initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 14

Numérotation du verset Sap. 14,1 
Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat
marg.|  ITERUM  ALIUS  NAVIGARE etc. Hec quorum contra idolatriam dicuntur. Maxima enim vecordia est ut homo ad imaginem Dei editus rationabilem ab ipso habens animam qua excogitavit quomodo transiret fluctus navem fabricans secundum artis sue peritiam non honorat illum qui hanc sibi dedit scientiam et invocet idolum quod simili arte et maiori vanitate formavit. Cum enim maior sit qui fecit quam quod fit facturam suam adorare insanire est.
marg.|  A Deo navigandi cursus petendus a quo navigii preparatio heretici aut qui vana fingunt simulacra errorum ideo in fluctibus seculi pereunt quia navem Ecclesie reliquerunt et gubernatorem Deum.
Numérotation du verset Sap. 14,2 
illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua.
Numérotation du verset Sap. 14,3 
Tua autem pater gubernat providentia
interl.|  alias : tua autem Pater providentia ab initio cuncta gubernat
quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam.
marg.|  QUONIAM  DEDISTI. Israelitas per mare Rubrum sicco vestigio transduxit Dei potentia et Iordanis aquas divisit ut terrorem incuteret gentibus exterminandis fidelibus quoque inter seculi fluctus et persecutiones preparat semitam fidei et
Numérotation du verset Sap. 14,4 
Ostendens quoniam potens es ex omnibus sanare etsi {t. 3   : Erfurt, f. 43ra   ; facsim., t. 2, p. 737a} [Rusch, f. 43ra   ] sine rate quis adeat mare.

potens es] potes Weber | etsi] etiam si Weber | quis... mare] aliquis adeat Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,5 
Sed ut non essent vacua sapientie tue opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt

essent] esset Weber
Numérotation du verset Sap. 14,6 
sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit seculo semen nativitatis que manu tua erat gubernata
Numérotation du verset Sap. 14,7 
benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
Numérotation du verset Sap. 14,8 
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
Numérotation du verset Sap. 14,9 
similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
Numérotation du verset Sap. 14,10 
etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
Numérotation du verset Sap. 14,11 
propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creature Dei in odium facte sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
Numérotation du verset Sap. 14,12 
initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vite est
Numérotation du verset Sap. 14,13 
neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
Numérotation du verset Sap. 14,14 
supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
Numérotation du verset Sap. 14,15 
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi {t. 3   : Erfurt, f. 43rb   ; facsim., t. 2, p. 737b} [Rusch, f. 43rb   ] rapti filii fecit imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.

rapti filii fecit] filii rapti faciens Weber
Numérotation du verset Sap. 14,16 
Deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
Numérotation du verset Sap. 14,17 
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum allata evidentem imaginem regis quem honorarevolebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam presentem colerent sua sollicitudine
Numérotation du verset Sap. 14,18 
provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
Numérotation du verset Sap. 14,19 
ille enim volens placere illi qui se assumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
Numérotation du verset Sap. 14,20 
multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
Numérotation du verset Sap. 14,21 
et hec fuit vite humane deceptio quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt
Numérotation du verset Sap. 14,22 
et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientie bello {t. 3   : Erfurt, f. 43va   ; facsim., t. 2, p. 738a} [Rusch, f. 43va   ] tot et tam magna mala pacem appellant.
Numérotation du verset Sap. 14,23 
Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes
interl.|  sub regno enim diaboli diversis vitiis subiecti veram habere non potuerunt pacem
aut insanie plenas vigilias habentes
marg.|  AUT  ENIM  FILIOS  SUOS etc. Sicut in sacris Saturni cui propter odium Iovis sine respectu pietatis parvulos suos immolabant et Bellone ipsi sacerdotes proprio sanguine sacrificabant. Unde Quintilianus istud inquit : « Si cogit deus iratus est ».
marg.|  AUT  OBSCURA etc. Sicut in sacris Ysidis Egyptie et Cereris Eleusine faciebant. Nam sicut ibi Osiris planctu matris inquiritur ita hic et ad incestum patrui Phitonis matrimonium rapta Proserpina. Quam quia facibus ex Ethna accensis quesisse Ceres in Sicilia dicitur ideo sacra eius ardentium tedarum iactatione celebrantur. Si militer in sacris liberi patris insaniunt et magne matris ubi ad exemplum deorum qui in festivitate satiati noctem luxibus totam duxerunt ludunt.
marg.|  Quia per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant. Omnia enim confusa erant ibi nulla ratio nulla religio vera quanto quis #sceleratior erat tanto magis deo suo placere putabat.
Numérotation du verset Sap. 14,24 
neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
Numérotation du verset Sap. 14,25 
et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
Numérotation du verset Sap. 14,26 
Domini immemoratio animarum inquinatio nativitatis immutatio nuptiarum inconstantia mechie et impudicitia
Numérotation du verset Sap. 14,27 
infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis
marg.|  INFANDORUM  ENIM. Nulla maior dementia quam Deum vivum deserere et mortuis deservire.
marg.|  Cum enim mens se a creatore suo avertit omnibus implicatur sceleribus. Initium enim omnis peccati superbia est.
marg.|  FINIS. Consummatio et plenitudo. Qui enim pro Deo colunt idolum omnia reputantur eis in peccatum.
Numérotation du verset Sap. 14,28 
aut enim dum letantur
interl.|  in festis vel in ludis
insaniunt aut vaticinantur falsa
interl.|  dum homicide fiunt aut libidine se polluunt
aut vivunt iniuste
interl.|  auditores suos se ducunt
aut periurant cito
interl.|  in anima mortui
marg.|  AUT  ENIM  DUM  LETANTUR. Quia dum iurant nomen Dei polluunt qui ait : non assumes nomen Dei tui invanum et per nomen deorum externorum ne iuretis sed cum Deum illudere se estimant in eternam mortem semetipsos precipitant. Heretici autem errorum suorum simulacra colentes perditionis sue causa fiunt quorum et doctrina falsa vita iniusta letitia insana mors nefanda suia cum iniuste iurant in idolo nec sperant in Deo suo ideo meritorum suorum recipient vindictam. Unde sequitur : non enim iurantium est virtus.
Numérotation du verset Sap. 14,29 
dum enim confidunt in idolis que sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant
Numérotation du verset Sap. 14,30 
utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo attendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam
Numérotation du verset Sap. 14,31 
non enim iurantium est virtus sed peccantium pena perambulat semper in iniustorum prevaricationem




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_14)