initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 13

Numérotation du verset Sap. 13,1 
Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei
interl.|  universa vanitas omnis homo vivens magis ergo vani sunt qui creatorem non agnoscunt
marg.|  SCIENTIA. Timor scilicet et reverentia. Unde : ecce timor Domini ipse est sapientia et recedere a malo intelligentia. Recedit enim a malo qui recedit a cultura idolorum Deum timet qui mandata eius custodit quia « initium sapientie timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum ».

a Ps. 110, 10.

1 autem sunt] inv. Weber 2 in] om. Weber
et de his que {t. 3   : Erfurt, f. 42va   ; facsim., t. 2, p. 736a} [Rusch, f. 42va   ] videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est
interl.|  obstante cecitate peccati
marg.|  DE  HIS operibus scilicet bonis poterunt cognoscere bonum artificem qui proprie est quia immutabilis et semper idem semper in se manens regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum qui pro creatore creaturas venerantur.
neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.
marg.|  NEQUE  OPERIBUS etc. Alii ignem colebant quem Vulcanum vocabant alii etherem vel aerem que Iovem vel Iunonem dicant alii nimiam aquam id est Neptunum alii gyrum stellarum qui diversis figuris animalium positiones et cursum distribuebant astrorum alii solem quem Phebum vocabant, alii lunam id est Dianam.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. Dupliciter peccant primum quia elementa id est Dei opera Deo preferunt. Deinde quia elementorum figuras substantia humana speciem colunt. Soli enim et lune humanam figuram tribuunt. Igni quorum et terre et mari que illi Vulcanum Vestam Neptunumque vocant non tamen ipsis elementis in apertis sacrificant. Tanta enim cupiditas imaginum homines tenet ut viliora sint que vera sunt. Auro scilicet et gemmis delectantur horum nitor perstringit oculos. Sine his non putant esse religionem. In his ergo avaricia et cupiditas colitur credunt deos amare quod ipsi amant propter quod fiunt furta et latrocinia et bella consecrant diis manubias et rapinas qui valde imbecilles sunt si cupiditatibus subiecti sunt. Cur enim celestes putantur si terrena desiderant vel beati si indigent vel incorrupti si in his delectantur in quibus cupiditas hominis damnatur.
Numérotation du verset Sap. 13,2 
sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
Numérotation du verset Sap. 13,3 
quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est
interl.|  qui tanta speciosa fecit
speciei enim generator hec omnia constituit
Numérotation du verset Sap. 13,4 
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intelligant ab ipsis quoniam qui hec constituit fortior est illis
Numérotation du verset Sap. 13,5 
a magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit horum creator videri
Numérotation du verset Sap. 13,6 
sed tamen adhuc in his minor est querela et hii enim fortassis errant Deum querentes et volentes invenire
marg.|  SED  TAMEN  ADHUC etc. Hic Paulus ait : Revelatur enim ira Dei de celo super omnem impietatem eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent quia quod notum est Dei manifestum est in illis etc. Notitia Dei ex mundi fabrica percipitur. Ut enim Deus invisibilis ex visibilibus cognosceretur opus ab eo factum est quod opificem manifestaret ut Deus omnium intelligeretur qui hoc fecit quod non possunt alii. Sed cum cognovissent non sicut Deum glorificaverunt sed evanuerunt in cogitationibus suis.
Numérotation du verset Sap. 13,7 
etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt que videntur
Numérotation du verset Sap. 13,8 
iterum autem nec his debet ignosci
Numérotation du verset Sap. 13,9 
si enim tantum potuerunt scire ut possent estimare seculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt
Numérotation du verset Sap. 13,10 
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum
interl.|  hereses vel idola
Aurum
interl.|  sensum
et argentum
interl.|  sermonem
artis inventionem
interl.|  compositionem argumentorum
similitudines animalium
interl.|  brutorum
aut lapidem inutilem opus manus
interl.|  vel artificis
antique
marg.|  INFELICES  AUTEM  SEUNT. Qui scilicet deos honorant ut aurum oculis hauriant et nitorem levigati marmoris vel eboris aut insignes gemmis et coloribus vestes et quanto ornatiora sunt templa et pulcriora simularca tanto plus maiestatis habent vel habere dicuntur. Religio ergo est vel creditur quod cupiditas humana miratur
Numérotation du verset Sap. 13,11 
aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vite
marg.|  AUT  SI  QUIS etc. Rabanus MaurusRABANUS. Insultat sapientia his qui colunt idola ut intelligant quam perniciosum sit omnipotentem deserere et figmenta adorare. Unde Isaias : qui formavit deum et sculptile conflavit ad nihilum utile ecce omnes participes eius confundentur. Hinc Flaccus ait : olim truncus eram ficulnus inutile lignum. Cum faber incertus stannum faceret ve Priapum maluit esse deum. Quidquid autem de idolis #dictum est potest referri ad hereticorum principes. Qui simulacra dogmatum suorum artifici corde componunt et venerantur que fecerunt nec sufficit error proprius nisi simplices deceperint qui questum putant pietatem et devorant domos viduarum et abutentes vulgi imperitia arte dialectica quasi ascia terebro lima runcina formant deum suum et cudunt malleo atque inaurant rethorica venustate quorum deus venter est et gloria in confusione eorum.
Numérotation du verset Sap. 13,12 
reliquias autem eius operis ad preparationem esce abutatur
Numérotation du verset Sap. 13,13 
et reliquum {t. 3   : Erfurt, f. 42vb   ; facsim., t. 2, p. 736b} [Rusch, f. 42vb   ] horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis sue figuret illud et assimilet illud imagini hominis
Numérotation du verset Sap. 13,14 
aut alicui ex animalibus illud comparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam que in illo est perliniens
Numérotation du verset Sap. 13,15 
et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro
Numérotation du verset Sap. 13,16 
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio
Numérotation du verset Sap. 13,17 
et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
Numérotation du verset Sap. 13,18 
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
Numérotation du verset Sap. 13,19 
et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_13)