initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 6

Numérotation du verset Sap. 6,1 
Melior est sapientia
interl.| interl.| que semper bene regit animam||
quam vires
interl.| interl.| corporis scilicet et que sepe in peccata precipitant||
et vir prudens
interl.| interl.| animo||
interl.| interl.| prudentia dirigit gressus hominis||
magis quam fortis
interl.| interl.| corpore||
Numérotation du verset Sap. 6,2 
audite ergo reges
interl.| interl.| prelati||
et intelligite discite iudices finium terre
marg.| marg.| AUDITE etc. Rabanus Maurus RABANUS. Monet rectores Ecclesie ut iustitiam et veritatem servent et discrete intelligere festinent quia accepta potestate a Deo magistri et iudices sunt fratrum suorum ut iudicent illos secundum equitatem et doceant regulam fidei cum operibus bonis et ipsi quoque iudicium Dei expectant qui non fallitur nec fallit quia non solum opera sed cogitationes et voluntates iudicabit.||
Numérotation du verset Sap. 6,3 
prebete aures
interl.| interl.| cordis||
vos qui
interl.| interl.| accepta potestate a Deo||
continetis multitudines et placetis vobis in turbis
interl.| interl.| subiectis||
nationum
Numérotation du verset Sap. 6,4 
quoniam data est a Domino potestas vobis
interl.| interl.| iudicandi in terra||
et virtus
interl.| interl.| puniendi||
ab Altissimo qui interrogabit
interl.| interl.| in iudicio||
opera vestra et cogitationes scrutabitur
interl.| interl.| tamquam de omnibus iudicaturus||
Numérotation du verset Sap. 6,5 
quoniam cum essetis ministri regni
interl.| interl.| Ecclesie||
illius non recte iudicastis
interl.| interl.| alios vel nos||
neque custodistis legem iustitie neque secundum voluntatem Dei ambulastis
interl.| interl.| de virtute in virtutem||
Numérotation du verset Sap. 6,6 
Horrende
interl.| interl.| horrendum est incidere in manus Dei viventis||
et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui presunt fiet
interl.| interl.| potentes scilicet magis punientur quibus plus committitur||
Numérotation du verset Sap. 6,7 
exiguo enim conceditur misericordia
interl.| interl.| remissio peccatorum||
marg.| marg.| EXIGUO. His scilicet qui per ignorantiam vel fragitatem vel necessitatem peccaverunt et humili penitentia deleverunt.||
potentes autem potenter tormenta patientur
marg.| marg.| POTENTES qui scilicet mandata Dei contemnendo gravia peccata commiserunt nec penituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate fortiora sustinebunt tormenta gehenne.||
Numérotation du verset Sap. 6,8 
non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et equaliter cura est illi pro omnibus
interl.| interl.| quasi equalis cura est illi de omnibus quia omnes creavit||
marg.| marg.| NON  ENIM  SUBTRAHET. « Non est personarum acceptor Deus » unumquemque iuxta vias suas iudicat.||

Act. 10, 34.
Numérotation du verset Sap. 6,9 
fortioribus autem fortior instat cruciatio
Numérotation du verset Sap. 6,10 
ad vos ergo reges sunt hi sermones mei
interl.| interl.| Ecclesie rectores vel omnes quibus animarum suarum regimen commissum est||
marg.| marg.| AD VOS  ERGO. Finito sermone ad potentes et eorum duritia duris sermonibus increpata ad rectores Ecclesie exhortationem convertit et sapientiam miris preconiis extollit.||
ut discatis sapientiam
interl.| interl.| divinam||
et non excidatis
interl.| interl.| in prevaricationem preceptorum Dei||
Numérotation du verset Sap. 6,11 
qui enim custodierint iusta
interl.| interl.| qui scilicet sequentur iustitiam||
iuste iustificabuntur
interl.| interl.| iustificabuntur||
interl.| interl.| id est iustitie sue premium accipient||
interl.| interl.| rectam fidem et opera||

