|
<31. Liber Sapientiae>
Glossa ordinaria cum Biblia latina
Martin Morard
praesidente
Fabio Gibiino
edidit
Marie-José Sorbet
adiuvante
Parisiis, 2016.
<31. Liber Sapientiae>
© Martin Morard edidit, Marie-José Sorbets collaborante, Parisiis, 4.4.2017.[révision en cours]
Glossa :
Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 3, Erfurt, f. 36va-46va ; facsim. p. 724a-744a.
Textus Bibliae :
Rusch (révisé Sap. 18-19)
=>
in apparatu :
Edmaior. : sparsim contuli.
Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1003-1028. [révision en cours ; chapitre 1 collationné]
<31.1 Incipit prologus in librum Sapientie>
{Erfurt, t. 3, f. 36va
; facsim., t. 2, p. 724a}
Liber Sapientie apud Hebreos apud Hebreos]
om. P116
nusquam est. Unde et ipse titulus – ali<a>s : stilus titulus alias stilus
Rusch
] stilus
P18 Bruyne,
titulus
Bruyne
(
S v
) - grecam grecam] greca
Bruyne
(
S v
) magis alias stilus grecam magis] grecam
Do17/5
eloquentiam redolet. Hunc Hunc] + quidam
P116
Iudei Philonis esse affirmant affirmant] dicunt
Bruyne
(
v
). Qui proinde sapientie sapientie] sapientia
P18 Bruyne
(
v
) nominatur quia in eo eo]
om. Bruyne
(
S
) Christi adventus qui est sapientia Patris et passio eius evidenter exprimitur.
Codd. :
Do17/5, f. 185r
;
P18
,
f.
212
;
Rusch
;
Bruyne
(
P116
P9380
P14236
;
S=Stuttgart,
Hofbibl.
II-16 ;
v
=
Bible
de
Varèse
)
Isidorus Hispalensis
, Ethymologiarum libri, 6, 2 § 30. =
De Bruyne
, Préfaces de la Bible latine, 8 (libri sapientiales), p. 121.
Capitulum 1
{t. 3
: Erfurt, f. 36va
; facsim., t. 2, p. 724a}
Diligite iustitiam
Ut caro obediat spiritui
non solum facite
DILIGITE IUSTITIAM. RABANUS. Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, ut putatur, sed a Philone, doctissimo quodam Iudeo, fuisse conscriptum quem pseudographum id est falso inscriptum id est falso inscriptum]
om. P132
appellat quia nomen alienum alienum] aliud
P132
sibi usurpat cuius expositionem presbyter bellator octo voluminibus comprehendit. Dicit tamen Hieronymus hunc librum apud Iudeos vel Iudeos vel]
om. P132
Hebreos non haberi sed grecam magis redolere eloquentiam nec inter canonicas recipi scripturas r. scr.]
inv. P132
.
Ut ad veram iustitiam nos reduceret et invitaret primo commendat nobis iustitiam per quam venitur ad sapientiam dicens : diligite iustitiam etc.
qui iudicatis
quibus data est potestas iudicandi
terram.
ut obediat caro spiritui
TERRAM carnem scilicet discrete reprimitis ne superbiat contra spiritum. Quasi : primum querite regnum Dei etc.
Sentite de Domino in bonitate
hoc est scripturam pie legite et intelligite
et in simplicitate cordis querite illum
IN
SIMPLICITATE. Id est voluntati illius vos subiicite et mandata custodite. Quasi diceret : qui non intelligitis nolite reprehendere quia secreta Dei non possunt humana ratione comprehendi quia incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius.
quoniam invenitur ab his qui non temptant illum.
non temptabis Dominum Deum tuum
Apparet autem eis qui fidem habent in illum.
iustis scilicet quia iustus ex fide vivit
Perverse enim cogitationes separant a Deo,
que societas lucis ad tenebras aut que conventio Christi ad Belial
Probata
vera
autem virtus corripit insipientes.
omnem insipientiam
Quoniam in malivolam animam
ubi zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
non intrabit sapientia
qua de sursum est prudica pacifica modesta
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
qui peccatis subiacet corpus non spiritus est
QUONIAM IN
MALIVOLAM etc. id est in animali homine iuxta illud. Animalis homo non percipit etc. Et ideo non dixit spiritum id est animam spiritalem.
RABANUS. Quoniam in malivolam animam. Frustra sibi blandiuntur philosophi et heretici et falsi christiani. Soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt accipere.
Spiritus enim S. - enim - s.]
inv. Weber
sanctus
qui docet omnem disciplinam
discipline effugiet fictum
qui aliud dicit et aliud facit
et auferet se a cogitationibus que sunt sine intellectu
cogitationes hominum vane sunt
et corripietur
fictus cum retributionis dies venerit pro iniquitate punietur
a a]
om. Weber
superveniente
opprimente
iniquitate.
Benignus est enim spiritus sapientie et
ideo
vel et tamen
BENIGNUS. RABANUS. Contra illos invehitur qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti cum Deus velit omnes salvos fieri homines et ad cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem temptat ut decipiat sed ut probet. Unde : temptavit Deus Abraham. Et alibi Ps. 25, 2. :"Proba me et tempta me". Unus quisque autem temptatur a concupiscentia sua et iusto Dei iudicio permittitur cadere qui spiritui veritatis noluit obedire.
non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus
delectationum quarum sedes est in renibus
et cordis illius illius] eius
Weber
scrutator est verus
cogitationum que in corde sunt
et
{t. 3
: Erfurt, f. 36vb
; facsim., t. 2, p. 724b}
lingue eius auditor.
Quoniam spiritus Domini replevit
donis gratie
orbem terrarum
Ecclesiam per omnes terras dilatatam
et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis.
alii per spiritum datur sermo sapientie alii sermo scientie alii fides alii gratia sanitatum
QUOD
CONTINET
OMNIA id est spiritus qui omnia gubernat et regit vel qui attingit a fine usque ad finem scientiam habet vocis id est intelligentiam scripturarum prestat hominibus. Vel quod continet omnia id est homo qui convenientiam habet cum omni creatura. Unde dicitur : Ite predicate evangelium omni creature. Scientiam habet vocis id est diversarum linguarum a Spiritu Sancto qui dedit apostolis loqui diversis linguis magnalia Dei. Vel quod continet omnia id est Spiritus sanctus qui omnia replet sua essentia scientiam habet vocis id est verbi Dei id est eiusdem scientie cum Verbo. Vel hoc quod continet omnia id est Ecclesiam quia alii datur etc.
RABANUS. Qui in principio ferebatur super aquas et maiestate sua omnem creaturam implet et continet.
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec preteriet illum corripiens iudicium.
PROPTER HOC. RABANUS. Sic electi donum scientie et pietatis per Spiritum accipiunt sic reprobi superbia sua inflati et maligno spiritu instigati errorem suum imprudenter proferunt quoniam Spiritum Dei zelare non possunt nec iustam penam evadunt quia sicut oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum ita vultus Domini super facientes mala.
In cogitationibus enim impii interrogatio erit.
Dominus interrogat iustum et impium
Sermonum autem illius auditio ad Deum Deum] Dominum
Weber
veniet et et]
om. Weber
ad correptionem iniquitatum illius.
clamor Sodomorum et Amorreorum ascendit ad Dominum et iusta ultione punivit eos. Murmurationes quoque filiorum Israel iusto iudicio Dei percussit
Quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur.
Custodite ergo vos a murmuratione que nihil prodest et a detractione parcite lingue.
ut non peccetis quia turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum
CUSTODITE ERGO. RABANUS. Perniciose sunt murmurationes et detractiones. Susurrationes enim et detractores Deo sunt odibiles. Unde Salomon : Qui detrahit alicui rei in futurum se obligat.
Quia Quia] quoniam
Weber
sermo obscurus sermo obscurus] responsum obscurum
Weber
occultus
in vacuum non ibit.
omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines retionem in die iudicii reddent de eo
Os autem quod mentitur occidit
mucrone peccati
animam.
mentientis
OS QUOD
MENTITUR etc. RABANUS. Est mendacium levioris culpe cum quis mentitur prestans beneficium. Quod autem scriptum est Deum benefecisse obstetricibus Hebreorum et Raab meretrici non ideo factum est quia mentite sunt sed quia misericordes fuerunt nec remunerata est fallacia sed benevolentia. Sicut enim absurdum non esset si Deus alio tempore commissa propter posteriora bona vellet ignoscere ita conveniens est quod Deus unum idemque factum propter bonum malum condonat et ipsum bonum remunerat.
Nolite zelare mortem in errore vite vestre neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
NOLITE ZELARE. Enumeravit que sunt homini noxia, scilicet murmurationes detractiones et mendacium. Nunc idem aliis verbis explicat ut scilicet fugiamus ea. Morti enim sunt obnoxia. Non enim placet mors nostra Deo. Qui ait Cf. sententia ex Ez. 33, 11 : Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israel ? » ; cf. Ez. 18, 32 Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris
nolo
mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ». :"Quare moriemini domus Israel ? Quia nolo mortem peccatoris vel morientis dicit Dominus". Deus enim auctor est salutis Cf. Hymnus « Memento salutis auctor quod nostri quondam corporis »,
Repertorium hymnologicum n° 11446
.. Non perdit omnis qui fecit omnia bona valde. « Stipendium quidem peccatoris mors ; gratia autem Dei vita eterna » Rm. 6, 23..
RABANUS. Item significat quod Deus est auctor bonorum non malorum et ideo iustus iudex. Non enim necessitate peccamus sed perversa voluntate que ex liberi arbitrii qualitate procedit a Deo non est quidquid contra naturam est peccatum autem contra naturam est de quo mors et omnia que mortis sunt oriuntur.
Id est ex eo quod factus est de terra non regnum inferorum id est diaboli et suorum sed potius ex vitio.
Quoniam Deus non fecit mortem mortem - non fecit]
inv. Weber
nec letatur in perditione vivorum.
Creavit enim Deus Deus]
om. Weber
ut essent omnia
non ut perierent
et sanabiles
non egrotativas
fecit fecit]
om. Weber
vel voluit esse
nationes
omnes
vel generationes
orbis terrarum. Non Non] et
praem. Weber
est in illis
in natura eorum
medicamentum exterminii
per antiphrasim id est peccatum quod non sanat sed a Deo exterminat
nec inferorum regnum in terra.
nihil homini nocuisset diabolus nisi homo acquievisset
Iustitia perpetua est
id est a perpetua morte liberat
et perpetua est et] enim
Weber
immortalis immortalis] + est
Weber
. Iniustitia autem mortis acquisitio
id est morte punitur eterna
Impii autem manibus et verbis
factis scilicet et dictis
accersierunt accersierunt] arcessierunt
Weber
illam et estimantes illam amicam
quia putabant se impune peccare
Defluxerunt
in mortem eternam
et sponsiones sponsiones] sponsionem
Weber
posuerunt
ne seperentur
ad illam quoniam morte digni morte digni] digni sunt
om. Weber
qui sunt ex parte illius.
ET
SPONSIONES POSUERUNT. In Isaia : percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum.
Capitulum 2
{t. 3
: Erfurt, f. 37ra
; facsim., t. 2, p. 725a}
Dixerunt enim impii cogitantes apud se impii cogitantes apud se] apud se cogitantes
Weber
si aperte non audient
non recte : Exiguum
Vere
exiguum
est quia ex nihilo. Vel aliter : vere non erit nobis quies post obitum quia exiguum est et in nihilum redigemur.
et cum tedio est tempus vite nostre nostre] + et
Weber
presentis
non est refrigerium
quies post mortem
in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
post mortem
DIXERUNT
ENIM. RABANUS. Vox perditorum qui tamquam bruta animalia que sunt presentia amant despiciunt futura nec post hanc vitam requiem eternam sperant de quibus dicitur : « Homo cum in honore esset non intellexit » etc. Et Isaias increpat dicens : Dixistis enim percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum etc. Et Amos : Ve qui dormitis in lectulis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege.
quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus et flatus et flatus] afflatus
Weber
est in naribus nostris et sermo scintille
fragilis, nihil valens
ad commovendum cor nostrum.
QUONIAM FUMUS. Vere nihil erimus quia fumus et flatus est in naribus nostris id est in corpore nostro id est corpus nostrum fumo et flatui comparatur qui simul oriuntur et deficiunt et sermo scintille id est anima comparabilis scintille que statim fit nihil sermo dico id est anima ad commovendum cor nostrum id est vegetat corpus. Et quod ita sit exponendum probat subdens : Quia extinctus cinis et post spiritus diffundetur etc.
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur que fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata
et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum
umbre enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
venite ergo et fruamur bonis que sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter
vino pretioso et unguentis nos impleamus et non pretereat nos flos temporis
coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra
ubique relinquamus signa letitie quoniam hec est pars nostra et hec est sors
hec quoque perditorum vox
opprimamus pauperem
spiritu
iustum et non parcamus vidue nec veterani
prophete vel apostoli
revereamur canos
sapientiam
multi temporis
OPPRIMAMUS. RABANUS. Generaliter pertinent hec ad eos qui Deum contemnentes nulli sexui vel etati parcunt sed inuste et avare omnes opprimunt. Specialiter vero hereticos tangunt qui pauperem Ecclesie populum modis omnibus persequuntur et viduam de qua dictum est : viduam eius benedicens benedicam etc. Veteranos id est prophetas et apostolos reprehendunt non divine legis decreta sed erroris sui devia sequuntur nec ipsi capiti parent sed blasphemant et arguunt.
sit autem fortitudo nostra lex iustitie iustitie ΩM Ω ΩJ*3
Ed1452 Clementina cum LXX
] iniustitie ΩS etc.
Edmaior. Weber Sabatier
(t. 2, p. 394 nota : « In ms. vero Corb. et s. Theod. »), + quod enim infirmum est inutile invenitur ΩS Ω ΩJ etc.
Edmaior. Weber
(
plerique codd.
)
quod enim infirmum est inutile invenitur Sap. 2, 11b.
quasi fortitudinem pro iustitia habeamus
Circumveniamus ergo
vox Iudeorum
iustum
Christum qui peccatum non fecit
id est Ecclesiam morte Christi viduatam
quoniam inutilis est nobis
cum utilitatem eius in omnibus viderent
et contrarius est operibus nostris
carnalibus
et improperat nobis
quasi transgressoribus
peccata legis et diffamat in nos peccata
quia mandata Dei trangredimur propter traditionem nostram
{t. 3
: Erfurt, f. 37rb
; facsim., t. 2, p. 725b}
discipline nostre
Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei
substantialem Deo et coeternum
se nominat.
Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
id est cogitationes nostras traducit in lucem
gravis est nobis etiam ad videndum
tenebre non possunt videre lucem
quoniam dissimilis est aliis vita illius
omnino sine peccato
et immutate sunt vie eius
dissimiles facte
tamquam nugaces
inania facientes et dicentes
estimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris
actionibus traditionibus
tamquam ab immunditiis et prefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
quia de futura vita non cogitant spem future vite preferri sue voluntati dolent unde ei mortem machinantur
videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus que ventura sunt illi et sciemus que erunt novissima illius
VIDEAMUS. RABANUS. Similia in evangelio dicuntur ubi pontifices et pharisei consilium inierunt quomodo Iesum morti traderent et in cruce posito illudebant dicentes : si rex Israel est descendat nunc de cruce etc.
si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius
quasi videbimus si post mortem resuscitare valeat carnem suam dixit autem : soluite templum hoc et in triduo excitabo illud
MORTE TURPISSIMA. Cruce scilicet que usque ad passionem Christi pena reorum fuit nunc tropheum est victorie et Ecclesie gloria.
hec cogitaverunt et erraverunt excecavit enim illos malitia eorum
et nescierunt sacramenta Dei
consilia Dei quoniam in malivolam animam non introibit sapientia
neque mercedem
mortis Christi
speraverunt iustitie nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
id est non intellexerunt quia mors Christi honor est et salus sanctorum
quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem sue similitudinis fecit illum
fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam
QUONIAM DEUS CREAVIT id est non est auctor malorum Deus ad immortalitatem enim creavit hominem qui diabolice consentiens suggestioni mortis sententie subiectus est.
invidia autem diaboli
qui invidit homini beatitudinem quam perdidit
mors introivit in orbem terrarum
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius
filii perditionis
Capitulum 3
Iustorum
martyrum
autem anime in manu
protectione
Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
eterne
IUSTORUM AUTEM ANIME IN
MANU. In priori capitulo iniquorum sententia expressa est quam contra Christum protulerunt nunc autem condemnantur stulticie quia sanctos interire putant quos pro eius confessione trucidant.
