initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 12

Numérotation du verset Sap. 12,1 
bonus enim spiritus tuus est in omnibus
interl.|  quia amor Dei et fons totius boni est
Numérotation du verset Sap. 12,2 
propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens alloqueris
interl.|  beatus qui audit vocem admonentis
marg.|  CORRIPIS. Per eos quos reples vel per alios quos volueris. Unde : ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio.
ut relicta malitia credant in te Domine
Numérotation du verset Sap. 12,3 
et illos enim antiquos inhabitatores sancte tue terre odiens
marg.|  ILLOS  ENIM etc. Rabanus MaurusRABANUS. Historialiter dicit quomodo septem gentes que terram Chananeorum possidebant propter iniquitates eorum eiecit et filios Israel nominis sui cultores introduxit. Mystice autem septem gentes significant universitatem vitiorum que per prevaricationem primi parentis possederunt genus humanum sed per gratiam Christi expulsa sunt et introducta numerositas virtutum ut eiectis habitatoribus nefandis virtutes adiuvante Spiritu Sancto utiles fructus afferrent.
Numérotation du verset Sap. 12,4 
quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina
interl.|  per veneficia
et sacrificia iniusta
Numérotation du verset Sap. 12,5 
et filiorum necatores
interl.|  hoc non legitur
sine misericordia et comestores viscerum hominum
interl.|  hoc non legitur factum fuisse
devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
Numérotation du verset Sap. 12,6 
et auctores parentes animarum inauxiliatarum
interl.|  eorum qui se non poterant defendere vel quibus volebant auxiliari
voluisti perdere per manus parentum nostrorum
Numérotation du verset Sap. 12,7 
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei que tibi omnium carior est terra
Numérotation du verset Sap. 12,8 
sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
interl.|  acerrimos timores quibus corda gentium pungebantur
Numérotation du verset Sap. 12,9 
non quia impotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis sevis aut verbo duro simul exterminare
Numérotation du verset Sap. 12,10 
sed partibus iudicans dabas locum penitentie
interl.|  id est per partes id est paulatim non exercens omnem vindictam
non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum
interl.|  permanens inveterata
interl.|  indurata propria nequacia
in perpetuum.
interl.|  in prescientia vel exquo fuerunt quedam prava qualitas in ipsis erat maledictione digna
Numérotation du verset Sap. 12,11 
Semen enim erat maledictum ab initio
interl.|  originali peccato
nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum
Numérotation du verset Sap. 12,12 
quis enim dicet tibi quid fecisti
interl.|  numquid dicit figmentum ei qui se finxerit quid me sic fecisti
marg.|  QUIS  ENIM  DICET. Rabanus MaurusRABANUS. Manifesta ratione ostendit quia non est contradicendum creatori si creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem quia in voluntate eius universa sunt posita et non est qui possit resistere ei. Iustus est in omnibus viis suis . Unde sequitur : cum ergo sis iustus etc.
aut quis stabit contra iudicium tuum
interl.|  quo iuste iudicas
aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum
interl.|  quasi non culpa creatoris si pereunt sed nature vitium
aut quis tibi imputabit si nationes perierint quas tu fecisti
interl.|  bonis
Numérotation du verset Sap. 12,13 
nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
Numérotation du verset Sap. 12,14 
neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti
interl.|  utrum iuste perdideris vel ut restaurentur
Numérotation du verset Sap. 12,15 
cum sis ergo iustus iuste omnia disponis
interl.|  iustum Filium puniens
ipsum quoque qui non debet puniri
interl.|  ineternum
Condemnas
interl.|  corripis vel ipsum qui non recipit correctionem condemnas imperpetuum
exterum estimas a tua virtute
interl.|  alienum et indignum a tua pietate
Numérotation du verset Sap. 12,16 
virtus enim
interl.|  Filius immolatus
tua iustitie initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
interl.|  ut qui prees potentia mitescas natura
marg.|  VIRTUS  ENIM  TUA etc. Quia iudicium Dei sive in correctione electorum sive in damnatione malorum summe equitatis perfectio est et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit iudicium ut plures habbeat quibus reddat beneficum. Quando enim creatura se erigit contra creatorem iusta punitur vindicta ut se inferiorem cognoscat. Possunt hec ad passionem Christi referri quem Pater pro nobis in #mortem tradidit et eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum #efficit qui nisi in debitam mortem susciperet non nos a debita morte liberaret. Pater ergo iustus iustum puniens iuste omnia disponit.
marg.|  Omnipotens Deus cum summa tranquillitate iudicat omnia, humani tamen affectus et membra ei tropica locutione ascribuntur ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor et huiusmodi cum simplex natura numquam recipiat varietatem nec vera unitas divisionem. Mutiplicia vero et diversa unus et idem operatur. Unde : « Mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es et anni tui <non deficient> » etc. Et alibi :"Ego sum Deus et non mutor". Et alibi : « Apud quem non est transmutatio » etc. Docuisti autem populum tuum per mirifica opera Dei instruuntur fideles ne complicentur iniquis sed studeant se incontaminatos servare confitendo et sperando in Domino et non negligant penitentie tempus.

