes tui
interl.|  34. firmissima sermonum stabilitas quia dentes in loquendo cooperantur
sicut grex ovium que ascenderunt de lavacro.
interl.|  35. post lavacrum numquam ascendere desierunt
Omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis.
interl.| vel inter eis 35 
marg.|  OMNES  GEMELLIS  FETIBUS. Consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt ; vel duplices fetus opera gemine caritatis ; vel fideles de utroque populo conversi36  , vel fides et opus.37   
interl.| multis per orbem Ecclesiis, multis falsorum conventiculis, multis innocentium choreis, totam catholicam perfectionem dicit esse perferendam 38 

Parall . Glossa ordinaria (Ct. 4, 2) § 24.

37  Codd. : Rusch , om. CM22 = CM22 (Ct. 4, glosa 24)
38  Codd. : CM22T ; om. Rusch CM22 | perferendam sic CM22 pro preferendam ?
36  de utroque populo - conversi] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 6,6 
Sicut cortex
interl.|  37. exterius durus, interius alba grana39 

mali punici, sic40  gene tue absque occultis tuis.
interl.|  38. « absque eo quod intrinsicus latet »41 
marg.|  36. SICUT  CORTEX. Gregorius MagnusGREGORIUS. Cum   multi mira agunt, ventura prophetant, mundum perfecte relinquunt, celestibus desideriis ardent,   sicut cortex mali punici sancte comparantur Ecclesie. Sed hec omnia nihil sunt ad comparationem rei de qua scribitur « quod oculus non vidit nec auris audivit » etc. Unde convenienter42  subdit   absque occultis tuis, quasi dicat : magna quidem sunt que in te non latent sed valde ineffabilia que latent.43 
interl.| talis est Ecclesia et mea sunt sexaginta 44 

Corpus antiphonalium officii (n° 4435, 7461).
1Cor. 2, 9.


40  sic] om. Weber
42  convenienter] convenientur perper . CM22
Numérotation du verset Ct. 6,7 
Sexaginta sunt regine
interl.|  40. filios ex amore sponsi et regni generantes
et octoginta concubine
interl.|  41. filios itidem generantes sed ut aliquid extorqueant45 
45  extorqueant] + commodum temporale CM22P
et adolescentularum
interl.|  42. id est rudium et nuper renatorum qui non sunt apti ad predicandum sed humiliter iussis Ecclesie obtemperant
non est numerus.
interl.|  43. quia modum nostre estimationis transcendit summa civium patrie celestis46 
marg.|  39. SEXAGINTA  SUNT  REGINE  ET  OCTOGINTA.   Regine et   concubine pariter ad thorum accedunt, pariter generant, sed non utraque47  diadema regni habent.   Regine sunt que48  , intuitu regni celestis, doctrine inserviunt,   concubine que49  amore temporalium Christum annuntiant. Ideo ille   sexaginta quia sola dilectione preceptorum Dei perfectionem operum habent50  , vel quia quinque corporeos sensus ad regulam apostolice doctrine temperant. Octogenarius autem cum in malo accipitur temporalium curas et implicamenta designat, quia et seculi cursus quattuor circumagitur temporibus et mundus ipse quattuor climatibus, oriente, occidente, aquilone et austro dirimitur, vel ex quattuor elementis compositus51  .
46  p. c.] inv. CM22 47  utraque] utreque cacogr . Rusch | 48  que] qui CM22B CM22H CM22P | 49  que] qui CM22B CM22P | 50  o. h. CM22N CM22V Rusch ] inv. CM22 | 51  vel ex quattuor compositus] om. CM22B CM22H CM22S   CM22T |
Numérotation du verset Ct. 6,8 
Una est columba mea,
interl.|  49. simplicitate
perfecta mea,
interl.|  50. quia omnibus virtutibus et charismatibus perficitur vel est plena52 
marg.|  44. UNA  EST. Quamvis multe et diverse persone, tamen fides una est in eis, unum baptisma, unus Deus, unum opus, non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia sed in una pace uno timore constituta.
52  vel est plena] om. CM22 | genuit] + id est ad similitudinem matris sue id est gratie CM22P
una est matris sue,
interl.|  51. quemadmodum mater sua que in fide genuit53 
marg.|  46. Mater nostra regeneratrix gratia est54  que eligit55  simplices et electos custodit et sublevat.
marg.|  45. Vel mater : superna Hierusalem56  quia omne donum optimum57  desursum descendit, que {Erfurt, t. 3, f. 34vb   ; facsim., t. 2, p. 720b} [Rusch, f. 34vb   ] superna Hierusalem hoc solum de humana conversatione approbat quod in unitate sue fidei et dilectionis Deo servire desiderat58  .
53  quemadmodum] + synagoga CM22T, una est synagoga CM22N 54  est] om. CM22 55  eligit] elegit CM22B CM22P 56  Vel mater... Hierusalem] Superna Ierusalem mater CM22 | 57  d. optimum] inv. CM22 | 58  desiderat CM22N CM22V Rusch ] considerat CM22 |
electa genitricis59  .
interl.|  52. que informat et nutrit