Visi sunt in oculis insipientium mori
qui palmam martyrii afflictionem putant et exterminium
et
{t. 3
: Erfurt, f. 37va
; facsim., t. 2, p. 726a}
estimata est afflictio exitus illorum
id est finis quia nullum finem preter afflictionem putabant eos habituros
Et ab itinere iusto abierunt in exterminium Et ab... exterminium
Edmaior.
( Ω etc.)]
om. Weber
(A etc.
Clementina
)
reputione malorum
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
perpetue quietis nunc in spe tandem in re
et si coram hominibus tormenta passi sunt
quia coram Deo corona glorie
Spes
indefectiva
illorum immortalitate
vera
plena est
et in paucis vexati
corporaliter
in multis bene disponentur
quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam
quoniam Deus temptavit illos
id est castigavit multis tribulationibus
et invenit illos
temptatos vel probatos
dignos se
participatione beatitudinis sue
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos
sicut aurum in fornace non uritur sed probatur ita martyres non deficiunt sed ad gratiam preparantur
Sicut holocaustum quod totum per ignem offertur Deo acceptum est ita passio martyrum per calorem fidei et fervorem caritatis in odorem suavitatis Deo oblata in conspectu Domini pretiosa est . Unde : pretiosa in conspectu Domino mors sanctorum eius.
et in tempore
quasi non est perpetua mors sanctorum sed in die iudicii copiosa remuneratio
erit respectus illorum.
in die iudicii quando coronabit
Fulgebunt
in die iudicii
et tamquam scintille in harundineto
ignis qui harundinetum cito consumit subitam sanctorum mutationem et vindictam celerem reproborum demonstrat
discurrent
subito malos consument
SCINTILLE. Scintilla duo facit scilicet mutat cito harundinetum et vindicat.
iudicabunt nationes
quia per illos iudicabit Deus quia nullus resistet eis
et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
regni eius non erit finis
ET
REGNABIT
DOMINUS. Cum quo et membra regnabunt. Unde in Daniele dicitur : regnum et potestas et magnitudo regni que est super celum dabitur populo sanctorum altissimi.
qui
vere
confidunt in illum intelligent veritatem
quia secundum confidentiam veram datur intellectus veritatis
et fideles in dilectione adquiescent illi
quia in futuro a societate eius non poterunt avelli quem hic fide et spe tenebant
quoniam donum
eterne societatis
et pax
perpetua
est electis illius
quos elegit de mundo
impii autem
quia cum iusti intrabunt in requiem cum populo sanctorum altissimi impii ibunt in supplicium eternum
secundum que cogitaverunt correptionem
penam
habebunt qui neglexerunt iustum
iustitiam vel ipsum Deum
et a Domino recesserunt
a Domino recedunt qui sapientiam et disciplinam abiiciunt
sapientiam enim et disciplinam qui abicit
male operando
infelix est et vacua est spes illorum
quia putant temporalia fore eterna peccata impunita
et labores sine fructu
eterne mercedis
et inhabitabilia opera illorum sunt
quia celestem habitationem non merentur
SAPIENTIAM. RABANUS. Possunt heretici in hac sententia notari qui sapientiam divinam et fidei regulam abiiciunt labores doctrine sue et errorum sectas sine fructu vite eterne expendentes quorum intentio stulta et nequissima opera.
FACTURA. Sapientia enim que Deus benedicendo creavit non maledicit sed operationem reproborum maledictione eterna dignam esse ostendit.
quia
mulieres eorum insensate sunt
voluptates carnis vel prave interpretationes vel dogmata
et nequissimi filii eorum
opera prava vel dogmata
maledicta creatura illorum
id est digna maledictione
quoniam felix sterilis incoinquinata
casta et continens anima que scilicet nec heresi nec idolatria polluitur
QUONIAM FELIX. RABANUS. Potest in sterili et in spandone virginum ordo intelligi de quo in Isaia dicitur : non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum etc. Talem fuisse eunuchum Iohannem que Iesus amavit plurimum ecclesiastice historie tradunt qui supra pectus Domini in cena recubuit qui Petro tardius ambulante elevatus virginitatis alis ad Dominum cucurrit qui ausus est dicere que secula nescierant.
« In principio erat Verbum » Io. 1, 1. etc. Fatiscat igitur cavillatio Iudeoum que semiviris aperit regnum celorum cum pudicicia sit in voluntate animi non debilitate corporis.
que non scivit thorum in delicto
adulterii
Habebit
in die iudicii
Fructum
eterne beatitudinis
in respectione animarum
quoniam respicit Deus animas sanctas remunerando et ipse respicient eum contemplando
{t. 3
: Erfurt, f. 37vb
; facsim., t. 2, p. 726b}
Et spado
eunuchus propter regnum celorum
qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors
inter sanctos
in templo
in celo
Domini acceptissima
bonorum enim laborum gloriosus est fructus
quia gaudium eternum
vere gloriosus est fructus quia sapientia est radix huius fructus id est vite eterne qua sapientia non aufert sed confert vitam
et que non concidat radix sapientie
sed perpetue salutis afferat fructum
filii autem adulterorum
discipuli hereticorum qui verbum Dei adulterant
inconsummati erunt
eterna scilicet consumptione
et ab iniquo thoro
pollute conscientie
Semen
filii
discipuli
exterminabitur
in futuro
id est corpore polluto conscientia mala ideo a Domino exterminabitur
et si quidem longe vite erunt in nihilum computabuntur
quia memoria illorum ineternum benedictione carebit
et sine honore erit novissima senectus illorum
et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem
IN
DIE AGNITIONIS id est iudicii quando electi a iudice suo agniti ad regnum possidendum invitabuntur mali autem nulla spe restaurationis consolabuntur. Sed ineternum cruciandi a conspectu summi regis expellentur.
nationis enim inique dire sunt consummationes
damnationis
Capitulum 4
O quam pulchra est casta O quam... casta Ω
Rusch plerique codd.
; cf.
Corpus antiphonalium officii officii
(n°4069)] Melior est
Edmaior. Weber
generatio cum claritate claritate ΩM Ω ΩJ ( ) etc.] caritate ΩS =
Corpus antiphonalium officii officii
(n°4069 :
codd. EHDFSB
²).
O QUAM PULCHRA. RABANUS. Vituperatis herticis et schismaticis, laudat catholicos et eorum disciopulos quorum fides pura et simplex doctrina et ideo eterna digna memoria quoniam eorum generatio apud Deum probata.
Distingue verba scilicet
pulchra
quantum ad opera casta quantum ad innocentiam mentis clara quantum ad virtutum nitorem. Potest esse casta corpore et
pulchra
in superficie et ideo ait
cum claritate
etc.
Immortalitas est enim
apud Deum
in memoria illius quoniam et apud Deum nota est
id est probata est
et apud homines
cum presens est
in presenti scilicet vita
imitantur illam
provocati exemplo eius
et
quia et recordationem sui posteris relinquit
desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum premium vincens
non erit scilicet dolor de peracto certamine quia persecutionum magnitudinem premium vincet
PREMIUM VINCENS. Premium datum pro certamine transitorio quod maius est illis certaminibus et persecutionibus.
Multigena
multiplex
autem impiorum
hereticorum
MULTIGENA
AUTEM IMPIORUM. Alternatim de catholicis et hereticis loquitur ut horum laudabilem sapientiam illorum vituperabilem demonstret versutiam.
multitudo
multiplex scilicet doctrina
non erit utilis
sed nociva
et adulterine plantationes adulterine plantationes ΩS Ω ΩJ
Ed1530 Ed1532
] spuria vitulamina ΩM etc.
Weber
alias
spuria vitulamina
superflua argumenta
PLANTATIONES. Quoniam moscos grece vitulus latine dicitur, mosceumata quidam non intellexerunt esse plantationes et
vitulamina
interpretati sunt. Qui error tam multos codices preoccupavit ut vix inveniatur aliter scriptum.
non dabunt radices altas nec stabile firmamentum collocabunt
quia persecutionis vento vel examine iudicii cito decident
et si in ramis
sententiis divine scripture
in tempore germinaverint
ad horam scilicet
infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum
persecutionum vel discussionum iudicii
eradicabuntur
penitus evellentur
confringentur rami inconsummati et fructus
sensus
illorum
{t. 3
: Erfurt, f. 38ra
; facsim., t. 2, p. 727a}
inutiles inutiles] inutilis
Weber
et acerbi ad manducandum
pravi venenosi
et ad nihilum apti
ex iniquis enim omnes filii
discipuli vel opera
qui nascuntur testes sunt nequitie adversus parentes in interrogatione sua
probatio scilicet et argumentum qui a merito damnandi sunt
hereticos vel quoslibet malos
iustus autem si morte preoccupatus fuerit
a malis occisus persecutoribus
in refrigerio erit
IUSTUS. RABANUS. Cum dixisset de malorum interitu de bonorum requie addidit quia post finem vite presentis qui bonis et malis est communis. Hi de morte transeunt ad vitam illi de vita ad mortem eternam.
senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum computata
quasi non etas corporis sed maturitas mentis et morum probitas laudatur
cani sunt autem sensus hominibus
quasi ille bene canus est qui bene sensatus
et etas senectutis vita immaculata
quasi bene est senex qui mundus et simplex
placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est
PLACENS DEO. RABANUS. Non ideo tollit Deus dilectum suum de mundo quod non possit inter peccatores eum immunem a peccato servare qui discipulos quos miserat quasi agnos inter lupos Patri commendavit dicens : non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos a malo. Sed iudicii sui rationem observat ut quos prescivit et predestinavit vocet et iustificet alios autem pro iniquitate damnet. Unde Petrus : novit Deus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare.
raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio
nugatio hereticorum
decipiat animam illius
fascinatio enim nugacitatis
in simplicibus
obscurat bona
corrumpunt bonos mores colloquia prava
et inconstantia concupiscentie transvertit sensum sine malitia
FASCINATIO etc. RABANUS. Notatur hac sententia generalis lascivia reproborum sed manifestius astutia hereticorum qui pravis doctrinis et cupiditate nociva avertunt sensum hominis a tramite veritatis fascinat enim et gravat qui adulando impedit vel laudando decipit. Ude : currebatis bene quis vos fascinavit. Et in Proverbiis : donum invidi cruciat oculos. Invidus enim grece significantius fascinator dicitur. His exemplis docemus quod invidus aliena felicitate cruciatur. Vel qui felix est alio fascinante leditur.
RABANUS. In priori schemate vel comate hereticorum perfidiam in sequenti exprimit martyrum gloriam qui in brevi tormento laudabilem expenderunt vitam sed mors ipsa fuit eis etas annosa que eis eternam vitam peperit Deus enim eos a malorum societate separavit ut absconderet eos in abscondito faciei sue a conturbatione hominum.
consummatus in brevi explevit tempora multa
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi
persecutores
autem videntes
penam
et non intelligentes
gloriam futuram
nec ponentes in precordiis talia
quoniam gratia Dei
scilicet vita eterna
et misericordia in sanctos illius et respectus
condigna retributio
in electos illius.
Condemnat autem
iudicabit scilicet in futuro
iustus mortuus
martyr
vivos impios
persecutores suos ; unde in Apocalypsi Ap. 18, 6.
:"Reddite illi sicut ipse reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius".
et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
persecutores
Videbunt enim finem
mortem
sapientis
martyris
et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus
quod scilicet sit daturus ei vitam eternam
et quare munierit illum
armis fidei
Dominus
Videbunt
mori scilicet
enim et contemnent illos
quasi non existentem
autem Dominus irridebit
in iudicio quando que sibi sperabant prodesse invenient nocuisse
et erunt post hec decidentes sine honore
«Sicut olera herbarum cito decident ». Ps. 36, 2 (Ps-R)
et in contumelia inter mortuos
damnatos
in perpetuum quoniam dirumpet
Dominus
illos inflatos
superbia
sine voce
excusationis
et commovebit illos a fundamentis
evertet scilicet vitam illorum quam stabilem esse putabant
SINE VOCE excusationis quia erunt inexcusabiles
{t. 3
: Erfurt, f. 38rb
; facsim., t. 2, p. 727b}
quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in pravis cogitationibus suis.
et
{t. 3
: Erfurt, f. 38rb
; facsim., t. 2, p. 727b}
usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes
in penis quia consolatione nulla relevabuntur
et memoria illorum periet
in eternum
Venient
ad iudicium
in cogitatione peccatorum suorum
agnoscentes scilicet que fecerunt cogitatione accusante
Timidi
conscientia malorum
et traducent illos
in ignem eternum
ex adverso
accusantes scilicet
iniquitates ipsorum
Capitulum 5
tunc stabunt iusti
cum iudicabuntur populi impii
in magna constantia
iudicantes
adversus eos qui
persecutores suos
se angustaverunt
in martyrio
et qui
stultos scilicet et vanos iudicaverunt
abstulerunt labores illorum
conversos illorum
videntes turbabuntur timore horribili
se scilicet de gloria ad penam perductos et adversarios suos de pena ad coronas translatos
et mirabuntur in subitatione
quia dies Domini sicut fur venit
insperate salutis
dicent inter se penitentiam agentes
sero
et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine improperii
nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore
quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est
ergo erravimus a via veritatis et iustitie
evangelii divine legis
Lumen
Christus sol iustitie
non luxit nobis
qui oritur timentibus se in cuius pennis id est protectione est vera suavitas
et sol non est ortus nobis
lassati sumus
quia vanas traditiones sumus secuti
in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus
LASSATI
SUMUS. RABANUS. Lassati sunt philosophi via iniquitatis quia ratiocinando mundi machinam divino honore sublimantes creature potius servierunt quam creatori. Ideo in exquisitione sua defecerunt non salutem sed perditionem invenientes. Heretici quoque vias difficiles superbiendo ambulant sectas componunt nefandas nec viam Domini que est veritas et vita agnoscunt. Ideo semetipsos in perditionem tradiderunt nec eis studium presentis vite aliquid utilitatis contulit quibus post mortem non premium sed pena succedit. Unde dicunt dolentes : quid nobis profuit superbia.
quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis
quinque similitudinibus terrenarum rerum defectus ostenditur
transierunt omnia illa tamquam umbra
que nullam stabilitatem habet
et tamquam nuntius percurrens
qui moram non patitur
TAMQUAM UMBRA. Per umbram oblivionem mentis vel mortem carnis quibus humana vita obnoxia est accipimus per nuntium recurrentem passiones anime vel corporis que precedunt occasu vite corruptibilis.
RABANUS. Per avem excellentiam vel heresim per navem vero levitatem humane mentis que per amaras seculi undas demonum flatibus agitatur per sagittam dolos et insidias iniquorum. Hec enim omnia in mundo versantur sed tandem infructuosam penitentiam possessoribus suis relinquunt. Unde : gementes nulla voce consolationis relevabuntur. Unde sequitur : talia dixerunt in inferno etc.
et tamquam navis que pertransit fluctuantem aquam cuius cum preterierit non est vestigium invenire neque semitam carine illius in fluctibus
aut avis que transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus sonitus] + est
Weber
{t. 3
: Erfurt, f. 38va
; facsim., t. 2, p. 728a}
alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius
aut tamquam sagitte emisse in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
quia nulla sui reliquit vestigia
sic et nos nati continuo desivimus esse
quasi sic et huius vite instabilis et incertus est cursus
et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus
talia dixerunt et peccaverunt
TALIA. Adhuc quattuor species inducit quibus stultam spem iniquorum demonstrat qua presentia mansura tantum putant vel evadere se impunitos.
quoniam spes impii tamquam lanugo est que a vento tollitur
LANUGO. Que ex flore herbarum marcido oriens carnis fragilitatem exprimit que a vento egritudinis vel molestia corporis cito tolletur qua omnis caro fenum.
et tamquam spuma gracilis que a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est
sicut fumus vento dissoluitur sic humana vita temporum mutatione dissoluitur
ET
TAMQUAM SPUMA. Spuma hec ex aquis edita super aquam enatat hic est appetitus humani favoris et iactantie vulgaris que procella temptationis vel discussione iudicii dissolvitur vel dispergitur id est qua vana fuit probatur.
et tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis
omnes hic peregrini et hospites sumus. Unde Ecclesiastes : generatio preteriit et generatio advenit
iusti autem in perpetuum vivent
vita eterna
IUSTI
AUTEM IN
PERPETUUM. Post peccatorum penas et seram in inferno penitentiam iustorum ostendit gloriam qui in celo recepti vita beata in contemplatione Dei fruentur in quo totam suam spem posuerunt.
et apud Dominum
in quo speraverunt
est merces eorum
laboris premium
et cogitatio illorum apud Altissimum
iacta cogitatum tuum in Domino et ipse te enutriet
ideo accipient regnum decoris
ut cum Christo regnent
et diadema
devicto hoste
Speciei
vel spei
de manu Domini
Christo scilicet qui manus brachium et dextera Patris dicitur
quoniam dextera sua teget eos
hic et in futuro
et brachio suo defendet illos
accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum
induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum
sumet scutum inexpugnabilem equitatem
acuet autem duram iram in lanceam et
Ecclesia scilicet cum rege suo
pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos
errores scilicet iniquorum
ACCIPIET etc. RABANUS. Creator omnium cuius arma sunt veritas iustitia et iudicium per creaturam sibi subiectam corripit delinquantes.Per evangelii scilicet predicatores perfidiam Iudeorum stulticiam gentium dolum hereticorum de peccato et iustitia et de iudicio redarguit et telis verborum pectora pungit ut exterriti cedant cum resistere non valeant.
