initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 19

Numérotation du verset Sap. 19,1 
Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit presciebat enim et futura illorum
marg.|  IMPIIS  AUTEM etc. Inimicis populi Dei vindicta usque ad consummationem supervenit quia nec vitam nec mores correxerunt fictis enim argumentis simulabant penitentiam et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde pharao cum plagis afflictus populum Dei se dimissurum promitteret paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim christiani nominis si perstiterint in malicia sua sentient in pena quantum valeat Dei iustitia.
Numérotation du verset Sap. 19,2 
quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine premisissent illos consequebantur illos penitentia acti
Numérotation du verset Sap. 19,3 
adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientie et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur
Numérotation du verset Sap. 19,4 
ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum que acciderant memorationem amittebant
Numérotation du verset Sap. 19,5 
ut eam que deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent.
Numérotation du verset Sap. 19,6 
Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis preceptis
interl.|  quia conditoris sui preceptis obedit et in omnibus ei deseruit. Ad hoc enim creatura creata est ut ei per omnia obediret
ut pueri tui custodirentur illesi
Numérotation du verset Sap. 19,7 
nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua que ante erat terra arida apparuit
interl.|  incarnatio Christi qui credentes lumine evangelii illustrat et a persecutoribus protegit
et ex mari Rubro via sine impedimento
interl.|  quod baptimum significat in quo salvantur fideles et suffocantur demones
et campus germinans de profundo nimio
Numérotation du verset Sap. 19,8 
per quem omnis natio transivit que tegebatur tua manu videntes tua mirabilia {Erfurt, t. 3, f. 46rb   ; facsim., t. 2, p. 743b} [Rusch, f. 46rb   ] et monstra.
marg.|  VIDENTES  TUA. Sic nos oportet liberatori nostro exultantes gratias agere dicentes : benedic anima mea Dominum etc. Unde apostolus : sine intermissione orate in omnibus gratias agite etc.

tua] om. Weber et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 19,9 
Tamquam equi
interl.|  Dei unde : qui ascendes super equos tuos et quadrige tue salvatio
enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos
Numérotation du verset Sap. 19,10 
memores enim erant adhuc eorum que in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
marg.|  PRODUXIT  TERRA  MUSCAS. Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas et fluvius ranas cultoribus autem Dei terra dedit fructum et mare carnis alimentum. Dignum est enim ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat.
Numérotation du verset Sap. 19,11 
novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis
Numérotation du verset Sap. 19,12 
in allocutione enim desiderii descendit illis
interl.|  alias ascendit

descendit] ascendit Weber
de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis que ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias
marg.|  IUSTE  ENIM  PATIEBANTUR. Rabanus MaurusRABANUS. Qui antiquos Dei servos ad se venientes crudeliter tractaverunt digne puniti sunt ut mente tenebrosi et affectu rigidi obscuritatem tenebrarum et diversorum dolorum in corpore sustinerent quanto magis qui servos Christi et predicatores evangelii contemnunt. Unde : amen dico vobis tolerabilius erit terre Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi civitati. Bene autem dicitur quod percussi sunt cecitate sicut illi tenebris excecati erant qui in foribus iusti id est Loth errabant hostii transitum querentes et non invenientes qui enim tenebras erroris intus patitur gravissimis damnis undique constringitur quia viam veritatis non agnoscit et hostium quod Christus est non invenit.
Numérotation du verset Sap. 19,13 
etenim indetestabiliorem hospitalitatem instituerunt
interl.|  alias : etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt

indetestabiliorem hospitalitatem] detestabiliorem inhospitalitatem Weber
alii quidem ignotos non recipiebant advenasalii autem bonos hospites in servitutem accipiebant
Numérotation du verset Sap. 19,14 
et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos
Numérotation du verset Sap. 19,15 
qui autem cum letitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis sevissimis afflixerunt doloribus
Numérotation du verset Sap. 19,16 
percussi sunt autem cecitate sicut illi in foribus iusti
interl.|  Loth
cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum querebat.
Numérotation du verset Sap. 19,17 
In se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus immutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est estimare et ex ipso certo visu {Erfurt, t. 3, f. 46va   ; facsim., t. 2, p. 744a} [Rusch, f. 46va   ] potest.
marg.|  IN  SE  ENIM  ELEMENTA etc. Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodie temperamento consentiunt ita discrepantia elementa servato iure nature ad creatoris voluntatem flectuntur non enim creaturam sibi condidit contrariam sed per omnia voluntati sue consentaneam.
marg.|  UNDE  EST  ESTIMARI etc. Rabanus MaurusRABANUS. Homines enim et iumenta profundum mari Rubri sicco vestigio transierunt et rane de fluviis procedentes domos Egyptiorum impleverunt. Ignis cum grandine mixtus de celo ruebat ned ignis aquam nec aqua ignem impediebta. Ubi autem erant filii Israel neminem seserunt ut appareret quod elementa mundi non sue tantum condicioni sed creatoris deservirent voluntati.

potest] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 19,18 
Agrestia enim in aquatica convertebantur et quecumque erant natantia in terra transiebant.

terra] terram Weber
Numérotation du verset Sap. 19,19 
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis nature obliviscebatur.
Numérotation du verset Sap. 19,20 
Flamme e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam que facile dissolvebatur sicut glacies bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine et honorasti et non despexisti in omni tempore etiam in omni loco assistens eis10  .
marg.|  IN  OMNIBUS  ENIM  MAGNIFICASTI. Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis quos semper protegit et regit quos aliquando in martyrio purgat ; unde vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. Multe enim tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos Dominus.11 

11  Codd. : Au212 (sine lem.) Rusch | Dominus] + Explicit Liber Philonis Au212 , + [...] Hislandia regnum quoddam est cuius rex subvercus dicitur inter orientem et setentrionem situm habens tres insulas in quibus sunt vigesimi quattuor episcopi, quare (q°r~) tres sunt metropolitanis. Hoc ad fidem converum est anno Domini millesimo octoginto octavo per sanctum Canutum quem decollavit patruus suus super predicantem verbum Domini Terra hec pre nimia frigiditate caret omni fructu semper ab inicio mundi habens glaciem que cristallus est ... etc. al. m. post. Au212 ²

dissolvebatur] dissolvitur Weber | magnificasti populum tuum - Domine] inv. Weber | etiam] et Weber | 10  eis] + Explicit liber sapientie Salomonis Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_19)