initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 5

Numérotation du verset Sap. 5,1 
tunc stabunt iusti
interl.| interl.| cum iudicabuntur populi impii||
in magna constantia
interl.| interl.| iudicantes||
adversus eos qui
interl.| interl.| persecutores suos||
se angustaverunt
interl.| interl.| in martyrio||
et qui
interl.| interl.| stultos scilicet et vanos iudicaverunt||
abstulerunt labores illorum
interl.| interl.| conversos illorum||
Numérotation du verset Sap. 5,2 
videntes turbabuntur timore horribili
interl.| interl.| se scilicet de gloria ad penam perductos et adversarios suos de pena ad coronas translatos||
et mirabuntur in subitatione
interl.| interl.| quia dies Domini sicut fur venit||
insperate salutis
Numérotation du verset Sap. 5,3 
dicent inter se penitentiam agentes
interl.| interl.| sero||
et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine improperii
Numérotation du verset Sap. 5,4 
nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore
Numérotation du verset Sap. 5,5 
quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est
Numérotation du verset Sap. 5,6 
ergo erravimus a via veritatis et iustitie
interl.| interl.| evangelii divine legis||
Lumen
interl.| interl.| Christus sol iustitie||
non luxit nobis
interl.| interl.| qui oritur timentibus se in cuius pennis id est protectione est vera suavitas||
et sol non est ortus nobis
Numérotation du verset Sap. 5,7 
lassati sumus
interl.| interl.| quia vanas traditiones sumus secuti||
in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus
marg.| marg.| LASSATI  SUMUS. Rabanus Maurus RABANUS. Lassati sunt philosophi via iniquitatis quia ratiocinando mundi machinam divino honore sublimantes creature potius servierunt quam creatori. Ideo in exquisitione sua defecerunt non salutem sed perditionem invenientes. Heretici quoque vias difficiles superbiendo ambulant sectas componunt nefandas nec viam Domini que est veritas et vita agnoscunt. Ideo semetipsos in perditionem tradiderunt nec eis studium presentis vite aliquid utilitatis contulit quibus post mortem non premium sed pena succedit. Unde dicunt dolentes : quid nobis profuit superbia.||
Numérotation du verset Sap. 5,8 
quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis
interl.| interl.| quinque similitudinibus terrenarum rerum defectus ostenditur||
Numérotation du verset Sap. 5,9 
transierunt omnia illa tamquam umbra
interl.| interl.| que nullam stabilitatem habet||
et tamquam nuntius percurrens
interl.| interl.| qui moram non patitur||
marg.| marg.| TAMQUAM  UMBRA. Per umbram oblivionem mentis vel mortem carnis quibus humana vita obnoxia est accipimus per nuntium recurrentem passiones anime vel corporis que precedunt occasu vite corruptibilis.||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Per avem excellentiam vel heresim per navem vero levitatem humane mentis que per amaras seculi undas demonum flatibus agitatur per sagittam dolos et insidias iniquorum. Hec enim omnia in mundo versantur sed tandem infructuosam penitentiam possessoribus suis relinquunt. Unde : gementes nulla voce consolationis relevabuntur. Unde sequitur : talia dixerunt in inferno etc.||
Numérotation du verset Sap. 5,10 
et tamquam navis que pertransit fluctuantem aquam cuius cum preterierit non est vestigium invenire neque semitam carine illius in fluctibus
Numérotation du verset Sap. 5,11 
aut avis que transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus {t. 3   : Erfurt, f. 38va   ; facsim., t. 2, p. 728a} [Rusch, f. 38va   ] alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius

