initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 1

Numérotation du verset Sap. 1,1 
interl.| interl.| Ut caro obediat spiritui||
interl.| interl.| non solum facite||
marg.| marg.| DILIGITE  IUSTITIAM. Rabanus Maurus RABANUS. Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, ut putatur, sed a Philone, doctissimo quodam Iudeo, fuisse conscriptum quem pseudographum id est falso inscriptum appellat quia nomen alienum sibi usurpat cuius expositionem presbyter bellator octo voluminibus comprehendit. Dicit tamen Hieronymus hunc librum apud Iudeos vel Hebreos non haberi sed grecam magis redolere eloquentiam nec inter canonicas recipi scripturas.||
marg.| marg.| Ut ad veram iustitiam nos reduceret et invitaret primo commendat nobis iustitiam per quam venitur ad sapientiam dicens : diligite iustitiam etc.||
1 id est falso inscriptum] om. P132 | 2 alienum] aliud P132 | 3 Iudeos vel] om. P132 | 4 r. scr.] inv. P132 |
qui iudicatis
interl.| interl.| quibus data est potestas iudicandi||
terram.
interl.| interl.| ut obediat caro spiritui||
marg.| marg.| TERRAM carnem scilicet discrete reprimitis ne superbiat contra spiritum. Quasi : primum querite regnum Dei etc.||
Sentite de Domino in bonitate
interl.| interl.| hoc est scripturam pie legite et intelligite||
et in simplicitate cordis querite illum
marg.| marg.| IN SIMPLICITATE. Id est voluntati illius vos subiicite et mandata custodite. Quasi diceret : qui non intelligitis nolite reprehendere quia secreta Dei non possunt humana ratione comprehendi quia incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius.||
Numérotation du verset Sap. 1,2 
quoniam invenitur ab his qui non temptant illum.
interl.| interl.| non temptabis Dominum Deum tuum||
Apparet autem eis qui fidem habent in illum.
interl.| interl.| iustis scilicet quia iustus ex fide vivit||
Numérotation du verset Sap. 1,3 
Perverse enim cogitationes separant a Deo,
interl.| interl.| que societas lucis ad tenebras aut que conventio Christi ad Belial||
Probata
interl.| interl.| vera||
autem virtus corripit insipientes.
interl.| interl.| omnem insipientiam||
Numérotation du verset Sap. 1,4 
Quoniam in malivolam animam
interl.| interl.| ubi zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum||
non intrabit sapientia
interl.| interl.| qua de sursum est prudica pacifica modesta||
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
interl.| interl.| qui peccatis subiacet corpus non spiritus est||
marg.| marg.| QUONIAM IN  MALIVOLAM etc. id est in animali homine iuxta illud. Animalis homo non percipit etc. Et ideo non dixit spiritum id est animam spiritalem.||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Quoniam in malivolam animam. Frustra sibi blandiuntur philosophi et heretici et falsi christiani. Soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt accipere.||
Numérotation du verset Sap. 1,5 
Spiritus enim sanctus
interl.| interl.| qui docet omnem disciplinam||

S. - enim - s.] inv. Weber
discipline effugiet fictum
interl.| interl.| qui aliud dicit et aliud facit||
et auferet se a cogitationibus que sunt sine intellectu
interl.| interl.| cogitationes hominum vane sunt||
et corripietur
interl.| interl.| fictus cum retributionis dies venerit pro iniquitate punietur||
a superveniente
interl.| interl.| opprimente||

a] om. Weber
iniquitate.
Numérotation du verset Sap. 1,6 
Benignus est enim spiritus sapientie et
interl.| interl.| ideo||
interl.| interl.| vel et tamen||
marg.| marg.| BENIGNUS. Rabanus Maurus RABANUS. Contra illos invehitur qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti cum Deus velit omnes salvos fieri homines et ad cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem temptat ut decipiat sed ut probet. Unde : temptavit Deus Abraham. Et alibi :"Proba me et tempta me". Unus quisque autem temptatur a concupiscentia sua et iusto Dei iudicio permittitur cadere qui spiritui veritatis noluit obedire.||

Ps. 25, 2.
non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus
interl.| interl.| delectationum quarum sedes est in renibus||
et cordis illius scrutator est verus
interl.| interl.| cogitationum que in corde sunt||

illius] eius Weber
Numérotation du verset Sap. 1,7 
Quoniam spiritus Domini replevit
interl.| interl.| donis gratie||
orbem terrarum
interl.| interl.| Ecclesiam per omnes terras dilatatam||
et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis.
interl.| interl.| alii per spiritum datur sermo sapientie alii sermo scientie alii fides alii gratia sanitatum||
marg.| marg.| QUOD  CONTINET  OMNIA id est spiritus qui omnia gubernat et regit vel qui attingit a fine usque ad finem scientiam habet vocis id est intelligentiam scripturarum prestat hominibus. Vel quod continet omnia id est homo qui convenientiam habet cum omni creatura. Unde dicitur : Ite predicate evangelium omni creature. Scientiam habet vocis id est diversarum linguarum a Spiritu Sancto qui dedit apostolis loqui diversis linguis magnalia Dei. Vel quod continet omnia id est Spiritus sanctus qui omnia replet sua essentia scientiam habet vocis id est verbi Dei id est eiusdem scientie cum Verbo. Vel hoc quod continet omnia id est Ecclesiam quia alii datur etc.||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Qui in principio ferebatur super aquas et maiestate sua omnem creaturam implet et continet.||
Numérotation du verset Sap. 1,8 
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec preteriet illum corripiens iudicium.
marg.| marg.| PROPTER  HOC. Rabanus Maurus RABANUS. Sic electi donum scientie et pietatis per Spiritum accipiunt sic reprobi superbia sua inflati et maligno spiritu instigati errorem suum imprudenter proferunt quoniam Spiritum Dei zelare non possunt nec iustam penam evadunt quia sicut oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum ita vultus Domini super facientes mala.||
Numérotation du verset Sap. 1,9 
In cogitationibus enim impii interrogatio erit.
interl.| interl.| Dominus interrogat iustum et impium||
Sermonum autem illius auditio ad Deum veniet et ad correptionem iniquitatum illius.
interl.| interl.| clamor Sodomorum et Amorreorum ascendit ad Dominum et iusta ultione punivit eos. Murmurationes quoque filiorum Israel iusto iudicio Dei percussit||

