initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 18

Numérotation du verset Sap. 18,1 
Sanctis autem tuis
interl.|  Israelitis quos fides et puritas conscientie illuminabant
maxima erat lux
interl.|  corporalis scilicet et spiritalis
marg.|  SANCTIS  AUTEM  TUIS etc. Israelite in Egypto sub pharaone laborabant christianos diabolus in mundo affligit quos tamen maxima lux illuminat que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Horum vocem audiunt inimici sed non agnoscunt figuram veritatis que est in eis his columna ignis in nocte et columna nubis in die lucet quia incarnatio Christi et in prosperis et in adversis protegit.
columna] corr. , columba cacogr. Rusch
et horum quidem vocem audiebant
interl.|  alias et horum quidem vocem inimici audiebant
sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem
interl.|  easdem plagas
passi erant
interl.|  a pharaone
magnificabant
Numérotation du verset Sap. 18,2 
et qui ante lesi erant quoniam non ledebantur gratias agebant et ut esset differentia te Deum
interl.|  vel donum

te Deum] donum Weber
petebant.
Numérotation du verset Sap. 18,3 
Propter quod igni ardentem columnam ducem
interl.|  quia in columna ignis et nubis dicebantur
habuerunt ignote vie et solem sine lesura boni hospitii prestitisti
Numérotation du verset Sap. 18,4 
digni quidem illi
interl.|  Egyptii
carere luce et pati {t. 3   : Erfurt, f. 45va   ; facsim., t. 2, p. 742a} [Rusch, f. 45va   ] carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen seculo dari
marg.|  DIGNI  QUIDEM etc. Rabanus MaurusRABANUS. Merito Egyptii tenebrarum penam patiebantur qui invidia cecati populum cui lux tradenda erat captivum retinere volebant et cum infantes Hebreorum necare disponebant uno id est Moyse Dei iudicio liberato multitudo adversariorum per ipsum subversa est. Sic hostes spiritales qui Ecclesiam Dei opprimere moliuntur electis Dei per baptimum liberatis cum rege suo id est diabolo in ipso baptismo per Christi potentiam opprimuntur cuius mysterii ratio in antiquis patribus figurata et in adventu Christi completa est.
Numérotation du verset Sap. 18,5 
cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum
interl.|  primogenitorum
abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
Numérotation du verset Sap. 18,6 
illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animequiores essent
Numérotation du verset Sap. 18,7 
suscepta est
interl.|  lex Moysi
autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio
Numérotation du verset Sap. 18,8 
sicut enim lesisti adversarios sic nos provocans magnificasti
Numérotation du verset Sap. 18,9 
absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum
marg.|  ABSCONSE  ENIM  SACRIFICABANT. Rabanus MaurusRABANUS. Populus Israel in Egypto iussu Domini pasca celebravit. Unde dicit eos absconse sacrificasse quia metu hostium id occulte faciebant ubi et legem Pasche que deinceps servanda erat per Moysen didicerunt temptationem reproborum ad tempus passi sed cito divina ope liberati. Similiter tempore gratie servi Dei quibus est lex data divina in concordia duum testamentorum a persecutoribus quandoque impediuntur ne religionem christianam palam faciant sed in abscondito cordis semper Domino sacrificant. Unde : sacrificium Deo spiritus contribulatus. Et alibi : in me sunt Deus vota tua que reddam laudationes tibi.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. Memorat Deum percussisse primogenita Egypti ubi nec sicut prius simulaverunt Egyptii sed palam cogebant exire populum Dei dicentes : omnes moriemur.
et iustitie legem in concordia
interl.|  vel in corde
disposuerunt.
Similiter bona et mala recepturos iustos patrias decantantes laudes
interl.|  alias : similiter bona et mala percepturos iustos patri omnium decantantes laudes

