initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 3

Numérotation du verset Sap. 3,1 
Iustorum
interl.|  martyrum
autem anime in manu
interl.|  protectione
Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
interl.|  eterne
marg.|  IUSTORUM  AUTEM  ANIME  IN  MANU. In priori capitulo iniquorum sententia expressa est quam contra Christum protulerunt nunc autem condemnantur stulticie quia sanctos interire putant quos pro eius confessione trucidant.
Numérotation du verset Sap. 3,2 
Visi sunt in oculis insipientium mori
interl.|  qui palmam martyrii afflictionem putant et exterminium
interl.|  id est finis quia nullum finem preter afflictionem putabant eos habituros
Numérotation du verset Sap. 3,3 
Et ab itinere iusto abierunt in exterminium
reputione malorum
Et ab... exterminium Edmaior. ( Ω etc.)] om. Weber (A etc. Clementina )
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
interl.|  perpetue quietis nunc in spe tandem in re
Numérotation du verset Sap. 3,4 
et si coram hominibus tormenta passi sunt
interl.|  quia coram Deo corona glorie
Spes
interl.|  indefectiva
illorum immortalitate
interl.|  vera
plena est
Numérotation du verset Sap. 3,5 
et in paucis vexati
interl.|  corporaliter
in multis bene disponentur
interl.|  quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam
quoniam Deus temptavit illos
interl.|  id est castigavit multis tribulationibus
et invenit illos
interl.|  temptatos vel probatos
dignos se
interl.|  participatione beatitudinis sue
Numérotation du verset Sap. 3,6 
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos
interl.|  sicut aurum in fornace non uritur sed probatur ita martyres non deficiunt sed ad gratiam preparantur
marg.|  Sicut holocaustum quod totum per ignem offertur Deo acceptum est ita passio martyrum per calorem fidei et fervorem caritatis in odorem suavitatis Deo oblata in conspectu Domini pretiosa est . Unde : pretiosa in conspectu Domino mors sanctorum eius.
et in tempore
interl.|  quasi non est perpetua mors sanctorum sed in die iudicii copiosa remuneratio
erit respectus illorum.
interl.|  in die iudicii quando coronabit
Numérotation du verset Sap. 3,7 
Fulgebunt
interl.|  in die iudicii
et tamquam scintille in harundineto
interl.|  ignis qui harundinetum cito consumit subitam sanctorum mutationem et vindictam celerem reproborum demonstrat
discurrent
interl.|  subito malos consument
marg.|  SCINTILLE. Scintilla duo facit scilicet mutat cito harundinetum et vindicat.
Numérotation du verset Sap. 3,8 
iudicabunt nationes
interl.|  quia per illos iudicabit Deus quia nullus resistet eis
et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
interl.|  regni eius non erit finis
marg.|  ET  REGNABIT  DOMINUS. Cum quo et membra regnabunt. Unde in Daniele dicitur : regnum et potestas et magnitudo regni que est super celum dabitur populo sanctorum altissimi.
Numérotation du verset Sap. 3,9 
qui
interl.|  vere
confidunt in illum intelligent veritatem
interl.|  quia secundum confidentiam veram datur intellectus veritatis
et fideles in dilectione adquiescent illi
interl.|  quia in futuro a societate eius non poterunt avelli quem hic fide et spe tenebant
quoniam donum
interl.|  eterne societatis
et pax
interl.|  perpetua
est electis illius
interl.|  quos elegit de mundo
Numérotation du verset Sap. 3,10 
impii autem
interl.|  quia cum iusti intrabunt in requiem cum populo sanctorum altissimi impii ibunt in supplicium eternum
secundum que cogitaverunt correptionem
interl.|  penam
habebunt qui neglexerunt iustum
interl.|  iustitiam vel ipsum Deum
et a Domino recesserunt
interl.|  a Domino recedunt qui sapientiam et disciplinam abiiciunt
Numérotation du verset Sap. 3,11 
sapientiam enim et disciplinam qui abicit
interl.|  male operando
infelix est et vacua est spes illorum
interl.|  quia putant temporalia fore eterna peccata impunita
et labores sine fructu
interl.|  eterne mercedis
et inhabitabilia opera illorum sunt
interl.|  quia celestem habitationem non merentur
marg.|  SAPIENTIAM. Rabanus MaurusRABANUS. Possunt heretici in hac sententia notari qui sapientiam divinam et fidei regulam abiiciunt labores doctrine sue et errorum sectas sine fructu vite eterne expendentes quorum intentio stulta et nequissima opera.