iusta] ista Weber
invenient quid respondeant.
interl.| interl.| cum discussio venerit quia per vite meritum accipient glorie premium||
Numérotation du verset Sap. 6,12 
Concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
marg.| marg.| ET DILIGITE. Qui diligit sapientiam servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam qui non servat disciplinam ; unde : « Si diligitis me mandata mea servate ».||
Numérotation du verset Sap. 6,13 
clara est et que numquam marcescat sapientia
interl.| interl.| decor sapientie immarcescibilis et his solis patet qui eam bene diligunt. In malivolam autem animam non introibit sapientia||
et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui querunt illam
interl.| interl.| querite et invenietis||
interl.| interl.| Christum scilicet Dei vritutem et Dei sapientiam||
Numérotation du verset Sap. 6,14 
preoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
marg.| marg.| PREOCCUPAT. Gratis se offerens. Ipse enim est via veritas et via per ipsum itur ad ipsum tenditur ad ipsum pervenitur.||
Numérotation du verset Sap. 6,15 
qui de luce vigilaverit
interl.| interl.| corde devoto a principio lucentis fidei||
ad illam non laborabit
interl.| interl.| invacuum scilicet||
assidentem enim illam foribus suis inveniet
marg.| marg.| ASSIDENTEM semper paratam scilicet auxiliari. Unde : ecce ego sto ad hostium et pulso si quis aperuerit mihi intrabo ad eum et cenabo cum illo et ipse mecum.||
marg.| marg.| In presenti studendum est sapientie et secundum normam discipline eius vivendum.||
Numérotation du verset Sap. 6,16 
cogitare ergo de illa sensus est consummatus
interl.| interl.| desiderio divine contemplationis||
et qui vigilaverit
interl.| interl.| intentione mentis||
propter illam cito erit securus
interl.| interl.| quia eius adeptio vera securitas est||
Numérotation du verset Sap. 6,17 
quoniam dignos se ipsa circuit querens
interl.| interl.| sponte||
et in viis
interl.| interl.| preceptis||
ostendit se illis hilariter et in omni providentia
interl.| interl.| adiutrix scilicet||
occurrit illis
Numérotation du verset Sap. 6,18 
initium enim illius verissima est discipline concupiscentia
interl.| interl.| nemo repente fit summus||
Numérotation du verset Sap. 6,19 
cura ergo discipline dilectio est
interl.| interl.| qui diligit legem disciplinam custodit||
et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
interl.| interl.| id est ad incorruptionem immortalitatis perducit||
Numérotation du verset Sap. 6,20 
Incorruptio
interl.| interl.| immortalitatis||
autem facit esse proximum Deo
Numérotation du verset Sap. 6,21 
concupiscentia itaque sapientie deducet ad regnum perpetuum
interl.| interl.| quod est in cognitione divinitatis| ||

Fons : Cf. Petrus Lombardus, Sententiae , lib. 3, d. 35, c. 1, § 3, ed. I. Brady, p. 198.21-22, 199.1-2 : « Definitio sapientiae secundum philosophos. De hoc Augustinus ita ait:"Philosophi disputantes de sapientia definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia". [...]. Distinctio sapientiae et scientiae secundum theologos. Verum iuxta distinctionem apostoli, qua dixit: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, illa definitio diuidenda est: Ut rerum diuinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum uero cognitio proprie scientiae nomen obtineat ». << Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 14, c. 1, CCSL 50A, lin. 48 : « Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia ».
Numérotation du verset Sap. 6,22 
si ergo delectamini sedibus
interl.| interl.| vel sensibus||
et sceptris o reges
interl.| interl.| id est dignitatibus||

sceptris o reges] stemmatibus Weber
reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
marg.| marg.| SI ERGO  DELECTAMINI. Rabanus Maurus RABANUS. Reges admonet diligere sapientiam sine qua regnare non possunt. Tunc bene regitur respublica cum philosophi regnant et reges philosophantur. Merito ergo rectores Ecclesie assidui sunt in divine legis meditatione. Qui enim eam discendo docendo operandoque sequitur regni celestis coronam assequetur.||
Numérotation du verset Sap. 6,23 
[ ]
Numérotation du verset Sap. 6,24 
quid est autem sapientia et quemadmodum facta
interl.| interl.| genita||
sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non preteribo veritatem
Numérotation du verset Sap. 6,25 
neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientie
marg.| marg.| NEQUE  CUM  INVIDIA  TABESCENTE. Invidia non communicat sapientie quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum.||
Numérotation du verset Sap. 6,26 
Multitudo autem sapientium
interl.| interl.| cetus predicatorum||
sanitas est orbis terrarum
interl.| interl.| quia per doctrinam eorum ad fidem conversus est||
et rex sapiens
interl.| interl.| Christus Dei virtus et Dei sapientia||
interl.| interl.| Dominus fortitudo plebis sue||
Numérotation du verset Sap. 6,27 
Ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis.
marg.| marg.| ERGO  ACCIPITE etc. Rabanus Maurus RABANUS. Ostensura sapientia virtutem suam prius per predicatorem suum humane condicionis describit originem ut quisque sciat quid ex carnis origine et quid ex Dei munere habeat. Quod enim dicit decem mensium tempore se esse coagulatum in sanguine ex semine hominis et delectamento somni convenientis demonstrat utriusque sexus differentiam ut enim aiunt phisici semen viri candidum et mulieris est sanguinolentum quorum commixtione certis spaciis corpus formatur donec animatum perveniat ad partum. Alii tamen septem alii octo alii in nono nascuntur mense sed qui in decimo perfectiores et sanitivi et vitales esse dicuntur.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_6)