initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 17

Numérotation du verset Sap. 17,1 
magna enim sunt iudicia tua
interl.|  quibus creaturam regis universam
et inenarrabilia verba tua
interl.|  quia qua abdita decrevisti nullus enarrare poterit
propter hoc indisciplinate anime erraverunt
interl.|  quia scilicet creatorem suum credere et intelligere noluerunt
marg.|  MAGNA  ENIM. Rabanus MaurusRABANUS. Mystice omnes persecutores Ecclesie Christi scelerum suorum tenebras patiuntur nec unquam securi esse possunt quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras ubi erit fletus et stridor dentium. Unde : omnis qui male agit odit lucem etc. Hic Paulus : eratis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino etc.
Numérotation du verset Sap. 17,2 
dum enim persuasum habent iniqui
interl.|  Egyptii
posse dominari nationi sancte vinculis tenebrarum et longe noctis compediti inclusi sub tectis fugitivi perpetue providentie iacuerunt
interl.|  quia tenebras palpabiles passi sunt et merito peccatorum suorum et tenebrose oblivionis puniti
Numérotation du verset Sap. 17,3 
et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
Numérotation du verset Sap. 17,4 
neque enim que continebat illos spelunca {t. 3   : Erfurt, f. 45ra   ; facsim., t. 2, p. 741a} [Rusch, f. 45ra   ] sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et persone tristes apparentes pavorem illis prestabant
marg.|  NEQUE  ENIM etc. Semper enim tenebras comitatur horror et quanto minus discernit quis que circa se sunt tanto magis metuit undique adversa pavitans. Sic Egyptii triduo maximas tenebras patiebantur quas nec sol nec luna nec stelle potent illuminare et ubicumque iacebant nimio terrore pavebant. Quod autem dicit tristes personas eas terruisse potuit fieri ut demones aliqua fantasmata ingererent qui eos ad augmentum penarum exterrerent. Persecutores quoque fidei et veritatis circundant tenebre peccatorum quia ignorant solem iustitie nec predicatores illustrant eos fulgore doctrine hos etiam sonitus descendens id est comminatio celestis perturbat et persone tristes id est demones quandoque torturi terrificant nec tamen agunt fructuose penitentiam sed desperantes thesaurizant sibi iram in die iudicii.
Numérotation du verset Sap. 17,5 
et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere nec siderum limpide flamme illuminare poterant illam noctem horrendam
Numérotation du verset Sap. 17,6 
Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus
interl.|  quia impios cruciat
et timore percussi illius que non videbatur faciei estimabant deteriora esse que videbantur
marg.|  TIMORE  PLENUS. Quia undique penas formidabant quanto enim sunt graviores dolores tanto maiores timentur horrores.
Numérotation du verset Sap. 17,7 
et magice artis appositi erant derisus et sapientie glorie correptio cum contumelia
marg.|  ET  MAGICE  ARTIS etc. Rabanus MaurusRABANUS. Cum magi infructuose penitentiam sed desperantes thesaurizant sibi iram in die iudicii.
marg.|  ET  MAGICE  ARTIS etc. Rabanus MaurusRABANUS. Cum magi in Egypto superati essent virtute signorum dixerunt digitus Dei est hic et qui paulo ante medicos se iactabant serpentes et cetera animalia metuebant. Sic quoque qui christianam derident religionem qui artes suas iactant sicut divini haruspices, heretici et schismatici licet doctores se simulent Christi potentia vincuntur et antiquum serpentem cum angelis suis sevum patientur inimicum.
virtute] virtutute cacogr. Rusch
Numérotation du verset Sap. 17,8 
illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
Numérotation du verset Sap. 17,9 
nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
marg.|  ET  AEREM. Rabanus MaurusRABANUS. Nimietatem timoris notat quem imminentibus penis redarguente conscientia patiuntur cum autem semper timida nequicia pavoris sui dat iudicium supplicio condemnata est.
Numérotation du verset Sap. 17,10 
cum sit enim timida nequitia data est in omnium condemnationem.
interl.|  vel dat testimonium condemnata

data.. condemnationem] dat testimonium condemnata Weber
Semper enim presumit
interl.|  extollitur
seva conturbata conscientia
interl.|  que non habet tranquillitatis serenitatem
Numérotation du verset Sap. 17,11 
nihil enim est timor
interl.|  quasi presumptio comprimitur
nisi presumptionis adiutorium
interl.|  medicamentum
proditio cogitationis auxiliorum
marg.|  PRODITIO  COGITATIONIS etc. Timor scilicet prodit infirmitatem superbientis qui vana spe auxiliorum se extollit cogitando cum posse se sperat quos efficere non potest vel possit et dum virtus minor est valitudo rerum quas extrinsecus patitur maiorem putat esse potentiam. Hoc in persecutoribus fidelium frequenter evenit qui se potentes extimant cum sanctos cruciant potentia eorum victi mentis angustia contristati cognoscunt se non posse quod cupiebant et maiorem esse fortitudinem Dei qui sic vincit in militibus suis.
Numérotation du verset Sap. 17,12 
et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam
interl.|  vel audaciam
eius cause de qua tormentum prestat
Numérotation du verset Sap. 17,13 
illi autem qui impotentem
interl.|  vel horrendam
vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
marg.|  ILLI  AUTEM etc. Egyptii scilicet horrore tenebrarum circundati nec invigilantes nec dormientes quiescere poterant quia horrendis monstris et visionibus et terrore nimio circundabantur nec secedendi dabatur facultas quia sine compede et catena ferrea carcere tamen tenebrarum claudebantur. Unde : tribus diebus nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco suo in quo erat.
marg.|  Undique miseri cruciabantur quidquid auribus vel oculis vel quolibet sensu percipiebant tamquam periculosum formidabant.
Numérotation du verset Sap. 17,14 
aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando anime deficiebant traductione. {t. 3   : Erfurt, f. 45rb   ; facsim., t. 2, p. 741b} [Rusch, f. 45rb   ] Subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
Numérotation du verset Sap. 17,15 
deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus
Numérotation du verset Sap. 17,16 
si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius preoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
Numérotation du verset Sap. 17,17 
una enim catena tenebrarum omnes erant colligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aque decurrentis nimium
Numérotation du verset Sap. 17,18 
aut sonus validus precipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebant
interl.|  vel faciebat

faciebant] faciebat Weber
illos pre timore
Numérotation du verset Sap. 17,19 
omnis enim orbis terrarum limpido
interl.|  id est claro
luminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur
marg.|  OMNIS  ENIM  ORBIS. Quasi : impii erant in tenebris. Sed ubicumque habitabant filii Israel lux erat.
Numérotation du verset Sap. 17,20 
solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum
interl.|  cordis vel inferni
que superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris
marg.|  IMAGO  TENEBRARUM. Graviores sunt tenebre spiritales corporalibus quia ducunt homines ad exteriores tenebras ubi erit fletus et stridor dentium quas Egyptie tenebre figurant. Sicut enim corpora ibi nullo bono operi utilia ita et hic anime simul et corpora eterno carcere damnantur ubi nec ratio nec locus nec tempus est operandi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_17)