59  genitricis] genetricis sue ΩM ΩJ* CM22 , genetrici sue ΩM ΩJ Clementina Weber
Viderunt
interl.|  53. respexerunt et admirate sunt
eam60  filie Sion61 
interl.|  54. predicte adolescentule
marg.|  47. VIDERUNT. 62  Magna laus catholice unitatis quam et gratia mater que genuit in perpetuum eligit et filie quas ipsa per spiritum genuit et nutrit mox   viderunt , id est castitatem vite eius didicerunt.

60  eam Rusch CM22 CM22T ] illam Weber CM22B CM22P CM22S   CM22T (post corr.) CM22V 61  Sion ΩS ΩJ* Rusch ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 7455, 7878)] om. Weber CM22B CM22S CM22V
62  Magna] + est CM22N CM22T
et beatissimam predicaverunt regine
interl.|  55. admonentes alios ut ei se conformarent et eiusdem beatitudini participarent63 
63  beatitudini Rusch ] beatitudinis CM22
et concubine64  laudaverunt eam.
marg.|  48. PREDICAVERUNT. Sive illi qui vere sunt participes regni, sive etiam illi qui nominetenus adherent, etsi spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur.

64  concubine] + et Weber
Numérotation du verset Ct. 6,9 
interl.| Vox Ecclesie de Iudeis65 
interl.|  61. Vox Synagoge mirantis Ecclesiam ascendentem66 

Que est ista que progreditur
interl.|  62. per omnes partes orbis67  extenditur non parva loco vel tempore
marg.|  56. QUE  EST  ISTA. Ecclesia gentilis ita firmiter instituta et usquequaque multiplicitate sui diffusa et producta per gradus et successiones suas usque ad novissima tempora, illis novissimis temporibus iam intuens Synagoga tam bene operatam operantemque ipsam Ecclesiam tam diffusam, tot sapientissimos sine schismate sequi unam fidem preterea vivorum et mortuorum miracula et multa alia christiane fidei argumenta, iam convicta, penitens et compuncta, dicit admirative :  que est ista  ?
67  p. o.] inv. CM22
interl.| per mundum69 
interl.|  63. quia veri luminis ortus in ea70  mundo post tenebras ignorantie monstratur nec tamen omnino evasit tenebras in luce71 
marg.|  57. QUE  EST  ISTA. Tunc Ecclesia fit   aurora 72  cum mortalitatis atque ignorantie tenebras funditus amittit. In iudicio ergo adhuc   aurora sed in regno dies erit ubi plenum visum veri solis habebit. 73 


68  quasi] sicut CM22N CM22P
70  o.- in ea] inv. CM22 71  nec tamen... in luce] om. CM22 72  fit aurora] plena aurora fit CM22
pulchra ut luna,
interl.|  64. quia a sole iustitie illustrata noctem seculi evangelica luce perfundit
electa ut sol,
interl.|  65. quia imaginem veri solis in se representat, ambulans74  in omni iustitia et sanctitate et veritate75 
marg.|  58. PULCHRA  UT  LUNA. In nocte vite presentis, ubi variantur status temporalium76  comparatur lune quia nunc clara mundo nunc despecta, nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis. In futura beatitudine, ubi idem status erit, « sicut sol fulgebunt iusti ».


75  Codd. : Rusch CM22 ; om CM22S
74  ambulans] ambulantes CM22B CM22V 76  temporalium] temporum CM22
terribilis ut castrorum77  acies ordinata ?
interl.|  66. quia nulla adversitate potuit cohiberi quin in se premonstraret, et pulchritudinem lune in laboriosa actione, et solis in spe retributionis
marg.|  59. TERRIBILIS. Habent tales prelatos sibi ordinatos qui probabilibus sententiis fidem nostram evacuant et terrorem nobis incutiunt.
marg.|  60. Quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior est Ecclesia aeriis potestatibus, vel queque fidelis anima.

77  castrorum] om. Weber
Numérotation du verset Ct. 6,10 
interl.| Christus78 
interl.| Vox sponsi79 
interl.| Vox Ecclesie ad Synagogam 80 

Descendi in81  hortum
interl.|  68. Visitavi per gratiam, vel ut82  doctores a contemplatione pro cura fratrum excitarem83  84 
interl.|  69. Queris quis85  sit ? Hortus utique meus est
marg.|  67. DESCENDI. Iudea admirante agones Ecclesie et inquirente, ipse sponsus perhibet testimonium Ecclesie. Vel dicantur esse verba Ecclesie que annuit Synagoge se laudanti et continuo insinuat que sit sibi causa apparatus86  militaris, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet sue spiritalis militie.