Cf. Mal. 3, 6.
Iac. 1, 17.
Numérotation du verset Sap. 12,17 
virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus
interl.|  in correctione reorum ne de sua virtute presumat contumacia superborum
et hos qui sciunt
interl.|  usu et exercitio
audaciam traducis
Numérotation du verset Sap. 12,18 
tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas
interl.|  omnia predicta
et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
Numérotation du verset Sap. 12,19 
Docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum
interl.|  benignum
et bone spei fecisti filios tuos quoniam iudicans {t. 3   : Erfurt, f. 42rb   ; facsim., t. 2, p. 735b} [Rusch, f. 42rb   ] das locum in peccatis penitentie.

iudicans] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,20 
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti attentione et liberasti dans tempus et locum per que possint mutari a malitia
Numérotation du verset Sap. 12,21 
cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
marg.|  SI  ENIM etc. Rabanus MaurusRABANUS. Decem plagis verberavit Egyptios hostes populi sui et inter plagas respirare permisit ut corrigerentur. Sed quia perseveraverunt in malicia deleti sunt divina iustitia. Populus autem Dei quibus promissio facta est partim corripiebantur et consolabantur dum disciplinam Dei perciperent. Postquam evangelium Dei spreverunt et Filium Dei crucifixerunt inimici facti sunt et ideo de terra sua eiecti sunt per orbem dispersi ut tandem corrigantur et salventur. Persecutores quorum cum Christi confessores cruciabant patientia eorum instrui possent ut idolatriam dimitterent et christianam reciperent religionem sed sicut hi per penas temporales consecuti sunt eternam gloriam ita hi post parva gaudia eternam recipiunt miseriam.
Numérotation du verset Sap. 12,22 
cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
marg.|  CUM  ERGO  NOBIS. Multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericirdia circumdabit. Magna distantia est inter iudicium electorum et reproborum. Illos Dominus corripit ut emendet hi superbie et perfidie penas luunt ut contra damnatorem omnium se repugare non posse cognocant felix iudex qui pietatem et bonitatem sui iudicis semper inspici. Iudicium enim sine misericordia ei qui non fecit misericordiam.
Numérotation du verset Sap. 12,23 
unde et illis
interl.|  idolatris
qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hec que coluerunt dedisti summa tormenta
marg.|  INSENSATE ut qui nolebant creatorem agnoscere et honorare digne traditi in reprobum sensum facerent ea que non conveniunt contumeliis afficientes corpora sua in semetipsis quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium et servierunt creature potius quam creatori.
Numérotation du verset Sap. 12,24 
etenim in erroris via diutius erraverunt deos estimantes hec que in manibusanimalibus
interl.|  alias in animabus

manibus] animalibus Weber
sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
Numérotation du verset Sap. 12,25 
propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
Numérotation du verset Sap. 12,26 
qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt
marg.|  QUI  AUTEM  LUDIBRIIS etc. id est qui a Deo flagellati non sunt correcti condignam damnationem experti sunt ad hoc corripit Deus ut emendet. Qui autem ingratus et impatiens murmurat de temporali tormento ducitur ad eternum.
Numérotation du verset Sap. 12,27 
in his enim que patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per hec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet
marg.|  IN  HIS  ENIM.  RABANUS Gentilitas dum idolis serviebat deos esse putabat quorum persuasionibus peribat. Ideo diversis penis afficiebatur. Unde plurimi Deum verum quem in beneficiis credere noluerunt iniusto iudicio omnipotentem agnoverunt. Damnator enim omnium aut hic per penitentiam conversis misericordiam impendit aut incorrectis eternam penam infligit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_12)