Ibunt directe
ad utilitatem electorum vel ad damnationem reproborum
pro voto actoris vel ductoris
emissiones fulgorum
tonitrua scilicet predicationis vel coruscationes miraculorum
et tamquam a bene curvato arcu
per piam scilicet intentionem doctorum
nubium exterminabuntur
adversarii
et ad certum locum insilient
ET
AD
CERTUM etc. Quecumque necesse est non enim potest esse confusum quod est sapientia ordinatum.
et a petrosa ira
pro meritorum scilicet qualitate
plene mittentur grandines
increpationes
et candescet candescet] scandescet
Weber
alias
scandescet
in illos
{t. 3
: Erfurt, f. 38vb
; facsim., t. 2, p. 728b}
aqua maris
perturbatio seculi
et flumina concurrent duriter
ET
FLUMINA etc. id est persecutionum commotiones. Plerumque enim corda pravorum que predicatio non emollit ; flagellum correctionis frangit.
contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos
vindicta ultimi iudicii qua dividet impios
et ad eremiam
gehenne desolationis eterne
perducet omnem terram iniquitatis
terrenam substantiam et carnalia opera
et malignitas evertet sedes potentium.
causa est scilicet eversionis eorum
Capitulum 6
Melior est sapientia
que semper bene regit animam
quam vires
corporis scilicet et que sepe in peccata precipitant
et vir prudens
animo
prudentia dirigit gressus hominis
magis quam fortis
corpore
audite ergo reges
prelati
et intelligite discite iudices finium terre
AUDITE etc. RABANUS. Monet rectores Ecclesie ut iustitiam et veritatem servent et discrete intelligere festinent quia accepta potestate a Deo magistri et iudices sunt fratrum suorum ut iudicent illos secundum equitatem et doceant regulam fidei cum operibus bonis et ipsi quoque iudicium Dei expectant qui non fallitur nec fallit quia non solum opera sed cogitationes et voluntates iudicabit.
prebete aures
cordis
vos qui
accepta potestate a Deo
continetis multitudines et placetis vobis in turbis
subiectis
nationum
quoniam data est a Domino potestas vobis
iudicandi in terra
et virtus
puniendi
ab Altissimo qui interrogabit
in iudicio
opera vestra et cogitationes scrutabitur
tamquam de omnibus iudicaturus
quoniam cum essetis ministri regni
Ecclesie
illius non recte iudicastis
alios vel nos
neque custodistis legem iustitie neque secundum voluntatem Dei ambulastis
de virtute in virtutem
Horrende
horrendum est incidere in manus Dei viventis
et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui presunt fiet
potentes scilicet magis punientur quibus plus committitur
exiguo enim conceditur misericordia
remissio peccatorum
EXIGUO. His scilicet qui per ignorantiam vel fragitatem vel necessitatem peccaverunt et humili penitentia deleverunt.
potentes autem potenter tormenta patientur
POTENTES qui scilicet mandata Dei contemnendo gravia peccata commiserunt nec penituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate fortiora sustinebunt tormenta gehenne.
non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et equaliter cura est illi pro omnibus
quasi equalis cura est illi de omnibus quia omnes creavit
NON
ENIM SUBTRAHET. « Non est personarum acceptor Deus » Act. 10, 34. unumquemque iuxta vias suas iudicat.
fortioribus autem fortior instat cruciatio
ad vos ergo reges sunt hi sermones mei
Ecclesie rectores vel omnes quibus animarum suarum regimen commissum est
AD
VOS ERGO. Finito sermone ad potentes et eorum duritia duris sermonibus increpata ad rectores Ecclesie exhortationem convertit et sapientiam miris preconiis extollit.
ut discatis sapientiam
divinam
et non excidatis
in prevaricationem preceptorum Dei
qui enim custodierint iusta
qui scilicet sequentur iustitiam
iuste iustificabuntur
iustificabuntur
id est iustitie sue premium accipient
{t. 3
: Erfurt, f. 39ra
; facsim., t. 2, p. 729a}
et qui didicerint iusta iusta] ista
Weber
rectam fidem et opera
invenient quid respondeant.
cum discussio venerit quia per vite meritum accipient glorie premium
Concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
ET
DILIGITE. Qui diligit sapientiam servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam qui non servat disciplinam ; unde : « Si diligitis me mandata mea servate ».
clara est et que numquam marcescat sapientia
decor sapientie immarcescibilis et his solis patet qui eam bene diligunt. In malivolam autem animam non introibit sapientia
et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui querunt illam
querite et invenietis
Christum scilicet Dei vritutem et Dei sapientiam
preoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
PREOCCUPAT. Gratis se offerens. Ipse enim est via veritas et via per ipsum itur ad ipsum tenditur ad ipsum pervenitur.
qui de luce vigilaverit
corde devoto a principio lucentis fidei
ad illam non laborabit
invacuum scilicet
assidentem enim illam foribus suis inveniet
ASSIDENTEM semper paratam scilicet auxiliari. Unde : ecce ego sto ad hostium et pulso si quis aperuerit mihi intrabo ad eum et cenabo cum illo et ipse mecum.
In presenti studendum est sapientie et secundum normam discipline eius vivendum.
cogitare ergo de illa sensus est consummatus
desiderio divine contemplationis
et qui vigilaverit
intentione mentis
propter illam cito erit securus
quia eius adeptio vera securitas est
quoniam dignos se ipsa circuit querens
sponte
et in viis
preceptis
ostendit se illis hilariter et in omni providentia
adiutrix scilicet
occurrit illis
initium enim illius verissima est discipline concupiscentia
nemo repente fit summus
cura ergo discipline dilectio est
qui diligit legem disciplinam custodit
et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
id est ad incorruptionem immortalitatis perducit
Incorruptio
immortalitatis
autem facit esse proximum Deo
concupiscentia itaque sapientie deducet ad regnum perpetuum
quod est in cognitione divinitatis
Fons : Cf.
Petrus Lombardus,
Sententiae
,
lib. 3, d. 35, c. 1, § 3, ed. I. Brady, p. 198.21-22, 199.1-2 : « Definitio sapientiae secundum philosophos. De hoc Augustinus ita ait:"Philosophi disputantes de sapientia definierunt eam dicentes:
Sapientia
est rerum humanarum diuinarum que scientia". [...]. Distinctio sapientiae et scientiae secundum theologos. Verum iuxta distinctionem apostoli, qua dixit: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, illa definitio diuidenda est: Ut rerum diuinarum cognitio
sapientia proprie nuncupetur, humanarum uero cognitio proprie scientiae nomen obtineat ». <<
Augustinus Hipponensis
, De Trinitate, lib. 14, c. 1, CCSL 50A, lin. 48 : « Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia ».
si ergo delectamini sedibus
vel sensibus
et sceptris o reges sceptris o reges] stemmatibus Weber
id est dignitatibus
reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
SI
ERGO
DELECTAMINI. RABANUS. Reges admonet diligere sapientiam sine qua regnare non possunt. Tunc bene regitur respublica cum philosophi regnant et reges philosophantur. Merito ergo rectores Ecclesie assidui sunt in divine legis meditatione. Qui enim eam discendo docendo operandoque sequitur regni celestis coronam assequetur.
[ ]
quid est autem sapientia et quemadmodum facta
genita
sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non preteribo veritatem
neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientie
NEQUE CUM INVIDIA
TABESCENTE. Invidia non communicat sapientie quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum.
Multitudo autem sapientium
cetus predicatorum
sanitas est orbis terrarum
quia per doctrinam eorum ad fidem conversus est
et rex sapiens
Christus Dei virtus et Dei sapientia
populi
{t. 3
: Erfurt, f. 39rb
; facsim., t. 2, p. 729b}
stabilimentum est.
Dominus fortitudo plebis sue
Ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis.
ERGO
ACCIPITE etc. RABANUS. Ostensura sapientia virtutem suam prius per predicatorem suum humane condicionis describit originem ut quisque sciat quid ex carnis origine et quid ex Dei munere habeat. Quod enim dicit decem mensium tempore se esse coagulatum in sanguine ex semine hominis et delectamento somni convenientis demonstrat utriusque sexus differentiam ut enim aiunt phisici semen viri candidum et mulieris est sanguinolentum quorum commixtione certis spaciis corpus formatur donec animatum perveniat ad partum. Alii tamen septem alii octo alii in nono nascuntur mense sed qui in decimo perfectiores et sanitivi et vitales esse dicuntur.
Capitulum 7
Sum quidem
formatum pro se loquentem forma induxit sapientem scilicet sapientia
et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno
vel rex de genere terreni
illius qui prior finctus est
Ade
et in ventre matris figuratus sum caro
decem mensuum tempore coagulatus in sanguine
matris
ex semine hominis et delectamento somnii somnii] somni
Weber
alias somni
conveniente
et ego natus accepi communem
omnibus
aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
in involumentis nutritus sum et curis magnis
nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
NEMO
ENIM EX
REGIBUS. RABANUS. Ostendit quod omnis homo terrenus ex viri et mulieris semine ortus temporalis vite sortitur exordium et per mortem transit de mundo. Sed celestis Adam qui sine semine virili de matre virgine natus est proprium habet nativitatis modum qui et mortis sue ordinavit occasum. Decimo vero mense post conceptione nativitas ipsius a christianis celebratur et ab octavo kalendis aprilis quo conceptus creditur usque ad octavum kalendis ianuarii quando natus creditur vel traditur quattuor centum vigenti sex dies numerantur id est novem menses et sex dies. Itaque sententia evangelica que quadraginta et sex annis templum corporis edificatum a Iudeis predixit esse solvendum per senarii multiplicationem perfectionem incarnationis ostendit quia ducenti septuaginta sex quadragies sex senarium habent. Unde patet quia sicut perfectus Deus ita et perfectus homo est Iesus Christus.
unus ergo introitus est omnibus ad vitam
huius mundi
et similis exitus
mors
propter hoc optavi
sapientiam
et datus est mihi sensus et invocavi
Dominum
et venit in me spiritus sapientie
cuius gratia sapiens sum
et preposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius
omnia pretiosa in comparatione eius vilescunt. Unde ipse in Proverbiis ait : Mecum sunt divitie et gloria » etc.
nec comparavi illi lapidem pretiosum
NEC
COMPARAVI
ILLI
PRETIOSUM. Unde : Inventa una pretiosa margarita vendit omnia et emit eam. Qui enim celestem sapientiam veraciter invenit id est Verbum Dei despicit omnia emolimenta presentis vite philosophiam eloquentiam et divine theorice vacare contendit.
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua et tamquam lutum extimabitur extimabitur] estimabitur
Weber
vel estimabitur
argentum in conspectu illius
comparatione
super salutem
corporis
et speciem
corporalium rerum
dilexi illam et proposui
quia ipsa sapientia speciosor sole
pro luce
eterna
habere illam
que est salus anime
quoniam inextinguibile est lumen illius
venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
opera illius
VENERUNT
MIHI
OMNIA
BONA. Hoc expertus Salomon Salomon] Salmon
cacogr
.
Rusch
qui petens a Deo sapientiam regni sublimitatem divitias et gloriam cum illa meruit. Quicumque autem Christi percipit notitiam omnium pariter hic virtutum habet gratiam et in futuro vitam eternam.
Processu meditationis intelligit se tantum profecisse ut priorem sententiam posteriori comparando ignorantiam putet. Sicut Iohannes ait : ego nescibam eum. Sed qui me misit baptisare in aqua ille mihi dixit : super quem videris Spiritum scilicet descendentem et manentem hic est qui baptisat. Sic et stelle in comparatione solis minime lucere videntur. Unde et sol solus in die inter astra luceat sic nominatur.
et letatus sum in omnibus
presidente in omnibus sapientia
quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam
{t. 3
: Erfurt, f. 39va
; facsim., t. 2, p. 730a}
horum omnium
alias bonorum
mater est
Quoniam Quoniam] Quam
Weber
alias
quam
sine fictione didici
quia spiritus discipline effugiet fictum et in malivolam animam non intrabit sapientia
et sine invidia
que est contraria largitati sapientie
qua societas luci ad tenebras
communico et honestatem illius non abscondo
quia pudica pacifica modesta plena misericordia et fructibus bonis
infinitus enim thesaurus est hominibus
quanto quisque profundius discit tanto profundiora cognoscit
quod qui usi sunt participes facti sunt amicitie Dei propter discipline dona commendati
agnoscentes scilicet precepta et voluntatem Dei. Unde : vos autem dixi amicos quia omnia quecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
mihi autem det Deus dicere
iudicia
ex sententia et presumere digna horum que dantur quoniam ipse et sapientie dux
auctor
IPSE SAPIENTIE DUX. Deus Pater incarnati Filii cui dedit omnem potestatem in celo et in terra.
est et sapientium emendator
quia sapientes corrigit ut nemo presumat
in manu
potestate
enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientie disciplina
morum
ipse enim mihi dedit horum que sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
IPSE ENIM etc. De Salomone dicit scriptura : Deus dedit sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et precedebat sapientiam omnium orientalium et Egyptiorum et erat sapientior cunctis hominibus et disputavit de lignis a cedro usque ad ysopum et de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis. Noster vero pacificus Dei dicitur et Dei sapientia cui omnia nuda et aperta discipulis etiam dat mysteriorum suorum intelligentiam ut historiam allegoriam tropologiam anagogen intelligant. Ipse enim illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum quem qui sequitur non ambulat in tenebris
initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum
anni cursus et stellarum dispositiones
naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
et quecumque sunt absconsa et improvisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia
est enim in illa spiritus intellectus
quia per ipsam veritatis cognitio datur
Sanctus
sanctificans omnia
unicus
uniens bonos
multiplex
multiplices gratias dans
Subtilis
«Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti » etc.
modestus modestus]
om. Weber
verbo
mobilis dissertus
disertas facit linguas infantium
incoinquinatus
sine macula
Certus
nec fallit nec fallitur
suavis
mitis et misericors
amans bonum acutus
quia non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
qui nihil vetat benefacere
EST
ENIM etc. RABANUS. Ut Isaias ostendit omnia dona Spiritus Sancti in humanitate salvatoris existunt in quo sunt omnes theauri sapientie et scientie absconditi et plenitudo divinitatis cui non datur Spiritus ad mensuram.
RABANUS. Spiritus qui implet omnia mobilis similis et stabilis dicitur homo enim qui ubique discurrit ubique obviam venit et repente ubi non creditur invenitur. Omnipotens ergo Spiritus ut ubique presens signetur stabilis simul et mobilis dicitur.
RABANUS. Unde : splendor glorie et figura substantie eius regens omnia verbo virtutis sue. Pater enim dicit ut verbum sit non quomodo profertur aut cogitatur. Hoc enim temporale illud eternum et illuminando dicit de se et de Patre quod dicendum est nobis. Unde ait : nemo novit Patrem nisi Filius et cui Filius voluerit revelare quia per FiIium revelat Pater id est per Verbum suum. Si enim verbum quod proferimus temporale et transitorium et se ostendit et de quo loquimus multo magis Verbum Dei per quod facta sunt omnia ostendit Patrem sicut est quia et ipsum ita est et hoc quod Pater secundum quod sapientia est et essentia. Nam secundum quod Verbum est non est hoc quod Pater quia Verbum non est Pater Verbum enim relative dicitur sicut filius qui non est pater. Christus ergo Dei virtus et Dei sapientia quia de Patre virtute et sapientia ipse quorum virtus et sapientia est sicut lumen de lumine Patre et fons vite apud Patrem fontem vite. Unde Ps. 35, 10. : « Quoniam apud te est fons vite et in lumine tuo videbimus lumen ». Sicut enim Pater habet vitam in semetipso sic dedit Filio vita habere in semetipso hoc est lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum hoc Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Deus autem lumen est non corporale sed spiritale nec illuminatione factum sicut apostoli quibus dicitur Mt. 5, 14. « vos estis lux mundi ». Sed quod illuminat omnem hominem hoc est sapientia de qua agimus. Sapientia ergo Filius de sapientia Patre sicut lumen de lumine Deus de Deo et singulus Pater lumen et singulus Filius lumen singulus Spiritus Sanctus lumen. Singulus Pater Deus singulus Filius Deus et singulus Spiritus Sanctus Deus. Ergo et singulus Pater sapientia et utrunque simul unum lumen unus Deus una sapientia. Sed Filius factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio quia temporaliter ad ipsum convertimur ut cum illo in eternum maneamus et ipse in tempore Verbum caro factum est et habitabit in nobis.