Deum] Dominum Weber et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 1,10 
Quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur.
Numérotation du verset Sap. 1,11 
Custodite ergo vos a murmuratione que nihil prodest et a detractione parcite lingue.
interl.| interl.| ut non peccetis quia turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum||
marg.| marg.| CUSTODITE  ERGO. Rabanus Maurus RABANUS. Perniciose sunt murmurationes et detractiones. Susurrationes enim et detractores Deo sunt odibiles. Unde Salomon : Qui detrahit alicui rei in futurum se obligat.||
Quia10  sermo obscurus11 
interl.| interl.| occultus||

10  Quia] quoniam Weber 11  sermo obscurus] responsum obscurum Weber
in vacuum non ibit.
interl.| interl.| omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines retionem in die iudicii reddent de eo||
Os autem quod mentitur occidit
interl.| interl.| mucrone peccati||
animam.
interl.| interl.| mentientis||
marg.| marg.| OS QUOD  MENTITUR etc. Rabanus Maurus RABANUS. Est mendacium levioris culpe cum quis mentitur prestans beneficium. Quod autem scriptum est Deum benefecisse obstetricibus Hebreorum et Raab meretrici non ideo factum est quia mentite sunt sed quia misericordes fuerunt nec remunerata est fallacia sed benevolentia. Sicut enim absurdum non esset si Deus alio tempore commissa propter posteriora bona vellet ignoscere ita conveniens est quod Deus unum idemque factum propter bonum malum condonat et ipsum bonum remunerat.||
Numérotation du verset Sap. 1,12 
Nolite zelare mortem in errore vite vestre neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
marg.| marg.| NOLITE  ZELARE. Enumeravit que sunt homini noxia, scilicet murmurationes detractiones et mendacium. Nunc idem aliis verbis explicat ut scilicet fugiamus ea. Morti enim sunt obnoxia. Non enim placet mors nostra Deo. Qui ait :"Quare moriemini domus Israel ? Quia nolo mortem peccatoris vel morientis dicit Dominus". Deus enim auctor est salutis. Non perdit omnis qui fecit omnia bona valde. « Stipendium quidem peccatoris mors ; gratia autem Dei vita eterna ».||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Item significat quod Deus est auctor bonorum non malorum et ideo iustus iudex. Non enim necessitate peccamus sed perversa voluntate que ex liberi arbitrii qualitate procedit a Deo non est quidquid contra naturam est peccatum autem contra naturam est de quo mors et omnia que mortis sunt oriuntur.||
marg.| marg.| Id est ex eo quod factus est de terra non regnum inferorum id est diaboli et suorum sed potius ex vitio.||

Cf. sententia ex Ez. 33, 11 : Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israel ? » ; cf. Ez. 18, 32 >> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
Cf. Hymnus « Memento salutis auctor quod nostri quondam corporis », Repertorium hymnologicum n° 11446 .
Rm. 6, 23.
Numérotation du verset Sap. 1,13 
Quoniam Deus non fecit mortem12  nec letatur in perditione vivorum.

12  mortem - non fecit] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 1,14 
Creavit enim Deus13  ut essent omnia
interl.| interl.| non ut perierent||

13  Deus] om. Weber
et sanabiles
interl.| interl.| non egrotativas||
fecit14 
interl.| interl.| vel voluit esse||

14  fecit] om. Weber
nationes
interl.| interl.| omnes||
interl.| interl.| vel generationes||
orbis terrarum. Non 15  est in illis
interl.| interl.| in natura eorum||

15  Non] et praem. Weber
medicamentum exterminii
interl.| interl.| per antiphrasim id est peccatum quod non sanat sed a Deo exterminat||
nec inferorum regnum in terra.
interl.| interl.| nihil homini nocuisset diabolus nisi homo acquievisset||
Numérotation du verset Sap. 1,15 
Iustitia perpetua est
interl.| interl.| id est a perpetua morte liberat||
et16  immortalis17  . Iniustitia autem mortis acquisitio
interl.| interl.| id est morte punitur eterna||

16  perpetua est et] enim Weber 17  immortalis] + est Weber
Numérotation du verset Sap. 1,16 
Impii autem manibus et verbis
interl.| interl.| factis scilicet et dictis||
accersierunt18  illam et estimantes illam amicam
interl.| interl.| quia putabant se impune peccare||

18  accersierunt] arcessierunt Weber
Defluxerunt
interl.| interl.| in mortem eternam||
et sponsiones19  posuerunt
interl.| interl.| ne seperentur||

19  sponsiones] sponsionem Weber
ad illam quoniam morte digni20  qui sunt ex parte illius.
marg.| marg.| ET SPONSIONES  POSUERUNT. In Isaia : percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum.||

20  morte digni] digni sunt om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_1)