recepturos] percepturos Weber patrias] patri iam Weber
Numérotation du verset Sap. 18,10 
Resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Numérotation du verset Sap. 18,11 
Simili autem pena servus cum domino afflictus et popularis homo regi similia passus.
Numérotation du verset Sap. 18,12 
Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento que erat preclarior natio illorum exterminata est.
Numérotation du verset Sap. 18,13 
De omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse.
Numérotation du verset Sap. 18,14 
Cum enim quietum silentium
interl.|  vel medium
contineret omnia {t. 3   : Erfurt, f. 45vb   ; facsim., t. 2, p. 742b} [Rusch, f. 45vb   ] et nox in suo cursu medium iter haberet.
Numérotation du verset Sap. 18,15 
Omnipotens sermo tuus de celo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit
marg.|  OMNIPOTENS  SERMO Filius. De quo dicitur : in principio erat Verbum etc. Hic brachium et dextera nominatur propter effectivam divine virtutis potentiam hic tunc per angeli ministerium iudicia sua fecit in primogenitis Egyptiorum qui postmodum sanctificavit sibi primogenitos Hebreorum nunc quoque per aquam baptismi salvat multitudinem credentium et interfecit multitudinem spiritalium hostium.
Numérotation du verset Sap. 18,16 
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans
interl.|  quia sermo Dei vivus et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. In veritate et sine ulla fictione omnia iudicat et disponit
et stans replevit omnia morte et usque ad celum attingebat stans in terra
Numérotation du verset Sap. 18,17 
tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati
interl.|  ut nec vigilantibus nec dormientibus daretur requies eis qui propter scelera sua passuri erant tormenta perpetua
Numérotation du verset Sap. 18,18 
et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat
Numérotation du verset Sap. 18,19 
visiones enim que illos turbaverunt hec premonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent
marg.|  VISIONES  ENIM etc. Hoc divine bonitatis est que peccantes castigat ut abstineant et penitentiam agant. Si autem patientia Dei abutuntur sine excusatione ineternum punientur.
Numérotation du verset Sap. 18,20 
Tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis
interl.|  que facta fuit post incendium chore
sed non diu permansit ira.
marg.|  TETIGIT  AUTEM etc. Rabanus MaurusRABANUS. Memorat quod post interfectionem Chore Dathan et Abiron filii Israel murmuraverunt contra Moysen et Aaron dicentes : Vos interfecistis populum Domini et crescente tumultu fugerunt Moyses et Aaron in tabernaculo federis. Quibus ait Dominus : discedite et interficiam illos. Cumque cecidissent in faciem dixit Moyses ad Aaron : tolle thuribulum et mitte incensum et ora pro eis quia plaga desevit. Paruit autem Aaron thurificavit et oravit et plaga cessavit. In Moyse lex significatur que docet homines scientiam et Dei amorem in Aaron supplicandi et orandi forma. Cum ergo indignatur Deus si redeat lex in cor nostrum commonens et docens converti ad penitentiam satisfacere pro delictis supplicare pro culpis cessabit indignatio et placabitur Dominus et propiciabitur quasi Moyse et Aaron intercedentibus. Si vero indurentur corda nostra ut dicamus non est Deo cura de vita mortalium et huiusmodi patet non esse in nobis Moysen et Aaron scilicet legis scientiam et penitentie fructum per quos interitum possimus evadere.
Numérotation du verset Sap. 18,21 
Properans enim homo sine querela propugnavit proferens servitutis sue scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit ire et finem imposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus.
interl.|  perplexio ut in singulis reperiantur omnia
Numérotation du verset Sap. 18,22 
Vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentie sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans.
Numérotation du verset Sap. 18,23 
Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam que ad vivos ducebat viam.
Numérotation du verset Sap. 18,24 
In veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia
interl.|  id est nomina eorum
in {Erfurt, t. 3, f. 46ra   ; facsim., t. 2, p. 743a} [Rusch, f. 46ra   ] quattuor lapidum ordinibus erant sculpta et magnificentia tua
interl.|  id est ineffabile nomen scilicet tetragrammaton

lapidum ordinibus] inv. Weber
in diademate capitis illius erat scripta.
marg.|  IN  VESTE  ENIM  PODERIS etc. Bissum terre deputant Hebrei quia ex terra gignitur purpuram mari quia ex eius codeis tingitur iacinctum aeri propter caloris similitudinem coccum igni et etheri ut scilicet pro toto mundo oret pontifex. Siquidem ex terra ex aqua et aere et igne consistit mundo et hec elementa sunt omnium. Unde primum vestimentum lineum est quod terram significat. Secundum iacinctinum quod aerem demonstrat quia de terrenis paulatim ad excelsa levamur et ipsa vestis iacinctina a capite usque ad talos veniens indicat aerem de celis usque ad terram fusum.
marg.|  Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura tonitruaque demonstrant vel omnium elementorum consonantiam et universa sibi perplexa ut in singulis reperiantur omnia.
marg.|  Supradicti colores auro intexti sunt quia vitalis calor et divini sensus providentia universa penetrat.
marg.|  Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos qui desuper sunt et utrunque humerum tegunt duo emisperia interpretantur quorum aliud super terram aliud sub terra vel solem et lunam que desuper rutilant.
marg.|  Zona qua sacerdotis pectus artatur et linea tunica id est terra constringitur oceanum esse dicunt. Rationale vero dicunt terram que instar puncti licet in se omnia contineat a cunctis velatur elementis.
marg.|  Duodecim lapides zodiacum circulum vel duodecim menses. Singulis quoque versiculis assignant singula tempora et his ternos menses deputant. Pulchre autem {Erfurt, t. 3, f. 46ra   ; facsim., t. 2, p. 743a} [Rusch, f. 46ra   ] quod in medio est appellatur rationale ratione enim cuncta sunt plena et terrena celestibus inherent. Imo ratio terrenorum et temporum caloris et frigoris et duplex inter utrasque temperies de celi cursu ratione descendit. Unde rationale cum ephod fortius stringitur. In rationali vero logion id est manifestatio doctrina et veritas hec signant quod numquam in Dei ratione mendacium sit et ipsa veritas multis signis et argumentis monstratur hominibus. Unde factum est ut rationem solis et lune annorum et mensium temporum et horarum tempestatis et serenitatis ventorum et omnium rerum nosceremus accipientes a Deo sapientiam et ipso habitatore et doctore fabrice totius scientiam. Super omnia cidaris et vitta iacinctina celum monstrat auri lamina in fronte pontificis scriptumque nomen Dei universa que subtersunt Dei arbitrio gubernari.
ephod] scrips. , ephot Rusch
Numérotation du verset Sap. 18,25 
Hec autem his cessit qui exterminabat et hec extimuit erat enim sola temptatio ire sufficiens
marg.|  HIS  AUTEM etc. Verus pontifex Iesus Christus assumpto batillo humane carnis et superposito igne altaris id est anima cum qua incarnatus est et adiecto incenso id est spiritu immaculato medius stetit inter vivos et mortuos et mortem repulit destruens diabolum qui habebat mortis imperium ut qui cedit in eum non moriatur ineternum. Hoc mysterium iam tunc vastator expavit. Agnoscebat enim figuram batilli ignis incensi et qualis offerenda hostia esset ab illo qui medius erat inter vivos et mortuos et illos quidem imago salvavit ad nos autem veritas perventi. Neque enim indumenta pontificis purpura bisso linoque contexta erubuisset vastator sed vera indumenta veri pontificis intellexit et his cessit.
marg.|  In figura pontificali Christum futurum prenoscebat sed quia viderat carne indutum non Deum sed hominem purum credidit. Unde : « Si cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent ».





Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_18)