Humanus
communis omnibus
benignus benignus]
om. Weber
innata bonitate
stabilis certus securus
qui dat lasso virtutem
omnem habens
per naturam omnia continet
{t. 3
: Erfurt, f. 39vb
; facsim., t. 2, p. 730b}
virtutem
via veritas et vita
omnia prospiciens
quia lumen omnium
et qui capiat omnes spiritus intelligibiles mundos subtiles
quia in manu eius sunt omnes fines terre cui omne genu flectitur celestium terrestrium et infernorum
omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia
nihil enim subtilius mobilius sapientia que omnia creavit regit ordinat. In ipsa enim vivimus et movemur et sumus
attingit autem ubique
a fine usque ad finem
et capit propter suam munditiam
quia lux est et tenebre in eo non sunt
vapor est enim virtutis Dei
calefaciens frigus infidelitatis nostre
et emanatio quedam est claritatis
splendor glorie consubstantialis equalis coeternus
omnipotentis Dei sincera
summo bono non approquinquat malum
et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
semper simplex bonum est
candor est enim lucis eterne
in quo videtur Pater qui videt me videt et Patrem
et speculum sine macula Dei maiestatis
qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius
et imago bonitatis illius
plena representatio
et cum sit una
cum Patre
omnia potest
quia coomnipotens
et permanens
immutabilis
in se omnia innovat
regnando ordinando
et per nationes
omnia per ipsum facta sunt
in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit
neminem enim diligit Deus
stulticia Deo odibilis est
nisi eum qui cum sapientia inhabitat
qui in lege Domini meditatur die ac nocte
est enim hec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci comparata invenitur prior
quia corporalis lux que modo occidit modo oritur spiritali luci comparata scintilla videtur Christus quoque sanctorum claritatem longe transcendit. Unde : ipsi peribunt tu autem permanebis
illi enim succedit nox
quia nullus sine peccato vel immunis a peccato
sapientiam autem non vincit malitia
quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius
Capitulum 8
Attingit enim a fine
id est
a
principio mundi
ab eterno usque in eternum
usque ad finem
usque ad
adventum Christi
fortiter
quia Dei virtus
et disponit omnia suaviter.
quia Dei sapientia
attingit enim a fine
id est a principio mundi
usque ad
adventum Christi mirifica opera et sincera testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit et ab incarnatione Verbis usque ad finem mundi suavitatem evangelii exponit. A fine ergo usque ad finem
fortiter
pertingit quia ubique perfecte agit. Finis enim perfectionem significat.
Hanc amavi
ego diligo diligentes me et qui mane vigilaverit ad me inveniet me
et exquisivi a iuventute mea
beatus qui observat ad postes hostii mei
et quesivi sponsam mihi assumere
stabili federe
et amator factus sum forme illius.
veritatis unde hec est vita eterna ut cognoscant te solum et quem misisti Iesum Christum
Generositatem
quia coeterna Patri coomnipotenti
illius illius]
om. Weber
Patris scilicet quia ei coeternus
glorificat
{t. 3
: Erfurt, f. 40ra
; facsim., t. 2, p. 731a}
contubernium contubernium] contuberium
Rusch
habens Dei
« In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis ». Io. 1, 1-2 ; Io. 1, 14.
sed et omnium Dominus dilexit illam.
quia Pater diligit Filium et omnia dedit ei in manus
GLORIFICAT id est representat generationem illius scilicet Patris qui est ei coeternus et coomnipotens vel partim de temporali nativitate partim de eterna potest legi habet contubernium Dei id est humanitatem in qua habitat Deus qui est sapientia Patris vel glorificat generositatem illius id est Dei Patris id est eiusdem essentie est cum Patre ab eterno genita nata in tempore de matre.
Doctrix est enim discipline Dei et electrix operum illius
DOCTRIX
EST
ENIM. De plenitudine eius omnes accepimus per quem gratia et veritas facta est id est revelata."Deum nemo vidit unquam sed Filius qui est in sinu Patris ipse ennaravit" Cf. Io. 1, 18..
et si divitie appetuntur in vita quid sapientie locupletius
virtutum divitias continet et amatoribus suis offert. Unde : mecum sunt divitie etc.
que omnia operatur
omnia per ipsum facta sunt
meditantibus in lege prebet omnimodam dulcedinem saptientie
si autem sensus operatur
profundam scilicet et sanam intelligentiam
quis horum
bonorum operum et virtutum
que sunt magis quam illa est artifex
stabilem scilicet salutem ponit
et si iustitiam quis diligit labores huius
vel dilectio
ET
LABORES. Nihil enim iners nihil desidiosum in operibus eius. Quecumque sunt vera quecumque pudica quecumque agit iusta et agenda suis committit.
magnas habent virtutes sobrietatem
temperantiam
quattuor enim principales virtutes ponit
enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem
fortitudinem
quibus utilius
ad eternam vitam
nihil est in vita
vel via
hominibus
SOBRIETATEM ENIM etc. RABANUS. Qui temperans est prudens fortis et iustus quid illi deest ? Has autem virtutes nemo habet nisi cui omnium virtutum origo Deus contulit quocumque tempore quacumque lege quacumque gente. Quidam tamen spem pietatis habentes virtutem ignoraverunt quia creatori subdi noluerunt ideo viam discipline nescierunt. Deus enim solus virtus et sapientia Patris invenit viam discipline et dedit illam Iacob puero suo.
et similitudinem et similitudinem] et si multitudinem
Weber
alias et si multitudinem
scientie desiderat quis
vel qua
ipsa
scit preterita
nihil est quod eam lateat quia ab eterno genita est cum Patre cuncta disponit
et de futuris estimat
quia initium et finis
scit versutias sermonum
qui ait ego dabo vobis os et sapientiam etc.
et dissolutiones
propositiones
argumentorum signa
qui ait : erunt signa in sole et luna et stellis etc.
et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et seculorum
Proposui
populus
PROPOSUI. RABANUS. Potest hoc de genitrice Dei intelligi que proposito virginitatis meruit Verbo Dei fecundari et generare Filium Dei ad salutem mundi vel generis humani et ab omnibus unico preconio celebrari. Unde : beatam me dicent omnes generationes. Cui concordat quod sequitur : habeo propter hanc claritatem ad turbas.
ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis
Dei communionem sapientie id est Christi se habere gaudet et in amplexu eius delectari qui ait : si quis mihi aperuerit intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
et erit allocutio
id est alleviatio
cogitationis et tedii mei
Habebo
vox doctorum
propter hanc claritatem
doctrinam salvatoris
ad turbas
quibus evangelium predicabo
et honorem apud seniores
quia principatus et potestates subiicit christiane religioni
patriarchas et prophetas quibus sociatur
iuvenis
acutus inveniar in iudicio
omnia secundum legem diiudicans
et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
cum reges et principes mirantur predicationem evangelii
ADMIRABILIS. Partus virginis omnibus fuit admirandus quia in resurrectionem et ruinam multorum extitit qui stat in signum populorum super quem continebunt reges os suum ipsum gentes deprecabuntur.
tacentem me sustinebunt
non audebunt loqui
et loquentem me respicient
attenti ad sermones meos
et sermocinante pluramanus ori suo imponent
non audentes mihi resistere
propterea habebo per hanc immortalitatem
immortalitatem habent sancti in caritate radicati et fundati et spem immortalitatis
et memoriam eternam
meorum operum et virtutum
his qui post me
{t. 3
: Erfurt, f. 40rb
; facsim., t. 2, p. 731b}
futuri sunt
secuturi sunt me
relinquam.
Disponam
erudiam
populos et nationes mihi erunt subiecte
quibus evangelium predicabo nec per varias sectas abire permittam
timebunt me audientes reges
victi patientia mea et videntes Christi miracula qui ait confidite quia ego vici mundum
horrendi in multitudine
fidelium
videbor bonus
benignus
et in bello fortis.
adversariorum
Intrans
cetera foris agentibus quid intus prestet adiungit
in domum meam
sapientiam scilicet
confidentiam mentis
conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tedium convictus ipsius sed letitiam et gaudium
INTRANS. RABANUS. Post predicationem post operis laborem quibus auditoribus sancti solacium prebent ad se redeuntes divine contemplationi vacant ubi superne dulcedinis quietem inveniunt.
Corporales delicie corpus gravant spiritales vero mentem relevant et tanto esuriuntur quanto amplius comeduntur. In illis appetitus placet experientia displicet. Augent vero spiritales delicie desiderium que quo magis sumuntur auvidius amantur. Unde David : gustate et videte quoniam suavis Dominus etc.
ORIGENES. Qui aperit os mutum et linguas infantium facit disertas hec omnia sunt in Christo recipienda. Ipse enim sapientia fortitudo iustitia sanctitas et prudentia. Sed cum sit unus in subiacenti pro varitate sensuum diversis vocabulis nuncupatur. Aliud enim significat sapientia aliud iustitia. Sapientia quidem disciplinam humanarum et divinarum rerum instruit. Iustitia autem quod distributor et iudex meritorum sit.
hec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cogitatione sapientie
quia quidquid de natura eius cognoscitur totum immortale et semper vivere invenitur
et in amicitia illius delectatio bona
quia quanto magis amatur tanto magis suavior reperitur
et in operibus manuum illius
quia per ipsum facta sunt omnia
honestas sine defectione
qui est omnium rerum origo et quod factum est in ipso vita erat
et in certamine loquelle illius sapientia et preclaritas in communicatione sermonum ipsi
si quis vestrum indiget sapientia poscat a Deo qui dat omnibus affluenter
circuibam querens
diligenter et studiose unde urgam diliculo et circuibo civitatem queram quem diligit anima mea
ut mihi illam assumerem.
fortiter firmiter
Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
PUER AUTEM etc. RABANUS. Salomon in pueritia postulaverat a Deo sapientiam et ut recte iudicaret populum et discerneret inter bonum et malum factus est ergo sapientissimus et videtur sortitus animam bonam qui habuit cor sapiens e intelligens. Sed quomodo convenit ei quod dicitur : veni ad corpus incoinquinatum cum esset bonus cum mulierem alienigenam amaverit et idola edificaverit. Videtur ergo magis convenire populo sanctorum qui in baptismo regeneratus et fide salvatoris imbutus pueritiam indolis sue bone et simplicis innocentie perceperit et cunctis studiis certaverit pervenire ad culmen virtutum. Unde sequitur :
et cum essem magis bonus
etc.
et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det
custoditio legis consummatio incorruptionis. Incorruptio autem facit proximum Deo et ad hanc perfectionem nemo venit nisi quem divina gratia sublevat unde : omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est
et hoc ipsum erat sapientie scire cuius esset hoc donum
Dei scilicet
adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis precordiis meis
Capitulum 9
Deus patrum patrum meorum] parentum
Weber
et Domine misericordie tue qui fecisti omnia verbo tuo
omnia per ipsum facta sunt
et sapientia tua constituisti
vel fecisti
hominem ut dominetur creature que a te facta est
ut disponat orbem terrarum in equitate
omnibus terrenis Christus quoque in mundum missus orbem regit Ecclesie in equitate
et iustitia et in directione cordis
erit iustitia cingulum lumborum eius
{t. 3
: Erfurt, f. 40va
; facsim., t. 2, p. 732a}
iudicium
verum
iudicet
Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio huius membra sancti sunt imitantes eum.
Da mihi
oratio Filii ad Patrem pro copore suo
sedium tuarum
anima iusti sedes est sapientie
assistricem sapientiam et noli me reprobare
qui formam servi accepi
a pueris tuis
quoniam ego servus tuus
innumeris subiectus casibus
Et
quia
filius ancille tue
mater enim dixit : ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum
sum homo infirmus
sine me nihil potestis facere
et exigui temporis
breves dies hominis sunt
et minor ad intellectum
percipiendum
iudicii et legum
et si quis erit consummatus
in iudicio hominum
inter filios hominum si afuerit ab illo
divina
sapientia tua in nihilum computabitur
gratia Dei sum id quod sum
tu me elegisti regem
Salomonem vel Christum
populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
TU
AUTEM etc. RABANUS. David quia vir sanguinum fuit et multa bella gessit templum Domino edificare non potuit quod Salomon edificavit qui libri huius auctor esse putatur. Commemorans ergo Dei beneficia precatur ut sapientia secum permaneat et in omnibus eum dirigat. Sed quia templum etiam Ecclesiam significat quam Christus verus pacificus per operarios suos id est predicatores edificat possunt et hec in persona predicatorum intelligi qui sciunt omnia que ad régimen populi pertinent non sui esse operis sed divini muneris unde quotidie postulant ut qui est auctor operis sit largitor summe perfectionis. Quidquid enim de sapientia Dei dicitur ad ipsum referimus qui est pax nostra qui fecit utraque unum virtus et sapientia Dei et imago Dei invisibilis primogenitus omni creature.
Dixisti
iussisti
edificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tue
non potest abscondi civitas supra montem posita
aram
fidem
similitudinem tabernaculi sancti tui quod preparasti
per Moysen
ab initio
cum educeres filios Israel de Egypto
et tecum sapientia
Filius
que novit opera tua
nemo novit Patrem nisi Filius
que et affuit tunc cum orbem terrarum faceres
omnia in sapientia fecisti
et sciebat
quia sapientia tua est
quid placitum esset oculis tuis et quid directum
rectum et iustum
in preceptis tuis
mitte illam de sanctis celis tuis
omne datum optimum et omne donum perfectum desursum
et mitte illam a sede magnitudinis tue
a te ipso scilicet qui sedens et omnia gubernans
ut mecum sit
cum fidelibus meis
et mecum laboret
Dei adiutores sumus
et sciam
in membris meis
quid acceptum sit apud te
ut nihil contra faciant
scit enim illa omnia et intelligit
omnia nuda et aperta sunt sapientie
et deducet me in operibus meis sobrie
per callem virtutum
et custodiet me in sua potentia
ne offendar ab adversariis
et erunt accepta opera mea
coram Deo
et disponam
regam
populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
remuneratione regni celestis
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus
victrix causa diis placuit sed victa Catoni
QUIS ENIM HOMINUM. Admiratur excellentiam Dei. Quasi : O altitudo Dei sapientie et scientie Dei et quis novit sensum Domini aut quis conciliarius eius fuit.
cogitationes enim mortalium timide
quia fragiles
et incerte providentie nostre
quia anima nostra mutabilis et caro nostra corruptibilis
Corpus enim quod corrumpitur
corruptibile scilicet
aggravat animam et terrena habitatio deprimit terrena habitatio - deprimit]
inv. Weber
{t. 3
: Erfurt, f. 40vb
; facsim., t. 2, p. 732b}
sensum multa cogitantem.
et difficile estimamus que in terra sunt
operum Dei nullam potest homo invenire rationem
et que in prospectu sunt
quasi in aperto
invenimus cum labore que in celis sunt autem
vel aut
quis investigavit
sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam
ne desperemus ex premissis subiungit consolationem Spiritus Sancti
SENSUM AUTEM TUUM. Nemo scit que fiunt in corde hominis nisi spiritus hominis et nemo novit que sunt Dei nisi spiritus Dei. Spiritus autem omnia scrutatur etiam profunda Dei qui illuminat corda sanctorum.
et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
et sic correcte sunt semite
vel sententie
eorum qui in terris sunt et que tibi placent didicerunt homines
et per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio quicumque... principio Σ Λ S
M
Φ Ω
Rusch Clementina
]
om. Edmaior. Weber
mundi
exponit quod
per sapientiam
Dei id est per Christum omnes
sanati sunt
qui Deo
placuerunt
Capitulum 10
hec illum
Adam
HEC
ILLUM. RABANUS. Bonitate Dei primus homo creatus in paradiso locatus cunctis animantibus prelatus per transgressionem mandati in miseriis huius seculi deiectus est et per Dei sapientiam id est Christum reparatus magnum pietatis divine iudicium est.
qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
et eduxit illum
per penitentiam
a delicto suo et dedit et eduxit illum et eduxit illum]
om. Weber
preposteratio est
illi virtutem continendi omnia
ab hac ut recessit
a Deo
Iniustus
Caym
in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit
INIUSTUS. Ut Cain qui fratrem non iuste premit cuius piaculi vindicta in diluvio soluta est et generatio Cain deleta sed Dei sapientia Noe destirpe Seth ad reparationem orbis cum filiis suis in arca servavit. Unde sequitur : propter quod etc.
propter quem cum aqua
diluvii
deleret terram iterum sanavit sapientia
Per passionem crucis Christi deletum est peccatum mundi et ad regnum celorum fideles reducti.
per contemptibile lignum
arcam
Iustum
Noe
gubernans
hec et in consensu nequitie cum se nationes contulissent
quid sapientia post dilivium fecerit ostendit
scivit iustum
Abraham
et servavit sine querela Deo et in filii
Abrae
misericordia fortem custodivit
HEC
ET
IN
CONSENSU. RABANUS. Diabolus per superbiam in constructione turris seduxit genus humanum. Unde confusa est communio linguarum sed Dei sapientia stirpem Abrahe adiuvit dans cultum et legem ut unum Deum colerent de cuius semine redemptorem produxit in quo benedixit omnes gentes ita quod diaboli superbia confudit humilitas Christi adunavit.
hec iustum
Loth
a pereuntibus impiis
Sodomitis
liberavit fugientem descendentem
de celo
ignem in Pentapoli
quinque civitatum regionem
HEC
IUSTUM etc. Hinc Petrus ait 2Pt. 2, 6-7 : « Et civitates Sodomorum... a nefandorum iniuria conversatione eruit ». : “Civitatem Sodomorum et Gomorreorum in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuriis aversione eripuit" etc.
