initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 11

Numérotation du verset Sap. 11,1 
Direxit opera illorum
interl.|  Israelitarum
in manibus prophete sancti
interl.|  Moysi
marg.|  DIXERIT. Rabanus MaurusRABANUS. Populus christianus per desertum huius mundi prophetiam sequitur ut perveniat ad patriam regni celestis. Unde Petrus : « Habemus propheticum sermonem cui bene facitis attendentes quasi lucerne lucenti in caliginoso loco » etc.
Numérotation du verset Sap. 11,2 
iter fecerunt per deserta
interl.|  properantes ad terram promissionis
que non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
interl.|  tabernacula
Numérotation du verset Sap. 11,3 
steterunt contra hostes
interl.|  Amalech et alios
et de inimicis se vindicaverunt
Numérotation du verset Sap. 11,4 
sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima
interl.|  spiritali gratia plenissima
aqua et requies
interl.|  cessatio
sitis de lapide duro
interl.|  super quem edificat sapiens
marg.|  DE  PETRA  ALTISSIMA. « Petra autem erat Christus »qui virga crucis percussus que erat in manibus id est in Scripturis prophetarum fudit aquam vivam. Unde : « Qui sitit veniat ad me et bibat » etc.
Numérotation du verset Sap. 11,5 
per que enim penas passi sunt inimici illorum
interl.|  Egyptii
a defectione potus sui in eis cum abundarent filii Israel letati sunt.
interl.|  quia fluebat aqua de petra
marg.|  PER  QUE  ENIM. Rabanus MaurusRABANUS. Memoratis beneficiis priori populo datis narrat penas inimicorum quas in morte primogenitorum et varia clade passi sunt. Mystice populus Dei et oves pascue eius satiantur de fonte aque vive et persecutores eterna egestate deficiunt. Unde Isaias : ecce servi mei bibunt et vos sitietis.
marg.|  Quasi pena est malis, gaudium est bonis, sitientibus se temptari ad correctionem. Sive ergo patiantur sive non gloria est eis.

a defectione... letati sunt] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 11,6 
per hec cum illis
interl.|  Israelitis
deesset bene cum illis actum est
Numérotation du verset Sap. 11,7 
nam pro fonte quidem sempiterni fluminis
interl.|  quo prius utebantur
humanum sanguinem
interl.|  quando aque verse sunt in sanguinem
dedisti iniustis
interl.|  qui acceperunt gladium gladio peribunt
Numérotation du verset Sap. 11,8 
qui comminuerentur in traductione infantum occisorum
interl.|  sicut sub Herode factum est
dedisti illis abundantem aquam
interl.|  que salit in vitam eternam
Insperate
interl.|  de improviso
Numérotation du verset Sap. 11,9 
ostendens per sitim que tunc fuit quemadmodum tuos exaltares
interl.|  cum torrente voluptatis tuis potabis eos
et adversarios
interl.|  persecutores
illorum necares
interl.|  siti eterna
Numérotation du verset Sap. 11,10 
cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam
interl.|  correctionem
accipientes scierunt
interl.|  experimento
quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
marg.|  CUM  ENIM  TEMPTATI  SUNT. Rabanus MaurusRABANUS. Israelitas peccantes dignis plagis corripuit Deus et penitentes consolatus est Egyptios et Chananeos tamquam misericordia indignos exterminavit. Unde sequitur : hos quidem tamquam pater etc.
Numérotation du verset Sap. 11,11 
Hos
interl.|  Israelitas
quidem tamquam pater monens probasti illos autem
interl.|  Egyptios aut Chananeos
tamquam durus rex interrogans condemnasti
Numérotation du verset Sap. 11,12 
marg.|  TORQUEBANTUR. A pharaone ubicumque scilicet essent. Vel non tam hi quos Israelite recenti clade per singulas civitates permerunt perviti sunt sed et omnes Chananei audientes victoriam populi Dei. Unde Raab : irruit in nos terror vester etc. Mystice autem : Iudei qui incarnationem Filii Dei et predicationem despiciebant ubique terrarum vagi et profugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt ut qui fuerant in capite sint in cauda et e converso.
Numérotation du verset Sap. 11,13 
Duplex enim illos acceperat tedium et gemitus cum memoria preteritorum
interl.|  quia preteritorum malorum recordatio et presentium tempestas
marg.|  DUPLEX etc. Preteritorum malorum recordatio non minuitur et presentium tempestas augetur. Unde : nec habent spem remedii quia penitentiam simulantes non student emendationi. Unde : cum occideret eos querebant eum et dilexerunt eum in ore suo etc.
Numérotation du verset Sap. 11,14 
cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
Numérotation du verset Sap. 11,15 
quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
interl.|  ut iniustis
marg.|  NON  SIMILITER  FACIENS  IUSTIS quia non similiter peccant. Septies enim cadit iustus et resurgit. Impius autem cum venerit in profundum malorum contemnit.
