initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 4

Numérotation du verset Sap. 4,1 
O quam pulchra est casta generatio cum claritate.
marg.| marg.| O QUAM  PULCHRA. Rabanus Maurus RABANUS. Vituperatis herticis et schismaticis, laudat catholicos et eorum disciopulos quorum fides pura et simplex doctrina et ideo eterna digna memoria quoniam eorum generatio apud Deum probata.||
marg.| marg.| Distingue verba scilicet pulchra quantum ad opera casta quantum ad innocentiam mentis clara quantum ad virtutum nitorem. Potest esse casta corpore et  pulchra in superficie et ideo ait  cum claritate etc.||

1 O quam... casta Ω Rusch plerique codd. ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n°4069)] Melior est Edmaior. Weber 2 claritate ΩM Ω ΩJ (marg.| ) etc.] caritate ΩS = Corpus antiphonalium officii officii (n°4069 : codd. EHDFSB²)
Immortalitas est enim
interl.| interl.| apud Deum||
in memoria illius quoniam et apud Deum nota est
interl.| interl.| id est probata est||
et apud homines
Numérotation du verset Sap. 4,2 
cum presens est
interl.| interl.| in presenti scilicet vita||
imitantur illam
interl.| interl.| provocati exemplo eius||
et
interl.| interl.| quia et recordationem sui posteris relinquit||
desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum premium vincens
interl.| interl.| non erit scilicet dolor de peracto certamine quia persecutionum magnitudinem premium vincet||
marg.| marg.| PREMIUM  VINCENS. Premium datum pro certamine transitorio quod maius est illis certaminibus et persecutionibus.||
Numérotation du verset Sap. 4,3 
Multigena
interl.| interl.| multiplex||
autem impiorum
interl.| interl.| hereticorum||
marg.| marg.| MULTIGENA  AUTEM  IMPIORUM. Alternatim de catholicis et hereticis loquitur ut horum laudabilem sapientiam illorum vituperabilem demonstret versutiam.||
multitudo
interl.| interl.| multiplex scilicet doctrina||
non erit utilis
interl.| interl.| sed nociva||
et adulterine plantationes
interl.| interl.| alias spuria vitulamina ||
interl.| interl.| superflua argumenta||
marg.| marg.| PLANTATIONES. Quoniam moscos grece vitulus latine dicitur, mosceumata quidam non intellexerunt esse plantationes et  vitulamina interpretati sunt. Qui error tam multos codices preoccupavit ut vix inveniatur aliter scriptum.||

adulterine plantationes ΩS Ω ΩJ Ed1530 Ed1532] spuria vitulamina ΩM etc. Weber
non dabunt radices altas nec stabile firmamentum collocabunt
interl.| interl.| quia persecutionis vento vel examine iudicii cito decident||
Numérotation du verset Sap. 4,4 
et si in ramis
interl.| interl.| sententiis divine scripture||
in tempore germinaverint
interl.| interl.| ad horam scilicet||
infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum
interl.| interl.| persecutionum vel discussionum iudicii||
eradicabuntur
interl.| interl.| penitus evellentur||
Numérotation du verset Sap. 4,5 
confringentur rami inconsummati et fructus
interl.| interl.| sensus||
interl.| interl.| pravi venenosi||