sonitus] + est Weber
Numérotation du verset Sap. 5,12 
aut tamquam sagitte emisse in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
interl.| interl.| quia nulla sui reliquit vestigia||
Numérotation du verset Sap. 5,13 
sic et nos nati continuo desivimus esse
interl.| interl.| quasi sic et huius vite instabilis et incertus est cursus||
et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus
Numérotation du verset Sap. 5,14 
talia dixerunt et peccaverunt
marg.| marg.| TALIA. Adhuc quattuor species inducit quibus stultam spem iniquorum demonstrat qua presentia mansura tantum putant vel evadere se impunitos.||
Numérotation du verset Sap. 5,15 
quoniam spes impii tamquam lanugo est que a vento tollitur
marg.| marg.| LANUGO. Que ex flore herbarum marcido oriens carnis fragilitatem exprimit que a vento egritudinis vel molestia corporis cito tolletur qua omnis caro fenum.||
et tamquam spuma gracilis que a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est
interl.| interl.| sicut fumus vento dissoluitur sic humana vita temporum mutatione dissoluitur||
marg.| marg.| ET TAMQUAM  SPUMA. Spuma hec ex aquis edita super aquam enatat hic est appetitus humani favoris et iactantie vulgaris que procella temptationis vel discussione iudicii dissolvitur vel dispergitur id est qua vana fuit probatur.||
et tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis
interl.| interl.| omnes hic peregrini et hospites sumus. Unde Ecclesiastes : generatio preteriit et generatio advenit||
Numérotation du verset Sap. 5,16 
iusti autem in perpetuum vivent
interl.| interl.| vita eterna||
marg.| marg.| IUSTI  AUTEM IN  PERPETUUM. Post peccatorum penas et seram in inferno penitentiam iustorum ostendit gloriam qui in celo recepti vita beata in contemplatione Dei fruentur in quo totam suam spem posuerunt.||
et apud Dominum
interl.| interl.| in quo speraverunt||
est merces eorum
interl.| interl.| laboris premium||
et cogitatio illorum apud Altissimum
interl.| interl.| iacta cogitatum tuum in Domino et ipse te enutriet||
Numérotation du verset Sap. 5,17 
ideo accipient regnum decoris
interl.| interl.| ut cum Christo regnent||
et diadema
interl.| interl.| devicto hoste||
Speciei
interl.| interl.| vel spei||
de manu Domini
interl.| interl.| Christo scilicet qui manus brachium et dextera Patris dicitur||
quoniam dextera sua teget eos
interl.| interl.| hic et in futuro||
et brachio suo defendet illos
Numérotation du verset Sap. 5,18 
accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum
Numérotation du verset Sap. 5,19 
induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum
Numérotation du verset Sap. 5,20 
sumet scutum inexpugnabilem equitatem
Numérotation du verset Sap. 5,21 
acuet autem duram iram in lanceam et
interl.| interl.| Ecclesia scilicet cum rege suo||
pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos
interl.| interl.| errores scilicet iniquorum||
marg.| marg.| ACCIPIET etc. Rabanus Maurus RABANUS. Creator omnium cuius arma sunt veritas iustitia et iudicium per creaturam sibi subiectam corripit delinquantes.Per evangelii scilicet predicatores perfidiam Iudeorum stulticiam gentium dolum hereticorum de peccato et iustitia et de iudicio redarguit et telis verborum pectora pungit ut exterriti cedant cum resistere non valeant.||
Numérotation du verset Sap. 5,22 
Ibunt directe
interl.| interl.| ad utilitatem electorum vel ad damnationem reproborum||
interl.| interl.| pro voto actoris vel ductoris||
emissiones fulgorum
interl.| interl.| tonitrua scilicet predicationis vel coruscationes miraculorum||
et tamquam a bene curvato arcu
interl.| interl.| per piam scilicet intentionem doctorum||
nubium exterminabuntur
interl.| interl.| adversarii||
et ad certum locum insilient
marg.| marg.| ET AD CERTUM etc. Quecumque necesse est non enim potest esse confusum quod est sapientia ordinatum.||
Numérotation du verset Sap. 5,23 
et a petrosa ira
interl.| interl.| pro meritorum scilicet qualitate||
plene mittentur grandines
interl.| interl.| increpationes||
et candescet
interl.| interl.| alias scandescet ||

candescet] scandescet Weber
interl.| interl.| perturbatio seculi||
et flumina concurrent duriter
marg.| marg.| ET FLUMINA etc. id est persecutionum commotiones. Plerumque enim corda pravorum que predicatio non emollit ; flagellum correctionis frangit.||
Numérotation du verset Sap. 5,24 
contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos
interl.| interl.| vindicta ultimi iudicii qua dividet impios||
et ad eremiam
interl.| interl.| gehenne desolationis eterne||
perducet omnem terram iniquitatis
interl.| interl.| terrenam substantiam et carnalia opera||
et malignitas evertet sedes potentium.
interl.| interl.| causa est scilicet eversionis eorum||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_5)