marg.|  FACTURA. Sapientia enim que Deus benedicendo creavit non maledicit sed operationem reproborum maledictione eterna dignam esse ostendit.
Numérotation du verset Sap. 3,12 
interl.|  quia
mulieres eorum insensate sunt
interl.|  voluptates carnis vel prave interpretationes vel dogmata
et nequissimi filii eorum
interl.|  opera prava vel dogmata
Numérotation du verset Sap. 3,13 
maledicta creatura illorum
interl.|  id est digna maledictione
quoniam felix sterilis incoinquinata
interl.|  casta et continens anima que scilicet nec heresi nec idolatria polluitur
marg.|  QUONIAM  FELIX. Rabanus MaurusRABANUS. Potest in sterili et in spandone virginum ordo intelligi de quo in Isaia dicitur : non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum etc. Talem fuisse eunuchum Iohannem que Iesus amavit plurimum ecclesiastice historie tradunt qui supra pectus Domini in cena recubuit qui Petro tardius ambulante elevatus virginitatis alis ad Dominum cucurrit qui ausus est dicere que secula nescierant.
marg.|  « In principio erat Verbum » etc. Fatiscat igitur cavillatio Iudeoum que semiviris aperit regnum celorum cum pudicicia sit in voluntate animi non debilitate corporis.

Io. 1, 1.
que non scivit thorum in delicto
interl.|  adulterii
Habebit
interl.|  in die iudicii
Fructum
interl.|  eterne beatitudinis
in respectione animarum
interl.|  quoniam respicit Deus animas sanctas remunerando et ipse respicient eum contemplando
Numérotation du verset Sap. 3,14 
interl.|  eunuchus propter regnum celorum
qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors
interl.|  inter sanctos
in templo
interl.|  in celo
Domini acceptissima
Numérotation du verset Sap. 3,15 
bonorum enim laborum gloriosus est fructus
interl.|  quia gaudium eternum
interl.|  vere gloriosus est fructus quia sapientia est radix huius fructus id est vite eterne qua sapientia non aufert sed confert vitam
et que non concidat radix sapientie
interl.|  sed perpetue salutis afferat fructum
Numérotation du verset Sap. 3,16 
filii autem adulterorum
interl.|  discipuli hereticorum qui verbum Dei adulterant
inconsummati erunt
interl.|  eterna scilicet consumptione
et ab iniquo thoro
interl.|  pollute conscientie
Semen
interl.|  filii
interl.|  discipuli
exterminabitur
interl.|  in futuro
interl.|  id est corpore polluto conscientia mala ideo a Domino exterminabitur
Numérotation du verset Sap. 3,17 
et si quidem longe vite erunt in nihilum computabuntur
interl.|  quia memoria illorum ineternum benedictione carebit
et sine honore erit novissima senectus illorum
Numérotation du verset Sap. 3,18 
et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem
marg.|  IN  DIE  AGNITIONIS id est iudicii quando electi a iudice suo agniti ad regnum possidendum invitabuntur mali autem nulla spe restaurationis consolabuntur. Sed ineternum cruciandi a conspectu summi regis expellentur.
Numérotation du verset Sap. 3,19 
nationis enim inique dire sunt consummationes
interl.|  damnationis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_3)