Numérotation du verset Sap. 11,16 
pro cogitationibus autem insensatis
interl.|  secundum duritiam suam et cor impenitens thesaurizat sibi iram indie ire
iniquitates illorum
interl.|  iniqua opera que ex cogitatione procedunt
quod quidam errantes colebant mutos serpentes
interl.|  Esculapium
et bestias supervacuas
interl.|  arietes canes
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
marg.|  QUOD  QUIDAM etc. Rabanus MaurusRABANUS. Dignum fuit ut qui pro creatore creaturarum venerabantur unde opem querebant sustinerent penam pugnat enim pro eo orbis terrarum contra insensatos. Mystice vero idolatre heretici schismatici qui errorum suorum sectas pro veritate colunt a spiritalibus bestiis puniuntur de quibus dicitur : ne tradas bestiis animas confitentes tibi quarum aspectus terriblis furor immensus. Tota enim intentio est eorum genus humanum persequi et cruciare id omnibus modis. Sed quia Deus neminem iniuste damnat sequitur : sed omnia in mensura etc.
Numérotation du verset Sap. 11,17 
ut scirent quia per que peccat quis per hec et torquetur
interl.|  ut ex similitudine pene cognoscerent qualitatem culpe
Numérotation du verset Sap. 11,18 
non enim impossibilis erat omnipotens manus tua
interl.|  Filius
que creavit orbem terrarum ex materia invisa
interl.|  terra erat inanis et vacua et tenebre erant super faciem abyssi
immittere illis multitudinem ursorum
interl.|  demonum
aut audaces leones
Numérotation du verset Sap. 11,19 
aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes
interl.|  ire vel libidinis
aut odorem fumi proferentes
interl.|  obscurantes scilicet oculos spiritales
aut horrendas ab oculis
interl.|  qui scilicet omnia videndo urunt
scintillas emittentes
interl.|  ignita iacula vel ignota lascivia
Numérotation du verset Sap. 11,20 
quarum non solum lesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
Numérotation du verset Sap. 11,21 
sed et sine his uno spiritu occidi poterant
interl.|  indignatione vel iussu Dei
persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tue sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
marg.|  SED  OMNIA  IN  MENSURA etc. Quia omnia secundum veritatem et iudicium et iustitiam facit omnia enim opera sua certo numero et mensura et pondere creavit. Unde : qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat. Et alibi : qui fecit ventis pondus et aquis appendit mensuras. Unusquidam ait : omnia que a primena natura statuta sunt numerorum videntur ratione firmata. Hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar etc. In mensura qualitas in numero quantitas in pondere ratio. In his constituit Deus mundum et gubernat et iudicaturus est. In his iustus iudex comprehendi non potest nec reprehendi omnia in claustro horum trium abscondita latent que solis clavibus iudicii et misericordie Dei reserabuntur quando illuminabuntur abscondita tenebrarum et revelabuntur consilia cordium.
Numérotation du verset Sap. 11,22 
multum enim valere tibi soli superat semper
interl.|  Deo nihil est impossibile cui resistere nemo potest
et virtuti brachii tui
interl.|  Filii tui. Unde Isaias : induere fortitudinem brachium Domini
quis resistet
Numérotation du verset Sap. 11,23 
quoniam tamquam momentum statere
interl.|  lingue
sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani que descendit in terram
marg.|  MOMENTUM  STATERE etc. Simile dicit Isaias. Ecce gentes sicut stilla situle et quasi momentum statere reputate sunt vult enim intelligi quod mens et ratio et sensus Domini per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil ille sit de quo dicitur : Verbo Domini celi firmati sunt etc. Omnes gentes que non cognoverunt creatorem suum ad comparationem Dei quasi stilla situle sunt et quasi momentum statere quod levitur declinatur et sicut gutta roris antelucani que primo aspectu solis siccatur. Vel sicut situle stilla si fluit a portante despicitur vel negligitur ita gentium multitudo celesti splendore supernis mysteriis et angelorum multitudini comparata pro nihilo ducitur.
Numérotation du verset Sap. 11,24 
sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas {t. 3   : Erfurt, f.   41vb   ; facsim., t. 2, p. 734b} [Rusch, f.   41vb   ] peccata hominum propter penitentiam.
interl.|  potentia Domini bonitate plena opus suum propter peccata non despicit sed per penitentiam abluit et pie fovet et nutrit. Unde subdit : diligis enim omnia etc.
Numérotation du verset Sap. 11,25 
Diligis enim omnia que sunt et nihil odisti horum que fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
marg.|  DILIGIS  ENIM. Bonus opifex opus suum diligit et regit et si homo aliquando peccat sustinet in multa patientia et per penitentiam in melius convertit. Unde solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Impenitentes autem iusto iudicio damnantur. Iustus enim Dominus et iustitias dilexit.
Numérotation du verset Sap. 11,26 
quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
Numérotation du verset Sap. 11,27 
parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_11)