Uxor Loth retro respiciens in statuam salis conversa est ne qui per gratiam Dei ad vitam vocati sumus veterem hominem respiciamus media via remanentes. In statuam salis versa alios sallit. Unde : mementote uxoris Loth ne scilicet tamquam fatui negligamus sed prudenter caveamus.
cuius in testimonium nequitie fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis anime memoria stans figmentum salis
ostenderunt scilicet quod in inferno damnate anime sine fructu penitentie ineternum ardebunt
Sapientiam
{t. 3
: Erfurt, f. 41ra
; facsim., t. 2, p. 733a}
enim pretereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientie sue reliquerunt hominibus memoriam ut in his que peccaverunt nec latere potuissent
sapientia autem hos qui se observant a doloribus
in quiete eterne pacis perpetuo conservabit
liberavit
hec profugum
Iacob
ire fratris
Esau
iustum deduxit per vias rectas
in Mesopotamiam
et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit
ditavit
illum in laboribus et complevit labores illius
quos in pascendis ovibus sustinuit
in fraude circumvenientium
Laban et filiorum eius
illum affuit et honestum illum fecit
custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum
contra Laban et filios eius vel contra Esau
et certamen forte
quando luctatus est cum angelo
dedit illi ut vinceret ut sciret
expertus in necessitatibus
quoniam omnium potentior est sapientia
HEC
AUTEM PROFUGUM etc. Iacob fugiens Esau fratrem suum venit ad Laban avunculum suum et in itinere per somnium vidit scalam erectam et angelos Dei ascendentes et descendentes et ipsum Dominum innixum scale dicentem sibi Gn. 28, 13. :"Ego sum Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis dabo tibi et semini tuo". Veniens autem in Mesopotamiam Liam et Rachel duxit pro quibus oves Laban diu pavit. Qui eum mercede sua fraudulenter privare voluit. Sed per sapientiam Dei privatus est Laban et Iacob ditatus cum multis opibus rediit.
Mystice vero hec ad martyres pertinent quos Christi misericordia a persecutoribus liberavit confortans eos gratia Spiritus Sancti et spe future mercedis et tandem victis hostibus ad regnum celorum perduxit ad laudem et gloriam nominis sui.
hec venditum
a fratribus
Iustum
Ioseph
non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum
cum accusaretur de adulterio
descendit cum illo in foveam
carceris
et in vinculis non dereliquit illum donec afferret illi
per expositionem somniorum
Sceptrum
principatum
Regni
Egypti
et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem eternam
HEC
VENDITUM. RABANUS. Mystice sapientia Dei martyres de persecutionibus eripuit et exaltavit in regno celesti. Unde cum Christo venturi sunt iudices hostium suorum.
hec populum iustum
Israeliticum
et semen
patriarcharum
sine querela liberavit a nationibus
Egyptiis
que illum comprimebant
in luto et latere
HEC
POPULUM. RABANUS. Mystice. Liberat Deus electos suos a persecutoribus et per miraculorum coruscationem terret adversarios dat sapientiam cui non possunt adversarii resistere. Unde coram regibus et principibus assistunt intrepidi fiducialiter loquentes verbum Dei et per martyrium perveniunt ad premia regni ubi perpetuo decantant laudes liberatori suo.
intravit in animam servi Domini
Moysi
et stetit contra reges horrendos
pharaonem et alios principes
in portentis et signis
que fecit in Egypto
et reddidit iustis
Israelitis
mercedem laborum suorum
terram promissionis
et deduxit illos
per desertum
in via mirabili et fuit illis in velamento
in nube
diei et in luce stellarum nocte
in columna ignis
transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos
ineffabilium afflictionum
ideo iusti
{t. 3
: Erfurt, f. 41rb
; facsim., t. 2, p. 733b}
tulerunt spolia
vasa aurea et argéntea
Impiorum
Egyptiorum
et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum
cantemus Domino gloriose enim etc.
et victricem manum tuam laudaverunt pariter
quoniam sapientia
Christi
aperuit os mutorum
ad litteram vel mystice
et linguas infantium fecit dissertas
ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem
QUONIAM SAPIENTIA
APERUIT. Sine sapientia Dei nec humana mens aliquid digne cogitare nec os proferre potest ab ipso ergo et sapientia et eloquentia petenda est.
Capitulum 11
Direxit opera illorum
Israelitarum
in manibus prophete sancti
Moysi
DIXERIT. RABANUS. Populus christianus per desertum huius mundi prophetiam sequitur ut perveniat ad patriam regni celestis. Unde Petrus : « Habemus propheticum sermonem cui bene facitis attendentes quasi lucerne lucenti in caliginoso loco » etc.
iter fecerunt per deserta
properantes ad terram promissionis
que non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
tabernacula
steterunt contra hostes
Amalech et alios
et de inimicis se vindicaverunt
sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima
spiritali gratia plenissima
aqua et requies
cessatio
sitis de lapide duro
super quem edificat sapiens
DE PETRA
ALTISSIMA. « Petra autem erat Christus »qui virga crucis percussus que erat in manibus id est in Scripturis prophetarum fudit aquam vivam. Unde : « Qui sitit veniat ad me et bibat » etc.
per que enim penas passi sunt inimici illorum
Egyptii
a defectione potus sui in eis cum abundarent filii Israel letati sunt a defectione... letati sunt]
om. Weber
.
quia fluebat aqua de petra
PER QUE ENIM. RABANUS. Memoratis beneficiis priori populo datis narrat penas inimicorum quas in morte primogenitorum et varia clade passi sunt. Mystice populus Dei et oves pascue eius satiantur de fonte aque vive et persecutores eterna egestate deficiunt. Unde Isaias : ecce servi mei bibunt et vos sitietis.
Quasi pena est malis, gaudium est bonis, sitientibus se temptari ad correctionem. Sive ergo patiantur sive non gloria est eis.
per hec cum illis
Israelitis
deesset bene cum illis actum est
nam pro fonte quidem sempiterni fluminis
quo prius utebantur
humanum sanguinem
quando aque verse sunt in sanguinem
dedisti iniustis
qui acceperunt gladium gladio peribunt
qui comminuerentur in traductione infantum occisorum
sicut sub Herode factum est
dedisti illis abundantem aquam
que salit in vitam eternam
Insperate
de improviso
ostendens per sitim que tunc fuit quemadmodum tuos exaltares
cum torrente voluptatis tuis potabis eos
et adversarios
persecutores
illorum necares
siti eterna
cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam
correctionem
accipientes scierunt
experimento
quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
CUM ENIM TEMPTATI
SUNT. RABANUS. Israelitas peccantes dignis plagis corripuit Deus et penitentes consolatus est Egyptios et Chananeos tamquam misericordia indignos exterminavit. Unde sequitur : hos quidem tamquam pater etc.
Hos
Israelitas
quidem tamquam pater monens probasti illos autem
Egyptios aut Chananeos
tamquam durus rex interrogans condemnasti
absentes enim et presentes similiter
{t. 3
: Erfurt, f. 41va
; facsim., t. 2, p. 734a}
torquebantur
TORQUEBANTUR. A pharaone ubicumque scilicet essent. Vel non tam hi quos Israelite recenti clade per singulas civitates permerunt perviti sunt sed et omnes Chananei audientes victoriam populi Dei. Unde Raab : irruit in nos terror vester etc. Mystice autem : Iudei qui incarnationem Filii Dei et predicationem despiciebant ubique terrarum vagi et profugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt ut qui fuerant in capite sint in cauda et e converso.
Duplex enim illos acceperat tedium et gemitus cum memoria preteritorum
quia preteritorum malorum recordatio et presentium tempestas
DUPLEX etc. Preteritorum malorum recordatio non minuitur et presentium tempestas augetur. Unde : nec habent spem remedii quia penitentiam simulantes non student emendationi. Unde : cum occideret eos querebant eum et dilexerunt eum in ore suo etc.
cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
ut iniustis
NON
SIMILITER FACIENS IUSTIS quia non similiter peccant. Septies enim cadit iustus et resurgit. Impius autem cum venerit in profundum malorum contemnit.
pro cogitationibus autem insensatis
secundum duritiam suam et cor impenitens thesaurizat sibi iram indie ire
iniquitates illorum
iniqua opera que ex cogitatione procedunt
quod quidam errantes colebant mutos serpentes
Esculapium
et bestias supervacuas
arietes canes
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
QUOD
QUIDAM etc. RABANUS. Dignum fuit ut qui pro creatore creaturarum venerabantur unde opem querebant sustinerent penam pugnat enim pro eo orbis terrarum contra insensatos. Mystice vero idolatre heretici schismatici qui errorum suorum sectas pro veritate colunt a spiritalibus bestiis puniuntur de quibus dicitur Ps. 73, 19 (Ps-R). : « Ne tradas bestiis animas confitentes tibi » quarum aspectus terriblis furor immensus. Tota enim intentio est eorum genus humanum persequi et cruciare id omnibus modis. Sed quia Deus neminem iniuste damnat sequitur : sed omnia in mensura etc.
ut scirent quia per que peccat quis per hec et torquetur
ut ex similitudine pene cognoscerent qualitatem culpe
non enim impossibilis erat omnipotens manus tua
Filius
que creavit orbem terrarum ex materia invisa
terra erat inanis et vacua et tenebre erant super faciem abyssi
immittere illis multitudinem ursorum
demonum
aut audaces leones
aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes
ire vel libidinis
aut odorem fumi proferentes
obscurantes scilicet oculos spiritales
aut horrendas ab oculis
qui scilicet omnia videndo urunt
scintillas emittentes
ignita iacula vel ignota lascivia
quarum non solum lesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
sed et sine his uno spiritu occidi poterant
indignatione vel iussu Dei
persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tue sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
SED
OMNIA
IN
MENSURA etc. Quia omnia secundum veritatem et iudicium et iustitiam facit omnia enim opera sua certo numero et mensura et pondere creavit. Unde : qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat. Et alibi : qui fecit ventis pondus et aquis appendit mensuras. Unusquidam ait : omnia que a primena natura statuta sunt numerorum videntur ratione firmata. Hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar etc. In mensura qualitas in numero quantitas in pondere ratio. In his constituit Deus mundum et gubernat et iudicaturus est. In his iustus iudex comprehendi non potest nec reprehendi omnia in claustro horum trium abscondita latent que solis clavibus iudicii et misericordie Dei reserabuntur quando illuminabuntur abscondita tenebrarum et revelabuntur consilia cordium.
multum enim valere tibi soli superat semper
Deo nihil est impossibile cui resistere nemo potest
et virtuti brachii tui
Filii tui. Unde Isaias : induere fortitudinem brachium Domini
quis resistet
quoniam tamquam momentum statere
lingue
sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani que descendit in terram
MOMENTUM STATERE etc. Simile dicit Isaias. Ecce gentes sicut stilla situle et quasi momentum statere reputate sunt vult enim intelligi quod mens et ratio et sensus Domini per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil ille sit de quo dicitur : Verbo Domini celi firmati sunt etc. Omnes gentes que non cognoverunt creatorem suum ad comparationem Dei quasi stilla situle sunt et quasi momentum statere quod levitur declinatur et sicut gutta roris antelucani que primo aspectu solis siccatur. Vel sicut situle stilla si fluit a portante despicitur vel negligitur ita gentium multitudo celesti splendore supernis mysteriis et angelorum multitudini comparata pro nihilo ducitur.
sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas
{t. 3
: Erfurt, f.
41vb
; facsim., t. 2, p. 734b}
peccata hominum propter penitentiam.
potentia Domini bonitate plena opus suum propter peccata non despicit sed per penitentiam abluit et pie fovet et nutrit. Unde subdit : diligis enim omnia etc.
Diligis enim omnia que sunt et nihil odisti horum que fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
DILIGIS ENIM. Bonus opifex opus suum diligit et regit et si homo aliquando peccat sustinet in multa patientia et per penitentiam in melius convertit. Unde solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Impenitentes autem iusto iudicio damnantur. Iustus enim Dominus et iustitias dilexit.
quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
Capitulum 12
bonus enim spiritus tuus est in omnibus
quia amor Dei et fons totius boni est
propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens alloqueris
beatus qui audit vocem admonentis
CORRIPIS. Per eos quos reples vel per alios quos volueris. Unde : ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio.
ut relicta malitia credant in te Domine
et illos enim antiquos inhabitatores sancte tue terre odiens
ILLOS ENIM etc. RABANUS. Historialiter dicit quomodo septem gentes que terram Chananeorum possidebant propter iniquitates eorum eiecit et filios Israel nominis sui cultores introduxit. Mystice autem septem gentes significant universitatem vitiorum que per prevaricationem primi parentis possederunt genus humanum sed per gratiam Christi expulsa sunt et introducta numerositas virtutum ut eiectis habitatoribus nefandis virtutes adiuvante Spiritu Sancto utiles fructus afferrent.
quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina
per veneficia
et sacrificia iniusta
et filiorum necatores
hoc non legitur
sine misericordia et comestores viscerum hominum
hoc non legitur factum fuisse
devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
et auctores parentes animarum inauxiliatarum
eorum qui se non poterant defendere vel quibus volebant auxiliari
voluisti perdere per manus parentum nostrorum
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei que tibi omnium carior est terra
sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
acerrimos timores quibus corda gentium pungebantur
non quia impotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis sevis aut verbo duro simul exterminare
sed partibus iudicans dabas locum penitentie
id est per partes id est paulatim non exercens omnem vindictam
non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum
permanens inveterata
et quoniam non
{t. 3
: Erfurt, f. 42ra
; facsim., t. 2, p. 735a}
poterat mutari cogitatio illorum
indurata propria nequacia
in perpetuum.
in prescientia vel exquo fuerunt quedam prava qualitas in ipsis erat maledictione digna
Semen enim erat maledictum ab initio
originali peccato
nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum
quis enim dicet tibi quid fecisti
numquid dicit figmentum ei qui se finxerit quid me sic fecisti
QUIS ENIM DICET. RABANUS. Manifesta ratione ostendit quia non est contradicendum creatori si creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem quia in voluntate eius universa sunt posita et non est qui possit resistere ei. Iustus est in omnibus viis suis . Unde sequitur : cum ergo sis iustus etc.
aut quis stabit contra iudicium tuum
quo iuste iudicas
aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum
quasi non culpa creatoris si pereunt sed nature vitium
aut quis tibi imputabit si nationes perierint quas tu fecisti
bonis
nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti
utrum iuste perdideris vel ut restaurentur
cum sis ergo iustus iuste omnia disponis
iustum Filium puniens
ipsum quoque qui non debet puniri
ineternum
Condemnas
corripis vel ipsum qui non recipit correctionem condemnas imperpetuum
exterum estimas a tua virtute
alienum et indignum a tua pietate
virtus enim
Filius immolatus
tua iustitie initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
ut qui prees potentia mitescas natura
VIRTUS ENIM TUA etc. Quia iudicium Dei sive in correctione electorum sive in damnatione malorum summe equitatis perfectio est et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit iudicium ut plures habbeat quibus reddat beneficum. Quando enim creatura se erigit contra creatorem iusta punitur vindicta ut se inferiorem cognoscat. Possunt hec ad passionem Christi referri quem Pater pro nobis in #mortem tradidit et eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum #efficit qui nisi in debitam mortem susciperet non nos a debita morte liberaret. Pater ergo iustus iustum puniens iuste omnia disponit.
