initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 2

Numérotation du verset Sap. 2,1 
interl.|  si aperte non audient

1 impii cogitantes apud se] apud se cogitantes Weber
non recte : Exiguum
marg.|  Vere exiguum est quia ex nihilo. Vel aliter : vere non erit nobis quies post obitum quia exiguum est et in nihilum redigemur.
et cum tedio est tempus vite nostre
interl.|  presentis

nostre] + et Weber
non est refrigerium
interl.|  quies post mortem
in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
interl.|  post mortem
marg.|  DIXERUNT  ENIM. Rabanus MaurusRABANUS. Vox perditorum qui tamquam bruta animalia que sunt presentia amant despiciunt futura nec post hanc vitam requiem eternam sperant de quibus dicitur : « Homo cum in honore esset non intellexit » etc. Et Isaias increpat dicens : Dixistis enim percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum etc. Et Amos : Ve qui dormitis in lectulis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege.
Numérotation du verset Sap. 2,2 
quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus et flatus est in naribus nostris et sermo scintille
interl.|  fragilis, nihil valens

et flatus] afflatus Weber
ad commovendum cor nostrum.
marg.|  QUONIAM  FUMUS. Vere nihil erimus quia fumus et flatus est in naribus nostris id est in corpore nostro id est corpus nostrum fumo et flatui comparatur qui simul oriuntur et deficiunt et sermo scintille id est anima comparabilis scintille que statim fit nihil sermo dico id est anima ad commovendum cor nostrum id est vegetat corpus. Et quod ita sit exponendum probat subdens : Quia extinctus cinis et post spiritus diffundetur etc.
Numérotation du verset Sap. 2,3 
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur que fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata
Numérotation du verset Sap. 2,4 
et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum
Numérotation du verset Sap. 2,5 
umbre enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
Numérotation du verset Sap. 2,6 
venite ergo et fruamur bonis que sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter
Numérotation du verset Sap. 2,7 
vino pretioso et unguentis nos impleamus et non pretereat nos flos temporis
Numérotation du verset Sap. 2,8 
coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra
Numérotation du verset Sap. 2,9 
ubique relinquamus signa letitie quoniam hec est pars nostra et hec est sors
interl.|  hec quoque perditorum vox
Numérotation du verset Sap. 2,10 
opprimamus pauperem
interl.|  spiritu
iustum et non parcamus vidue nec veterani
interl.|  prophete vel apostoli
revereamur canos
interl.|  sapientiam
multi temporis
marg.|  OPPRIMAMUS. Rabanus MaurusRABANUS. Generaliter pertinent hec ad eos qui Deum contemnentes nulli sexui vel etati parcunt sed inuste et avare omnes opprimunt. Specialiter vero hereticos tangunt qui pauperem Ecclesie populum modis omnibus persequuntur et viduam de qua dictum est : viduam eius benedicens benedicam etc. Veteranos id est prophetas et apostolos reprehendunt non divine legis decreta sed erroris sui devia sequuntur nec ipsi capiti parent sed blasphemant et arguunt.
Numérotation du verset Sap. 2,11 
sit autem fortitudo nostra lex iustitie
interl.|  quod enim infirmum est inutile invenitur
interl.|  quasi fortitudinem pro iustitia habeamus

= Sap. 2, 11b

iustitie ΩM Ω ΩJ*3 Ed1452 Clementina cum LXX ] iniustitie ΩS etc. Edmaior. Weber Sabatier (t. 2, p. 394 nota : « In ms. vero Corb. et s. Theod. »), + quod enim infirmum est inutile invenitur ΩS Ω ΩJ etc. Edmaior. Weber ( plerique codd. )
Numérotation du verset Sap. 2,12 
Circumveniamus ergo
interl.|  vox Iudeorum
iustum
interl.|  Christum qui peccatum non fecit
interl.|  id est Ecclesiam morte Christi viduatam
quoniam inutilis est nobis
interl.|  cum utilitatem eius in omnibus viderent
et contrarius est operibus nostris
interl.|  carnalibus
et improperat nobis
interl.|  quasi transgressoribus
peccata legis et diffamat in nos peccata
interl.|  quia mandata Dei trangredimur propter traditionem nostram
Numérotation du verset Sap. 2,13 
Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei
interl.|  substantialem Deo et coeternum
se nominat.
Numérotation du verset Sap. 2,14 
Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
interl.|  id est cogitationes nostras traducit in lucem
Numérotation du verset Sap. 2,15 
gravis est nobis etiam ad videndum
interl.|  tenebre non possunt videre lucem
quoniam dissimilis est aliis vita illius
interl.|  omnino sine peccato
et immutate sunt vie eius
interl.|  dissimiles facte
Numérotation du verset Sap. 2,16 
tamquam nugaces
interl.|  inania facientes et dicentes
estimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris
interl.|  actionibus traditionibus
tamquam ab immunditiis et prefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
interl.|  quia de futura vita non cogitant spem future vite preferri sue voluntati dolent unde ei mortem machinantur
Numérotation du verset Sap. 2,17 
videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus que ventura sunt illi et sciemus que erunt novissima illius
marg.|  VIDEAMUS. Rabanus MaurusRABANUS. Similia in evangelio dicuntur ubi pontifices et pharisei consilium inierunt quomodo Iesum morti traderent et in cruce posito illudebant dicentes : si rex Israel est descendat nunc de cruce etc.
Numérotation du verset Sap. 2,18 
si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
Numérotation du verset Sap. 2,19 
contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius
Numérotation du verset Sap. 2,20 
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius
interl.|  quasi videbimus si post mortem resuscitare valeat carnem suam dixit autem : soluite templum hoc et in triduo excitabo illud
marg.|  MORTE  TURPISSIMA. Cruce scilicet que usque ad passionem Christi pena reorum fuit nunc tropheum est victorie et Ecclesie gloria.
Numérotation du verset Sap. 2,21 
hec cogitaverunt et erraverunt excecavit enim illos malitia eorum
Numérotation du verset Sap. 2,22 
et nescierunt sacramenta Dei
interl.|  consilia Dei quoniam in malivolam animam non introibit sapientia
neque mercedem
interl.|  mortis Christi
speraverunt iustitie nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
interl.|  id est non intellexerunt quia mors Christi honor est et salus sanctorum
Numérotation du verset Sap. 2,23 
quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem sue similitudinis fecit illum
interl.|  fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam
marg.|  QUONIAM  DEUS  CREAVIT id est non est auctor malorum Deus ad immortalitatem enim creavit hominem qui diabolice consentiens suggestioni mortis sententie subiectus est.
Numérotation du verset Sap. 2,24 
invidia autem diaboli
interl.|  qui invidit homini beatitudinem quam perdidit
mors introivit in orbem terrarum
Numérotation du verset Sap. 2,25 
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius
interl.|  filii perditionis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_2)