81  in CM22N CM22P CM22S   CM22T CM22V Rusch ] ad Weber
82  ut] om. CM22 83  excitarem] om. CM22 85  quis] que CM22 86  apparatus CM22N CM22V Rusch ] paratus CM22
nucum
interl.|  70. quia extra amaritudo est, intus87  dulcedo
87  est intus Rusch ] intus CM22N, est interius CM22T, interius CM22
ut viderem
interl.|  71. id est88  gratiam augerem, vel ut doctores explorent et curam in necessariis impendant
88  id est] om. CM22
poma convallium
interl.|  72. fructum humilitatis
et89  inspicerem
interl.|  73. sollicite scrutarer

89  convallium et CM22 ΩS Ω ΩJ Rusch Clementina ] convallium ut CM22T , convallis ut Weber
si floruissent vinee90 
interl.|  74. aliqua bona initia dedissent

90  floruissent vinee et germinassent Rusch CM22 ] floruisset vinea et germinasset CM22B CM22V floruisset vinea et germinassent Weber
et germinassent
interl.|  75. si qui possent inveniri qui ad imitationem dominice passionis desiderent proprio cruore perfundi91 

mala punica.
interl.|  79. dona spiritalis gratie per que Ecclesia fructificavit in omnibus gentibus ; si enim scissem, particeps fuissem.
Numérotation du verset Ct. 6,11 
interl.| Ecclesia de Iudeis92 
interl.| Vox Synagoge93 

Nescivi
interl.|  77. Lex mihi non persuadebat94  amorem Domini95  .96 
marg.| 76. NESCIVI. Dum sic sponsus vel ipsa Ecclesia labores suos evangelicos Synagoge miranti predicat, illa salubri penitudine compuncta profitetur se causa profane cecitatis diutius aberrasse.

94  persuadebat] suadebat CM22 95  amorem Domini Rusch ] amorem CM22N CM22V, mortem Dei CM22
anima mea
interl.|  80. sollicitudo et animalis ratio dum considerarem Christum hominem « solvere legem » a Deo datam per Moysen97 

97  datam - per Moysem] inv. CM22
conturbavit me propter quadrigas
marg.|  81. CONTURBAVIT. Propter evangelicam predicationem per quattuor mundi partes velociter discurrentem et quattuor rotis fidei innitentem, unde et a quattuor personis scriptum fuit, sed illi quattuor equi eodem spiritu ad bellum unum currum98  trahunt.
98  ad bellum - unum currum] inv. CM22
Aminadab.
interl.| 82. id est spontaneus meus99 
interl.|  78. Aminadab iste fuit abnepos Iude patriarche qui, et persona et nomine, indicat salvatorem100  .
interl.|  83. id est Christi qui sponte pro populo oblatus est, qui quasi currui presidens gratia sua predicatorum corda implet

100  salvatorem] + nam Aminadab iste interpretatur spontaneus meus CM22N
Numérotation du verset Ct. 6,12 
interl.| Ecclesia 101 
interl.| Vox Ecclesie102 
interl.| Vox consolatoria Ecclesie ad Synagogam103 

Revertere
interl.|  88. 104  ad agnitionem redemptoris
marg.|  84. REVERTERE. Synagoga confitente suam tarditatem, Ecclesia consolando et exhortando respondet105  .
marg.|  de cuius ceptis salutaribus gaudens Ecclesia ad agnitionem redemptoris, eam reverti postulat106 

104  agnitionem] cognitionem CM22H CM22N 105  et exhortando - respondet] inv. CM22
revertere
interl.|  89. ad pacem germanitatis
Sunamitis,
interl.|  90. id est captiva vinculis107  108 
interl.|  91. que, causa dissone109  religionis, diu captiva tenebaris

107  vinculis CM22T Rusch ] + vel dissona vel aliena CM22N, om. CM22 109  dissone] dsisone cacogr . Rusch
revertere
interl.|  92. puritate fidei
revertere
interl.|  93. operum perfectione
marg.|  85. Quater revertere quia Iudei, ubicumque modo in quattuor mundi partibus dispersi, in fine sunt convertendi. Vel   revertere corpore,   revertere animo ab errore ut declines a malo ; iterum   revertere corpore,   revertere animo ut facias bonum et ne velis esse turbata.
ut intueamur te.
marg.|  87. Non sufficit reverti voluntate nisi reversio ostendatur Ecclesie.
marg.|  86. UT  INTUEAMUR  TE. Ut speciem tue castitatis cognoscamus et, copulante ad invicem nos Christi amore, unam domum fidei ambe in ipso angulari lapide construamus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ct. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber30.xml&chapitre=30_6)