Omnipotens Deus cum summa tranquillitate iudicat omnia, humani tamen affectus et membra ei tropica locutione ascribuntur ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor et huiusmodi cum simplex natura numquam recipiat varietatem nec vera unitas divisionem. Mutiplicia vero et diversa unus et idem operatur. Unde : « Mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es et anni tui <non deficient> » etc. Et alibi Cf. Mal. 3, 6. :"Ego sum Deus et non mutor". Et alibi Iac. 1, 17. : « Apud quem non est transmutatio » etc. Docuisti autem populum tuum per mirifica opera Dei instruuntur fideles ne complicentur iniquis sed studeant se incontaminatos servare confitendo et sperando in Domino et non negligant penitentie tempus.
virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus
in correctione reorum ne de sua virtute presumat contumacia superborum
et hos qui sciunt
usu et exercitio
audaciam traducis
tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas
omnia predicta
et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
Docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum
benignum
et bone spei fecisti filios tuos quoniam iudicans iudicans]
om. Weber
{t. 3
: Erfurt, f. 42rb
; facsim., t. 2, p. 735b}
das locum in peccatis penitentie.
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti attentione et liberasti dans tempus et locum per que possint mutari a malitia
cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
SI
ENIM etc. RABANUS. Decem plagis verberavit Egyptios hostes populi sui et inter plagas respirare permisit ut corrigerentur. Sed quia perseveraverunt in malicia deleti sunt divina iustitia. Populus autem Dei quibus promissio facta est partim corripiebantur et consolabantur dum disciplinam Dei perciperent. Postquam evangelium Dei spreverunt et Filium Dei crucifixerunt inimici facti sunt et ideo de terra sua eiecti sunt per orbem dispersi ut tandem corrigantur et salventur. Persecutores quorum cum Christi confessores cruciabant patientia eorum instrui possent ut idolatriam dimitterent et christianam reciperent religionem sed sicut hi per penas temporales consecuti sunt eternam gloriam ita hi post parva gaudia eternam recipiunt miseriam.
cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
CUM ERGO
NOBIS. Multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Magna distantia est inter iudicium electorum et reproborum. Illos Dominus corripit ut emendet hi superbie et perfidie penas luunt ut contra damnatorem omnium se repugare non posse cognocant felix iudex qui pietatem et bonitatem sui iudicis semper inspici. Iudicium enim sine misericordia ei qui non fecit misericordiam.
unde et illis
idolatris
qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hec que coluerunt dedisti summa tormenta
INSENSATE ut qui nolebant creatorem agnoscere et honorare digne traditi in reprobum sensum facerent ea que non conveniunt contumeliis afficientes corpora sua in semetipsis quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium et servierunt creature potius quam creatori.
etenim in erroris via diutius erraverunt deos estimantes hec que in manibus manibus] animalibus
Weber
animalibus
alias in animabus
sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt
QUI
AUTEM LUDIBRIIS etc. id est qui a Deo flagellati non sunt correcti condignam damnationem experti sunt ad hoc corripit Deus ut emendet. Qui autem ingratus et impatiens murmurat de temporali tormento ducitur ad eternum.
in his enim que patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per hec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet
IN
HIS ENIM. RABANUS Gentilitas dum idolis serviebat deos esse putabat quorum persuasionibus peribat. Ideo diversis penis afficiebatur. Unde plurimi Deum verum quem in beneficiis credere noluerunt iniusto iudicio omnipotentem agnoverunt. Damnator enim omnium aut hic per penitentiam conversis misericordiam impendit aut incorrectis eternam penam infligit.
Capitulum 13
Vani autem sunt autem sunt]
inv. Weber
omnes homines in in]
om. Weber
quibus non subest scientia Dei
universa vanitas omnis homo vivens magis ergo vani sunt qui creatorem non agnoscunt
SCIENTIA. Timor scilicet et reverentia. Unde : ecce timor Domini ipse est sapientia et recedere a malo intelligentia. Recedit enim a malo qui recedit a cultura idolorum Deum timet qui mandata eius custodit quia « initium sapientie timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum » Ps. 110, 10..
et de his que
{t. 3
: Erfurt, f. 42va
; facsim., t. 2, p. 736a}
videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est
obstante cecitate peccati
DE HIS operibus scilicet bonis poterunt cognoscere bonum artificem qui proprie est quia immutabilis et semper idem semper in se manens regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum qui pro creatore creaturas venerantur.
neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.
NEQUE OPERIBUS etc. Alii ignem colebant quem Vulcanum vocabant alii etherem vel aerem que Iovem vel Iunonem dicant alii nimiam aquam id est Neptunum alii gyrum stellarum qui diversis figuris animalium positiones et cursum distribuebant astrorum alii solem quem Phebum vocabant, alii lunam id est Dianam.
RABANUS. Dupliciter peccant primum quia elementa id est Dei opera Deo preferunt. Deinde quia elementorum figuras substantia humana speciem colunt. Soli enim et lune humanam figuram tribuunt. Igni quorum et terre et mari que illi Vulcanum Vestam Neptunumque vocant non tamen ipsis elementis in apertis sacrificant. Tanta enim cupiditas imaginum homines tenet ut viliora sint que vera sunt. Auro scilicet et gemmis delectantur horum nitor perstringit oculos. Sine his non putant esse religionem. In his ergo avaricia et cupiditas colitur credunt deos amare quod ipsi amant propter quod fiunt furta et latrocinia et bella consecrant diis manubias et rapinas qui valde imbecilles sunt si cupiditatibus subiecti sunt. Cur enim celestes putantur si terrena desiderant vel beati si indigent vel incorrupti si in his delectantur in quibus cupiditas hominis damnatur.
sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est
qui tanta speciosa fecit
speciei enim generator hec omnia constituit
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intelligant ab ipsis quoniam qui hec constituit fortior est illis
a magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit horum creator videri
sed tamen adhuc in his minor est querela et hii enim fortassis errant Deum querentes et volentes invenire
SED
TAMEN
ADHUC etc. Hic Paulus ait : Revelatur enim ira Dei de celo super omnem impietatem eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent quia quod notum est Dei manifestum est in illis etc. Notitia Dei ex mundi fabrica percipitur. Ut enim Deus invisibilis ex visibilibus cognosceretur opus ab eo factum est quod opificem manifestaret ut Deus omnium intelligeretur qui hoc fecit quod non possunt alii. Sed cum cognovissent non sicut Deum glorificaverunt sed evanuerunt in cogitationibus suis.
etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt que videntur
iterum autem nec his debet ignosci
si enim tantum potuerunt scire ut possent estimare seculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum
hereses vel idola
Aurum
sensum
et argentum
sermonem
artis inventionem
compositionem argumentorum
similitudines animalium
brutorum
aut lapidem inutilem opus manus
vel artificis
antique
INFELICES AUTEM SEUNT. Qui scilicet deos honorant ut aurum oculis hauriant et nitorem levigati marmoris vel eboris aut insignes gemmis et coloribus vestes et quanto ornatiora sunt templa et pulcriora simularca tanto plus maiestatis habent vel habere dicuntur. Religio ergo est vel creditur quod cupiditas humana miratur
aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vite
AUT
SI
QUIS etc. RABANUS. Insultat sapientia his qui colunt idola ut intelligant quam perniciosum sit omnipotentem deserere et figmenta adorare. Unde Isaias : qui formavit deum et sculptile conflavit ad nihilum utile ecce omnes participes eius confundentur. Hinc Flaccus ait : olim truncus eram ficulnus inutile lignum. Cum faber incertus stannum faceret ve Priapum maluit esse deum. Quidquid autem de idolis #dictum est potest referri ad hereticorum principes. Qui simulacra dogmatum suorum artifici corde componunt et venerantur que fecerunt nec sufficit error proprius nisi simplices deceperint qui questum putant pietatem et devorant domos viduarum et abutentes vulgi imperitia arte dialectica quasi ascia terebro lima runcina formant deum suum et cudunt malleo atque inaurant rethorica venustate quorum deus venter est et gloria in confusione eorum.
reliquias autem eius operis ad preparationem esce abutatur
et reliquum
{t. 3
: Erfurt, f. 42vb
; facsim., t. 2, p. 736b}
horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis sue figuret illud et assimilet illud imagini hominis
aut alicui ex animalibus illud comparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam que in illo est perliniens
et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio
et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis
Capitulum 14
Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat
ITERUM ALIUS NAVIGARE etc. Hec quorum contra idolatriam dicuntur. Maxima enim vecordia est ut homo ad imaginem Dei editus rationabilem ab ipso habens animam qua excogitavit quomodo transiret fluctus navem fabricans secundum artis sue peritiam non honorat illum qui hanc sibi dedit scientiam et invocet idolum quod simili arte et maiori vanitate formavit. Cum enim maior sit qui fecit quam quod fit facturam suam adorare insanire est.
A Deo navigandi cursus petendus a quo navigii preparatio heretici aut qui vana fingunt simulacra errorum ideo in fluctibus seculi pereunt quia navem Ecclesie reliquerunt et gubernatorem Deum.
illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua.
Tua autem pater gubernat providentia
alias : tua autem Pater providentia ab initio cuncta gubernat
quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam.
QUONIAM DEDISTI. Israelitas per mare Rubrum sicco vestigio transduxit Dei potentia et Iordanis aquas divisit ut terrorem incuteret gentibus exterminandis fidelibus quoque inter seculi fluctus et persecutiones preparat semitam fidei et
Ostendens quoniam potens es potens es] potes
Weber
ex omnibus sanare etsi etsi] etiam si
Weber
{t. 3
: Erfurt, f. 43ra
; facsim., t. 2, p. 737a}
sine rate quis adeat mare quis... mare] aliquis adeat
Weber
.
Sed ut non essent essent] esset
Weber
vacua sapientie tue opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit seculo semen nativitatis que manu tua erat gubernata
benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creature Dei in odium facte sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vite est
neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi
{t. 3
: Erfurt, f. 43rb
; facsim., t. 2, p. 737b}
rapti filii fecit rapti filii fecit] filii rapti faciens
Weber
imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
Deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum allata evidentem imaginem regis quem honorarevolebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam presentem colerent sua sollicitudine
provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
ille enim volens placere illi qui se assumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
et hec fuit vite humane deceptio quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt
et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientie bello
{t. 3
: Erfurt, f. 43va
; facsim., t. 2, p. 738a}
tot et tam magna mala pacem appellant.
Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes
sub regno enim diaboli diversis vitiis subiecti veram habere non potuerunt pacem
aut insanie plenas vigilias habentes
AUT
ENIM FILIOS SUOS etc. Sicut in sacris Saturni cui propter odium Iovis sine respectu pietatis parvulos suos immolabant et Bellone ipsi sacerdotes proprio sanguine sacrificabant. Unde Quintilianus istud inquit : « Si cogit deus iratus est ».
AUT
OBSCURA etc. Sicut in sacris Ysidis Egyptie et Cereris Eleusine faciebant. Nam sicut ibi Osiris planctu matris inquiritur ita hic et ad incestum patrui Phitonis matrimonium rapta Proserpina. Quam quia facibus ex Ethna accensis quesisse Ceres in Sicilia dicitur ideo sacra eius ardentium tedarum iactatione celebrantur. Si militer in sacris liberi patris insaniunt et magne matris ubi ad exemplum deorum qui in festivitate satiati noctem luxibus totam duxerunt ludunt.
Quia per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant. Omnia enim confusa erant ibi nulla ratio nulla religio vera quanto quis #sceleratior erat tanto magis deo suo placere putabat.
neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
Domini immemoratio animarum inquinatio nativitatis immutatio nuptiarum inconstantia mechie et impudicitia
infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis
INFANDORUM ENIM. Nulla maior dementia quam Deum vivum deserere et mortuis deservire.
Cum enim mens se a creatore suo avertit omnibus implicatur sceleribus. Initium enim omnis peccati superbia est.
FINIS. Consummatio et plenitudo. Qui enim pro Deo colunt idolum omnia reputantur eis in peccatum.
aut enim dum letantur
in festis vel in ludis
insaniunt aut vaticinantur falsa
dum homicide fiunt aut libidine se polluunt
aut vivunt iniuste
auditores suos se ducunt
aut periurant cito
in anima mortui
AUT
ENIM DUM LETANTUR. Quia dum iurant nomen Dei polluunt qui ait : non assumes nomen Dei tui invanum et per nomen deorum externorum ne iuretis sed cum Deum illudere se estimant in eternam mortem semetipsos precipitant. Heretici autem errorum suorum simulacra colentes perditionis sue causa fiunt quorum et doctrina falsa vita iniusta letitia insana mors nefanda suia cum iniuste iurant in idolo nec sperant in Deo suo ideo meritorum suorum recipient vindictam. Unde sequitur : non enim iurantium est virtus.
dum enim confidunt in idolis que sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant
utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo attendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam
non enim iurantium est virtus sed peccantium pena perambulat semper in iniustorum prevaricationem
Capitulum 15
Tu autem Deus noster suavis
inestimabilis caritatis
et verus es
quia nec fallit nec fallitur
patiens et misericordia disponens omnia
diu sustinens peccantes qui « non vult mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat » Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo
mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat ».
Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris
nolo
mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo
mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat »..
TU
AUTEM. Iusto enim iudicio damnati sero penitentes agnoscunt quod antea credere noluerunt. Unde Ps. 9, 17. : « Cognoscetur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator ».
Unde Iohannes : qui habet spem in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est et omnis qui in eo manet non peccat.
etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus
quasi evadere non possumus quia creatura tua sumus
{t. 3
: Erfurt, f. 43vb
; facsim., t. 2, p. 738b}
quoniam apud te sumus computati.
apud quem bonorum omnium numerus servatur
Nosse enim te consummata iustitia est
summa beatitudinis perfectio
et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis.
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam qui factus est nobis a Deo sapientia et iustitia
NOSSE ENIM TE etc. Perceptio est incorruptionis et in futuro contemplationis. Unde : hec est enim vita eterna ut cognoscant te verum Deum etc.
Non enim in errorem induxit nos hominum male artis excogitatio nec umbra picture labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
NON
ENIM IN
ERROREM. Ex persona fidelium loquitur qui Dei gratia muniti non miscuere se gentilium iniquitati vel idolatrie quia sine fructu iustitie est labor iste et mortem meretur eternam.
cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortue imaginis effigiem sine anima
malorum amatores
non solum qui faciunt idola
digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
MALORUM AMATORES. Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Inventores quoque falsorum dogmatum met cultores digni sunt morte. Disperdet enim Deus virum qui hec fecerit id est magistrum et discipulum eius.
Reprobavit superius lignea lapidea vel aerea idola nunc etiam fictilia damnat. Iuste enim retributum retributum] retribu/butum
cacogr
.
Rusch
est eis ut qui de terra facti sunt quia meliorem sui partem id est animam ad imaginem Dei creatam ad adorandum Deum vivum sequi nolebant viliorem sui partem id est corpus terrenum imitando luteum adorarent Deum et sine boni operis fructu terre insensibili de qua sumpti sunt insensati inutiles redderentur. Mystice autem heretici et schismatici qui veritatem Dei in iniustitia detinent et mendacium pro veritate in doctrine sue simulacris colunt licet eloquentia aut ficta virtute pallient fragilia tamen e lutea sunt que fingunt et cinis est cor eorum et feda cogitatio eorum et vita ceno sordidior quia ignorant factorem suum et evanescunt in cogitationibus suis. Sensum autem sanctorum patrum spernunt et errores novos quasi ludos vanos propter favorem humanum et terrenum lucrum fingunt errantes scilicet et in errorem mittentes ut inexcusabiles sint cum iudicabit Deus occulta cordium et reddet unicuique secundum opera sua.
sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit que munda sunt in usum vasa similiter et que his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est
vel assumptus
repetitus debitum anime quem habebat
sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et erarios imitatur et gloriam prefert quoniam res supervacuas fingit
cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam que operatur et qui insufflavit spiritum vitalem
sed estimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vite compositam ad lucrum et oportere undecumque
{t. 3
: Erfurt, f. 44ra
; facsim., t. 2, p. 739a}
etiam ex malo adquirere
hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terre materia fragilia vasa et sculptilia fingit
HIC
ENIM SCIT
SE SUPER. Nullam excusationem habent heretici quia scienter peccant dum fidem sanam et rectam doctrinam nolunt imitari magis terrenum sensum et fragilem quam spiritalem sequentes.