inutiles] inutilis Weber
et ad nihilum apti
Numérotation du verset Sap. 4,6 
ex iniquis enim omnes filii
interl.| interl.| discipuli vel opera||
qui nascuntur testes sunt nequitie adversus parentes in interrogatione sua
interl.| interl.| probatio scilicet et argumentum qui a merito damnandi sunt||
interl.| interl.| hereticos vel quoslibet malos||
Numérotation du verset Sap. 4,7 
iustus autem si morte preoccupatus fuerit
interl.| interl.| a malis occisus persecutoribus||
in refrigerio erit
marg.| marg.| IUSTUS. Rabanus Maurus RABANUS. Cum dixisset de malorum interitu de bonorum requie addidit quia post finem vite presentis qui bonis et malis est communis. Hi de morte transeunt ad vitam illi de vita ad mortem eternam.||
Numérotation du verset Sap. 4,8 
senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum computata
interl.| interl.| quasi non etas corporis sed maturitas mentis et morum probitas laudatur||
cani sunt autem sensus hominibus
interl.| interl.| quasi ille bene canus est qui bene sensatus||
Numérotation du verset Sap. 4,9 
et etas senectutis vita immaculata
interl.| interl.| quasi bene est senex qui mundus et simplex||
Numérotation du verset Sap. 4,10 
placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est
marg.| marg.| PLACENS  DEO. Rabanus Maurus RABANUS. Non ideo tollit Deus dilectum suum de mundo quod non possit inter peccatores eum immunem a peccato servare qui discipulos quos miserat quasi agnos inter lupos Patri commendavit dicens : non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos a malo. Sed iudicii sui rationem observat ut quos prescivit et predestinavit vocet et iustificet alios autem pro iniquitate damnet. Unde Petrus : novit Deus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare.||
Numérotation du verset Sap. 4,11 
raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio
interl.| interl.| nugatio hereticorum||
decipiat animam illius
Numérotation du verset Sap. 4,12 
fascinatio enim nugacitatis
interl.| interl.| in simplicibus||
obscurat bona
interl.| interl.| corrumpunt bonos mores colloquia prava||
et inconstantia concupiscentie transvertit sensum sine malitia
marg.| marg.| FASCINATIO etc. Rabanus Maurus RABANUS. Notatur hac sententia generalis lascivia reproborum sed manifestius astutia hereticorum qui pravis doctrinis et cupiditate nociva avertunt sensum hominis a tramite veritatis fascinat enim et gravat qui adulando impedit vel laudando decipit. Ude : currebatis bene quis vos fascinavit. Et in Proverbiis : donum invidi cruciat oculos. Invidus enim grece significantius fascinator dicitur. His exemplis docemus quod invidus aliena felicitate cruciatur. Vel qui felix est alio fascinante leditur.||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. In priori schemate vel comate hereticorum perfidiam in sequenti exprimit martyrum gloriam qui in brevi tormento laudabilem expenderunt vitam sed mors ipsa fuit eis etas annosa que eis eternam vitam peperit Deus enim eos a malorum societate separavit ut absconderet eos in abscondito faciei sue a conturbatione hominum.||
Numérotation du verset Sap. 4,13 
consummatus in brevi explevit tempora multa
Numérotation du verset Sap. 4,14 
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi
interl.| interl.| persecutores||
autem videntes
interl.| interl.| penam||
et non intelligentes
interl.| interl.| gloriam futuram||
nec ponentes in precordiis talia
Numérotation du verset Sap. 4,15 
quoniam gratia Dei
interl.| interl.| scilicet vita eterna||
et misericordia in sanctos illius et respectus
interl.| interl.| condigna retributio||
in electos illius.
Numérotation du verset Sap. 4,16 
Condemnat autem
interl.| interl.| iudicabit scilicet in futuro||
iustus mortuus
interl.| interl.| martyr||
vivos impios
interl.| interl.| persecutores suos ; unde in Apocalypsi  :"Reddite illi sicut ipse reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius".||

Ap. 18, 6.
et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
interl.| interl.| persecutores||
Numérotation du verset Sap. 4,17 
Videbunt enim finem
interl.| interl.| mortem||
sapientis
interl.| interl.| martyris||
et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus
interl.| interl.| quod scilicet sit daturus ei vitam eternam||
et quare munierit illum
interl.| interl.| armis fidei||
Dominus
Numérotation du verset Sap. 4,18 
Videbunt
interl.| interl.| mori scilicet||
enim et contemnent illos
interl.| interl.| quasi non existentem||
autem Dominus irridebit
interl.| interl.| in iudicio quando que sibi sperabant prodesse invenient nocuisse||
Numérotation du verset Sap. 4,19 
et erunt post hec decidentes sine honore
interl.| interl.| «Sicut olera herbarum cito decident ».| ||

Ps. 36, 2 (Ps-R)
et in contumelia inter mortuos
interl.| interl.| damnatos||
in perpetuum quoniam dirumpet
interl.| interl.| Dominus||
illos inflatos
interl.| interl.| superbia||
sine voce
interl.| interl.| excusationis||
et commovebit illos a fundamentis
interl.| interl.| evertet scilicet vitam illorum quam stabilem esse putabant||
marg.| marg.| SINE  VOCE excusationis quia erunt inexcusabiles {t. 3   : Erfurt, f. 38rb   ; facsim., t. 2, p. 727b} [Rusch, f. 38rb   ] quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in pravis cogitationibus suis.||
et {t. 3   : Erfurt, f. 38rb   ; facsim., t. 2, p. 727b} [Rusch, f. 38rb   ] usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes
interl.| interl.| in penis quia consolatione nulla relevabuntur||
et memoria illorum periet
interl.| interl.| in eternum||
Numérotation du verset Sap. 4,20 
Venient
interl.| interl.| ad iudicium||
in cogitatione peccatorum suorum
interl.| interl.| agnoscentes scilicet que fecerunt cogitatione accusante||
Timidi
interl.| interl.| conscientia malorum||
et traducent illos
interl.| interl.| in ignem eternum||
ex adverso
interl.| interl.| accusantes scilicet||
iniquitates ipsorum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_4)