Omnes
qui idola deos putant
enim insipientes et infelices
licet dominari videantur
supra modum anime superbi sunt inimici populi tui
quia vermis conscientie non morietur et ignis eorum non extinguetur
et improperantes improperantes] imperantes
Weber
illi
alias
imperantes
quoniam omnia idola nationum estimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum
simulacra gentium argentum et aurum operum manuum hominum os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim
non enim
sibi similem homo poterit deum fingere
cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
MELIOR EST
ENIM IPSE. Quia melior est homo idolis secundum rationem creationis quia vivit et intelligit. Illa autem numquam. Sed quia magis sequitur vanitatem erroris quam veritatis scientiam cum in honore sit non intelligit et comparatur iumentis insipientibus.
sed et Animalia
non solum scilicet hominum speciem
miserrimi miserrimi] miserrima
Weber
alias
miserrima
colunt insensate enim comparata his aliis sunt deteriora
INSENSATA. Quasi : nec discretionem habebant. In veritate enim viventia meliora sunt mortuis sensibilia insensibilibus rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit ut qui ignorabant creatorem in creaturis distinctionem non scirent. Qui enim laudem et benedictionem Dei in se habere negligit indiscretione animalium se ipum errare ostendit.
sed nec aspectu aliquod ex his animalibus bona potest conspicere aliquod... conspicere] aliquis ex his animalibus bona potest conspicere
Weber
alias : sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere
Effugerunt Effugerunt] effugit
Weber
autem Dei laudem et benedictionem eius
Capitulum 16
Propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt
pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
PRO
QUIBUS etc. Populus Israel in deserto carnes concupivit et #contranites Deo iubente accepit et comedit usque ad nauseam sed vindicta prope fuit quia percussit eos Dominus plaga magna et vocatur locus ille sepulcra concupiscentie. Hec commemorat sapientia alternatim disputans de interemptione Egyptiorum et correctione Israelitarum quia illi Deo repugnantes et in populum sevientes sine excusatione subito perierunt hi vero correcti et disciplinati omnino divino solacio non caruerunt. Unde sequitur : non enim in perpetuum permanet ira tua.
Egyptii variis erroribus dediti populum Dei persecuti sunt. Ideo multis plagis puniti sunt et experti sevitiam bestiarum ranarum scilicet et locustarum et muscarum. Unde : misit in eos muscam caninam et comedit eos et ranam et exterminavit eos etc. Hereticos autem et schismaticos et omnes iniquos spiritales bestie id est demones laniant quorum voluntati consentiunt ideo eis cruciandi iuste traditi sunt.
{t. 3
: Erfurt, f. 44rb
; facsim., t. 2, p. 739b}
ut illi quidem concupiscentes escam propter ea que illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam.
Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur
etenim cum supervenit illis seva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur
non in perpetuum permansit ira tua
quia correxisti populum murmurantem mittens ignitos serpentes
sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tue
serpentem eneum pro signo positum quem percussi aspicientes sanabantur
SED
NON
IN
PERPETUUM. Non enim serpens eneus sanabat illos sed sacramentum mysterii id est mors Christi in serpente figurata. Ipse enim genus humanum liberavit. In figura enim omnia contingebant illis. Christus enim antiquum serpentem in cruce triumphavit et eius venenum superavit ut qui vere imaginem Christi et passionem conspexerit salvetur. Unde : sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto ita exaltari oportet filium hominis ut omnis qui crediderit in ipsum non pereat sed habeat vitam eternam. Recte eneus serpens in ligno suspenditur es enim ceteris metallis duribilius est. In serpente ergo Christus mortuus in ere eternus significatur quia mortuus per humanitatem quasi eneus est per divinitatem.
qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem
et in hoc autem ostendisti inimicis nostris
alias tuis
quia tu es qui liberas ab omni malo
illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas anime illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
ILLOS ENIM etc. Probantur electi per afflictionem et monentur ut peccata caveant et bona faciant. Reprobi disperguntur quia non corriguntur. Ideo idolatras parva animalia interimunt. Israelitas ergo Dei cultores serpentes exterminare non possunt quia novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii reservare cruciandos.
filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos
in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio
etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia
SED
TUUS DOMINE SERMO id est Filius per quem omnia cuius potestas ubique qui omnia quecumque voluit fecit ipse curat corpora ipse a spiritalibus bestiis animas salvat.
tu enim vite et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis
Homo autem
{t. 3
: Erfurt, f. 44va
; facsim., t. 2, p. 740a}
occidit occidit] + quidem
Weber
per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam que recepta est
HOMO
AUTEM OCCIDIT. Homo per maliciam nequiciam scilicet proprie voluntatis et effectum prave actionis occidit animam. Unde quidam ait : neminem ledi posse nisi a semetipso quia aut proprii sceleris inventor est aut consentit alienis. Si enim homo custodit mentem et non consentit persuasioni inique liber est ab omni crimine.
sed tuam manum effugere impossibile est
negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati
NEGANTES ENIM etc. RABANUS. Diversis plagis afflicti sunt Egyptii inter quas grandine simul et igne. Grando enim et ignis pariter mixta ferebantur et percusserunt cuncta que fuerunt in agris. Nec mirum si grando et ignis mixta feruntur similis quia ad creatoris voluntatem omnia consentiunt.
quod enim mirabile erat in aqua que omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum
quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne comburerentur que ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
QUODAM ENIM TEMPORE etc. RABANUS. Sicut in Genese legitur : pluit Dominus super Sodomam et Gomorram igne et sulphur ut disperderet impios et in Exodo grandinem pariter et ignem. In libro Numerorum misit ignitos serpentes contra murmurantes et cognoscant impii quod omnis creatura parata est ulcisci iniuriam creatoris.
et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut inique terre nationem exterminaret
pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e celo prestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem
PRO
QUIBUS etc. RABANUS. In deserto datum est manna filiis Israel suavissimum et saluberrimum ut Deo maiores gratias referrent qui ab hostibus liberavit et supernis dapibus pavit. Nix autem et glacies sustinebant vim ignis etc. Duo contraria elementa id est ignis et aqua gelata impios concorditur fierebant. Vel qualitas celestis cibi expressa est qui vim ignis ubi oportebat sufferebat ad calorem solis liquefiebat album enim et minutum apparebat et quasi pilo tusum in similitudine pruine. Cuius esum sentiebant quasi simile cum melle nec ad ignem deficiebat. Unde in libro Numerorum : erat autem manna quasi semen coriandri et coloris bdelii etc. Mystice autem in grandine et igne dura increpatio qua scriptura divina peccatores cruciat. In celesti cibo consolatio superna qua iustos refovet significatur vel manna significat panem qui de celo descendit et dat vitam mundo qui ait : panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita. Cruciantur ergo reprobi spiritali fame et satiantur electi celesti pane. Illi diversis laboribus preparantur ad penam isti divina ope quotidie nutriuntur ad vitam. Unde : « Multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit ».
substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur
nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans
hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam sue virtutis oblitus est
alii : hoc autem iterum ut nutrirentur iusti ignis etiam sue virtutis oblitus est
Creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus
{t. 3
: Erfurt, f. 44vb
; facsim., t. 2, p. 740b}
iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
CREATURA
ENIM TUA. Confundantur hic peccatores qui cum cetere creature factori suo deserviant ipsi repugnant. Unde : creaturarum omnium concordia flagellantur et si non penituerint perpetuo cruciabuntur bonis autem vera bona preparantur.
Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
PROPTER HOC etc. RABANUS. Pluit Deus manna de celo populo suo aquam de petra dedit pavit eos carnibus et vestimenta eorum non sunt attrita neque calciamenta ut creatori suo magis devoti fierent cuius ubique sentyrent auxilium quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus etc. Unde Moyses dedit tibi cibum manna et ostenderet quod non in solo pane vivit homo sed in omini verbo quod procedit de ore Dei. Des semper ingrati fuerunt et figuram tenentes veritatem repulerunt. Ad Ecclesiam cuncta translata sunt. Omnia enim in figura contingebant illis. Scripta sunt autem propter nos. Unde Paulus : patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt etc. Petra autem erat Christus id est totius legis firmamentum et figure veritas in quem qui crediderit totam legem implevit. Qui autem non crediderit tamquam prevaricator legis inetrenum peribit.
ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat
quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
ut notum omnibus esset quoniam oportet prevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
UT
NOTUM OMNIBUS etc. RABANUS. Iste cibus historialiter pascebat patres nostros sed ad ortum veri solis liquafiebat id est in nativitate Christi ad spiritalem usum solvebatur et in celeste sacramentum vertebatur ut preveniamus in benedictionibus solem id est Christi divinitatem eternis preconiis predicemus dicentes : in principio erat Verbum et Verbum erat ad ortum vero solis id est Christi dicamus Verbum caro factum est et habitabit in nobis.
Ingrati
Iudaici populi
enim fides
fides qua expectant regem suum id est antichristum
tamquam hibernalis glacies tabescit
constricta scilicet frigore infidelitatis
et disperiet
sine fructu iustitie
tamquam aqua supervacua.
quia traditio eorum nulli usui apta quia ceci sunt duces cecorum
Capitulum 17
magna enim sunt iudicia tua
quibus creaturam regis universam
et inenarrabilia verba tua
quia qua abdita decrevisti nullus enarrare poterit
propter hoc indisciplinate anime erraverunt
quia scilicet creatorem suum credere et intelligere noluerunt
MAGNA
ENIM. RABANUS. Mystice omnes persecutores Ecclesie Christi scelerum suorum tenebras patiuntur nec unquam securi esse possunt quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras ubi erit fletus et stridor dentium. Unde : omnis qui male agit odit lucem etc. Hic Paulus : eratis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino etc.
dum enim persuasum habent iniqui
Egyptii
posse dominari nationi sancte vinculis tenebrarum et longe noctis compediti inclusi sub tectis fugitivi perpetue providentie iacuerunt
quia tenebras palpabiles passi sunt et merito peccatorum suorum et tenebrose oblivionis puniti
et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
neque enim que continebat illos spelunca
{t. 3
: Erfurt, f. 45ra
; facsim., t. 2, p. 741a}
sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et persone tristes apparentes pavorem illis prestabant
NEQUE ENIM etc. Semper enim tenebras comitatur horror et quanto minus discernit quis que circa se sunt tanto magis metuit undique adversa pavitans. Sic Egyptii triduo maximas tenebras patiebantur quas nec sol nec luna nec stelle potent illuminare et ubicumque iacebant nimio terrore pavebant. Quod autem dicit tristes personas eas terruisse potuit fieri ut demones aliqua fantasmata ingererent qui eos ad augmentum penarum exterrerent. Persecutores quoque fidei et veritatis circundant tenebre peccatorum quia ignorant solem iustitie nec predicatores illustrant eos fulgore doctrine hos etiam sonitus descendens id est comminatio celestis perturbat et persone tristes id est demones quandoque torturi terrificant nec tamen agunt fructuose penitentiam sed desperantes thesaurizant sibi iram in die iudicii.
et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere nec siderum limpide flamme illuminare poterant illam noctem horrendam
Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus
quia impios cruciat
et timore percussi illius que non videbatur faciei estimabant deteriora esse que videbantur
TIMORE PLENUS. Quia undique penas formidabant quanto enim sunt graviores dolores tanto maiores timentur horrores.
et magice artis appositi erant derisus et sapientie glorie correptio cum contumelia
ET
MAGICE ARTIS etc. RABANUS. Cum magi infructuose penitentiam sed desperantes thesaurizant sibi iram in die iudicii.
ET
MAGICE ARTIS etc. RABANUS. Cum magi in Egypto superati essent virtute virtute] virtutute
cacogr
.
Rusch
signorum dixerunt digitus Dei est hic et qui paulo ante medicos se iactabant serpentes et cetera animalia metuebant. Sic quoque qui christianam derident religionem qui artes suas iactant sicut divini haruspices, heretici et schismatici licet doctores se simulent Christi potentia vincuntur et antiquum serpentem cum angelis suis sevum patientur inimicum.
illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
ET
AEREM. RABANUS. Nimietatem timoris notat quem imminentibus penis redarguente conscientia patiuntur cum autem semper timida nequicia pavoris sui dat iudicium supplicio condemnata est.
cum sit enim timida nequitia data est in omnium condemnationem data.. condemnationem] dat testimonium condemnata
Weber
.
vel dat testimonium condemnata
Semper enim presumit
extollitur
seva conturbata conscientia
que non habet tranquillitatis serenitatem
nihil enim est timor
quasi presumptio comprimitur
nisi presumptionis adiutorium
medicamentum
proditio cogitationis auxiliorum
PRODITIO
COGITATIONIS etc. Timor scilicet prodit infirmitatem superbientis qui vana spe auxiliorum se extollit cogitando cum posse se sperat quos efficere non potest vel possit et dum virtus minor est valitudo rerum quas extrinsecus patitur maiorem putat esse potentiam. Hoc in persecutoribus fidelium frequenter evenit qui se potentes extimant cum sanctos cruciant potentia eorum victi mentis angustia contristati cognoscunt se non posse quod cupiebant et maiorem esse fortitudinem Dei qui sic vincit in militibus suis.
et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam
vel audaciam
eius cause de qua tormentum prestat
illi autem qui impotentem
vel horrendam
vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
ILLI
AUTEM etc. Egyptii scilicet horrore tenebrarum circundati nec invigilantes nec dormientes quiescere poterant quia horrendis monstris et visionibus et terrore nimio circundabantur nec secedendi dabatur facultas quia sine compede et catena ferrea carcere tamen tenebrarum claudebantur. Unde : tribus diebus nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco suo in quo erat.
Undique miseri cruciabantur quidquid auribus vel oculis vel quolibet sensu percipiebant tamquam periculosum formidabant.
aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando anime deficiebant traductione.
{t. 3
: Erfurt, f. 45rb
; facsim., t. 2, p. 741b}
Subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus
si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius preoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
una enim catena tenebrarum omnes erant colligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aque decurrentis nimium
aut sonus validus precipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebant faciebant] faciebat
Weber
vel :
faciebat
illos pre timore
omnis enim orbis terrarum limpido
id est claro
luminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur.
OMNIS ENIM ORBIS. Quasi : impii erant in tenebris. Sed ubicumque habitabant filii Israel lux erat.
Solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum
cordis vel inferni
que superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebre tenebre] tenebris
Weber
.
IMAGO
TENEBRARUM. Graviores sunt tenebre spiritales corporalibus quia ducunt homines ad exteriores tenebras ubi erit fletus et stridor dentium quas Egyptie tenebre figurant. Sicut enim corpora ibi nullo bono operi utilia ita et hic anime simul et corpora eterno carcere damnantur ubi nec ratio nec locus nec tempus est operandi.
Capitulum 18
{t. 3
: Erfurt, f. 45rb
; facsim., t. 2, p. 741b}
Sanctis autem tuis
Israelitis quos fides et puritas conscientie illuminabant
maxima erat lux
corporalis scilicet et spiritalis
SANCTIS AUTEM TUIS etc. Israelite in Egypto sub pharaone laborabant christianos diabolus in mundo affligit quos tamen maxima lux illuminat que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Horum vocem audiunt inimici sed non agnoscunt figuram veritatis que est in eis his columna ignis in nocte et columna columna]
corr.
, columba
cacogr
.
Rusch
nubis in die lucet quia incarnatio Christi et in prosperis et in adversis protegit.
et horum quidem vocem audiebant
alias et horum quidem vocem inimici audiebant
sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem
easdem plagas
passi erant magnificabant te te]
om. Weber
.
et quia quia] qui
Weber
ante lesi erant
a pharaone
quia quia] quoniam
Weber
non ledebantur, gratias agebant et ut esset differentia te Deum te Deum] donum
Weber
vel :
donum
petebant.
Propter quod ignis ignis] igni
Weber
ardentem columnam
quia in columna ignis et nubis dicebantur
habuerunt ducem habuerunt ducem]
inv. Weber
ignote vie et solem sine lesura boni hospitii prestitisti.
Digni quidem illi
Egyptii
carere luce et pati
{t. 3
: Erfurt, f. 45va
; facsim., t. 2, p. 742a}
carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen seculo dari.
DIGNI
QUIDEM etc. RABANUS. Merito Egyptii tenebrarum penam patiebantur qui invidia cecati populum cui lux tradenda erat captivum retinere volebant et cum infantes Hebreorum necare disponebant uno id est Moyse Dei iudicio liberato multitudo adversariorum per ipsum subversa est. Sic hostes spiritales qui Ecclesiam Dei opprimere moliuntur electis Dei per baptimum liberatis cum rege suo id est diabolo in ipso baptismo per Christi potentiam opprimuntur cuius mysterii ratio in antiquis patribus figurata et in adventu Christi completa est.
Cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum
primogenitorum
abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida aqua valida] aquam validam
Weber
.
Illa enim enim]
om. Weber
nox cognita est ante cognita est - ante]
inv. Weber
a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animequiores essent.
Suscepta est
lex Moysi
autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio.
Sicut enim lesisti adversarios nostros sic nostros sic] sic nos
Weber
provocans magnificasti.
Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum
ABSCONSE ENIM SACRIFICABANT. RABANUS. Populus Israel in Egypto iussu Domini pasca celebravit. Unde dicit eos absconse sacrificasse quia metu hostium id occulte faciebant ubi et legem Pasche que deinceps servanda erat per Moysen didicerunt temptationem reproborum ad tempus passi sed cito divina ope liberati. Similiter tempore gratie servi Dei quibus est lex data divina in concordia duum testamentorum a persecutoribus quandoque impediuntur ne religionem christianam palam faciant sed in abscondito cordis semper Domino sacrificant. Unde : sacrificium Deo spiritus contribulatus. Et alibi : in me sunt Deus vota tua que reddam laudationes tibi.
RABANUS. Memorat Deum percussisse primogenita Egypti ubi nec sicut prius simulaverunt Egyptii sed palam cogebant exire populum Dei dicentes : omnes moriemur.
et iustitie legem in concordiam concordiam] concordia
Weber
vel in corde
disposuerunt.
Similiter bona et mala recepturos recepturos] percepturos
Weber
iustos patrias patrias] patri iam
Weber
decantantes laudes.
alias :
similiter bona et mala percepturos iustos patri omnium decantantes laudes
Resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Simili autem pena servus cum Domino afflictus est est]
om. Weber
et popularis homo regi similia passus.
Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento que erat preclarior natio eorum eorum] illorum
Weber
exterminata est.
De omnibus enim non credentes propter beneficia beneficia] veneficia
Weber
tunc cum primum primum]
om. Weber
fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse.
Cum enim quietum silentium
vel medium Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 2461 : antiphonae in Natali Domini) : « Dum medium silentium tenerentl omnia, et nox in suo cursu iter perageret omnipotens Sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit, alleluia »
contineret omnia
{t. 3
: Erfurt, f. 45vb
; facsim., t. 2, p. 742b}
et nox in suo cursu medium iter haberet
omnipotens sermo tuus Domine exiliens Domine exiliens]
om. Weber
de celo a regalibus sedibus venit venit]
om. Weber
durus bellator bellator] debellator
Weber
in mediam exterminii terram prosiliit prosiliit] prosilivit
Weber
OMNIPOTENS SERMO Filius. De quo dicitur : in principio erat Verbum etc. Hic brachium et dextera nominatur propter effectivam divine virtutis potentiam hic tunc per angeli ministerium iudicia sua fecit in primogenitis Egyptiorum qui postmodum sanctificavit sibi primogenitos Hebreorum nunc quoque per aquam baptismi salvat multitudinem credentium et interfecit multitudinem spiritalium hostium.
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans tuum tuum]
om. Weber
quia sermo Dei vivus et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. In veritate et sine ulla fictione omnia iudicat et disponit
et stans replevit omnia morte et usque ad celum attingebat stans in terra.
Tunc tunc] tum
om. Weber
continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati.
ut nec vigilantibus nec dormientibus daretur requies eis qui propter scelera sua passuri erant tormenta perpetua
Et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis mortis]
om. Weber
.
Visiones enim que illos turbaverunt hec premonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent.
VISIONES ENIM etc. Hoc divine bonitatis est que peccantes castigat ut abstineant et penitentiam agant. Si autem patientia Dei abutuntur sine excusatione ineternum punientur.
Tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis
que facta fuit post incendium chore
sed non diu permansit ira tua tua]
om. Weber
.
TETIGIT
AUTEM etc. RABANUS. Memorat quod post interfectionem Chore Dathan et Abiron filii Israel murmuraverunt contra Moysen et Aaron dicentes : Vos interfecistis populum Domini et crescente tumultu fugerunt Moyses et Aaron in tabernaculo federis. Quibus ait Dominus : discedite et interficiam illos. Cumque cecidissent in faciem dixit Moyses ad Aaron : tolle thuribulum et mitte incensum et ora pro eis quia plaga desevit. Paruit autem Aaron thurificavit et oravit et plaga cessavit. In Moyse lex significatur que docet homines scientiam et Dei amorem in Aaron supplicandi et orandi forma. Cum ergo indignatur Deus si redeat lex in cor nostrum commonens et docens converti ad penitentiam satisfacere pro delictis supplicare pro culpis cessabit indignatio et placabitur Dominus et propiciabitur quasi Moyse et Aaron intercedentibus. Si vero indurentur corda nostra ut dicamus non est Deo cura de vita mortalium et huiusmodi patet non esse in nobis Moysen et Aaron scilicet legis scientiam et penitentie fructum per quos interitum possimus evadere.
Properans enim homo sine querela deprecari pro propulis deprecari pro populis Λ Φ
Rusch Clementina
] propugnavit
Weber
proferens servitutis sue scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit ire et finem imposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus.
perplexio ut in singulis reperiantur omnia
Vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentie sed verbo illum qui se vexabat illum qui se vexabat ] vexatorem
Weber
subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans.
Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam que ad vivos ducebat viam.
In veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia
id est nomina eorum
in
{Erfurt, t. 3, f. 46ra
; facsim., t. 2, p. 743a}
quattuor lapidum ordinibus lapidum ordinibus]
inv. Weber
sculpta erant sculpta erant]
inv. Weber
et magnificentia tua
id est ineffabile nomen scilicet tetragrammaton
in diademate capitis illius erat scripta.
IN
VESTE ENIM PODERIS etc. Bissum terre deputant Hebrei quia ex terra gignitur purpuram mari quia ex eius codeis tingitur iacinctum aeri propter caloris similitudinem coccum igni et etheri ut scilicet pro toto mundo oret pontifex. Siquidem ex terra ex aqua et aere et igne consistit mundo et hec elementa sunt omnium. Unde primum vestimentum lineum est quod terram significat. Secundum iacinctinum quod aerem demonstrat quia de terrenis paulatim ad excelsa levamur et ipsa vestis iacinctina a capite usque ad talos veniens indicat aerem de celis usque ad terram fusum.
Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura tonitruaque demonstrant vel omnium elementorum consonantiam et universa sibi perplexa ut in singulis reperiantur omnia.
Supradicti colores auro intexti sunt quia vitalis calor et divini sensus providentia universa penetrat.
Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos qui desuper sunt et utrunque humerum tegunt duo emisperia interpretantur quorum aliud super terram aliud sub terra vel solem et lunam que desuper rutilant.
Zona qua sacerdotis pectus artatur et linea tunica id est terra constringitur oceanum esse dicunt. Rationale vero dicunt terram que instar puncti licet in se omnia contineat a cunctis velatur elementis.
Duodecim lapides zodiacum circulum vel duodecim menses. Singulis quoque versiculis assignant singula tempora et his ternos menses deputant. Pulchre autem
{Erfurt, t. 3, f. 46ra
; facsim., t. 2, p. 743a}
quod in medio est appellatur rationale ratione enim cuncta sunt plena et terrena celestibus inherent. Imo ratio terrenorum et temporum caloris et frigoris et duplex inter utrasque temperies de celi cursu ratione descendit. Unde rationale cum ephod
ephod]
scrips.
, ephot
Rusch
fortius stringitur. In rationali vero logion id est manifestatio doctrina et veritas hec signant quod numquam in Dei ratione mendacium sit et ipsa veritas multis signis et argumentis monstratur hominibus. Unde factum est ut rationem solis et lune annorum et mensium temporum et horarum tempestatis et serenitatis ventorum et omnium rerum nosceremus accipientes a Deo sapientiam et ipso habitatore et doctore fabrice totius scientiam. Super omnia cidaris et vitta iacinctina celum monstrat auri lamina in fronte pontificis scriptumque nomen Dei universa que subtersunt Dei arbitrio gubernari.
His autem His autem] Hec autem his
Weber
cessit qui exterminabat et hec extimuit. Erat enim sola temptatio ire sufficiens.
HIS AUTEM etc. Verus pontifex Iesus Christus assumpto batillo humane carnis et superposito igne altaris id est anima cum qua incarnatus est et adiecto incenso id est spiritu immaculato medius stetit inter vivos et mortuos et mortem repulit destruens diabolum qui habebat mortis imperium ut qui cedit in eum non moriatur ineternum. Hoc mysterium iam tunc vastator expavit. Agnoscebat enim figuram batilli ignis incensi et qualis offerenda hostia esset ab illo qui medius erat inter vivos et mortuos et illos quidem imago salvavit ad nos autem veritas perventi. Neque enim indumenta pontificis purpura bisso linoque contexta erubuisset vastator sed vera indumenta veri pontificis intellexit et his cessit.
In figura pontificali Christum futurum prenoscebat sed quia viderat carne indutum non Deum sed hominem purum credidit. Unde
1Cor. 2, 8
. : « Si cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent ».
Capitulum 19
{Erfurt, t. 3, f. 46ra ; facsim., t. 2, p. 743a}
Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Presciebat enim et futura illorum
IMPIIS AUTEM etc. Inimicis populi Dei vindicta usque ad consummationem supervenit quia nec vitam nec mores correxerunt fictis enim argumentis simulabant penitentiam et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde pharao cum plagis afflictus populum Dei se dimissurum promitteret paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim christiani nominis si perstiterint in malicia sua sentient in pena quantum valeat Dei iustitia.
quoniam cum ipsi cum ipsi]
inv. Weber
reversi essent et premisissent et permisissent]
om. Weber
ut se ducerent et cum magna sollicitudine premisissent illos consequebantur penitentie actus penitentie actus] illos penitentia acti
Weber
.
Adhuc enim inter manus habentes luctum luctum]
scrips.,
luctû
Rusch,
luctus
Weber
et deplorantes ad monumentum monumentum] monumenta
Weber
mortuorum aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientie et quos rogantes proiecerant proicerant] proicerunt
Weber
hos tamquam fugitivos persequebantur.
Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum que acciderant memorationem amittebant
ut ut] + eam
Weber
que deerat tormentis repleret punitio repleret punitio] replerent punitionem
Weber
et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent.
Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis preceptis
quia conditoris sui preceptis obedit et in omnibus ei deseruit. Ad hoc enim creatura creata est ut ei per omnia obediret
ut pueri tui custodirentur illesi.
Nam nubes illorum castra obumbrabat nubes illorum castra obumbrabat
Rusch
(obumbarbat
cacogr.)
] nubis castra eorum adumbrabat
Weber
et ex aqua que ante erat terra apparuit arida apparuit arida]
inv. Weber
incarnatio Christi qui credentes lumine evangelii illustrat et a persecutoribus protegit
et in in] ex
Weber
mari Rubro via sine impedimento
quod baptimum significat in quo salvantur fideles et suffocantur demones
et campus germinans de profundo nimio
per quem omnis natio transivit que tegebatur tua manu videntes tua tua]
om. Weber
mirabilia
{Erfurt, t. 3, f. 46rb
; facsim., t. 2, p. 743b}
et et]
om. Weber
monstra.
VIDENTES TUA. Sic nos oportet liberatori nostro exultantes gratias agere dicentes : benedic anima mea Dominum etc. Unde apostolus : sine intermissione orate in omnibus gratias agite etc.
Tamquam enim equi enim equi]
inv. Weber
Dei unde : qui ascendes super equos tuos et quadrige tue salvatio
depaverunt escam escam]
om. Weber
et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos.
Memores enim adhuc erant illorum que adhuc erant illorum que] erant adhuc eorum que in
Weber
incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium produxit produxit] eduxit
Weber
terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
PRODUXIT
TERRA
MUSCAS. Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas et fluvius ranas cultoribus autem Dei terra dedit fructum et mare carnis alimentum. Dignum est enim ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat.
Novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis.
In allocutione enim desideriorum desideriorum] desiderii
Weber
descendit descendit] ascendit
Weber
alias
: ascendit
illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis que ante facta erant argumentis per vim fluminum. Iuste enim patiebantur secundum suas nequitias.
IUSTE ENIM PATIEBANTUR. RABANUS. Qui antiquos Dei servos ad se venientes crudeliter tractaverunt digne puniti sunt ut mente tenebrosi et affectu rigidi obscuritatem tenebrarum et diversorum dolorum in corpore sustinerent quanto magis qui servos Christi et predicatores evangelii contemnunt. Unde : amen dico vobis tolerabilius erit terre Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi civitati. Bene autem dicitur quod percussi sunt cecitate sicut illi tenebris excecati erant qui in foribus iusti id est Loth errabant hostii transitum querentes et non invenientes qui enim tenebras erroris intus patitur gravissimis damnis undique constringitur quia viam veritatis non agnoscit et hostium quod Christus est non invenit.
Etenim indetestabiliorem hospitalitatem indetestabiliorem hospitalitatem] detestabiliorem inhospitalitatem
Weber
instituerunt.
alias :
etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt
Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant.
Et non solum hec hec] hoc
Weber
sed et alius quidem erat respectus quidem erat respectus] quis respectus erit
Weber
illorum quoniam inviti recipiebant extraneos.
Qui autem cum letitia receperunt hos qui eisdem usi erant institutis institutis] iustitiis
Weber
sevissimis afflixerunt doloribus.
Percussi sunt autem cecitate sicut illi in foribus iusti
Loth
cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque transitum ostii sui transitum (h)ostii sui
Rusch Clementina
] ostii sui transitum
Weber
querebat.
In se enim elementa elementa] + dum
Weber
convertuntur sicut in organo qualitatis sonus immutatur et omnia suum sonum custodiunt. Unde estimari estimari] est estimare et
Weber
ex ipso certo visu
{Erfurt, t. 3, f. 46va
; facsim., t. 2, p. 744a}
potest potest]
om. Weber
.
IN
SE ENIM ELEMENTA etc. Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodie temperamento consentiunt ita discrepantia elementa servato iure nature ad creatoris voluntatem flectuntur non enim creaturam sibi condidit contrariam sed per omnia voluntati sue consentaneam.
UNDE EST
ESTIMARI etc. RABANUS. Homines enim et iumenta profundum mari Rubri sicco vestigio transierunt et rane de fluviis procedentes domos Egyptiorum impleverunt. Ignis cum grandine mixtus de celo ruebat ned ignis aquam nec aqua ignem impediebta. Ubi autem erant filii Israel neminem seserunt ut appareret quod elementa mundi non sue tantum condicioni sed creatoris deservirent voluntati.
Agrestia enim in aquatica convertebantur et quecumque erant natantia in terra terra] terram
Weber
transiebant.
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis nature obliviscebatur.
Flamme e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam que facile dissolvebatur dissolvebatur] dissolvitur
Weber
sicut glacies bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine magnificasti populum tuum - Domine]
inv. Weber
et honorasti et non despexisti in omni tempore etiam etiam] et
Weber
in omni loco assistens eis eis] + Explicit liber sapientie Salomonis
Weber
.
IN
OMNIBUS ENIM MAGNIFICASTI. Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis quos semper protegit et regit quos aliquando in martyrio purgat ; unde vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. Multe enim tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos Dominus.
Codd. :
Au212
(
sine
lem.
)
Rusch
| Dominus] + Explicit Liber Philonis
Au212
, + [...] Hislandia regnum quoddam est cuius rex subvercus dicitur inter orientem et setentrionem situm habens tres insulas in quibus sunt vicesimi quattuor episcopi, quorum tres sunt metropolitanis. Hoc ad fidem converum est anno Domini millesimo octoginto octavo per sanctum Canutum quem decollavit patruus suus super predicantem verbum Domini Terra hec pre nimia frigiditate caret omni fructu semper ab inicio mundi habens glaciem que cristallus est ... etc.
al.
m.
post.
Au212
²
|