initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 7

Numérotation du verset Sap. 7,1 
Sum quidem
interl.| interl.| formatum pro se loquentem forma induxit sapientem scilicet sapientia||
et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno
interl.| interl.| vel rex de genere terreni||
illius qui prior finctus est
interl.| interl.| Ade||
et in ventre matris figuratus sum caro
Numérotation du verset Sap. 7,2 
decem mensuum tempore coagulatus in sanguine
interl.| interl.| matris||
ex semine hominis et delectamento somnii
interl.| interl.| alias somni||

somnii] somni Weber
conveniente
Numérotation du verset Sap. 7,3 
et ego natus accepi communem
interl.| interl.| omnibus||
aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
Numérotation du verset Sap. 7,4 
in involumentis nutritus sum et curis magnis
Numérotation du verset Sap. 7,5 
nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
marg.| marg.| NEMO  ENIM EX  REGIBUS. Rabanus Maurus RABANUS. Ostendit quod omnis homo terrenus ex viri et mulieris semine ortus temporalis vite sortitur exordium et per mortem transit de mundo. Sed celestis Adam qui sine semine virili de matre virgine natus est proprium habet nativitatis modum qui et mortis sue ordinavit occasum. Decimo vero mense post conceptione nativitas ipsius a christianis celebratur et ab octavo kalendis aprilis quo conceptus creditur usque ad octavum kalendis ianuarii quando natus creditur vel traditur quattuor centum vigenti sex dies numerantur id est novem menses et sex dies. Itaque sententia evangelica que quadraginta et sex annis templum corporis edificatum a Iudeis predixit esse solvendum per senarii multiplicationem perfectionem incarnationis ostendit quia ducenti septuaginta sex quadragies sex senarium habent. Unde patet quia sicut perfectus Deus ita et perfectus homo est Iesus Christus.||
Numérotation du verset Sap. 7,6 
unus ergo introitus est omnibus ad vitam
interl.| interl.| huius mundi||
et similis exitus
interl.| interl.| mors||
Numérotation du verset Sap. 7,7 
propter hoc optavi
interl.| interl.| sapientiam||
et datus est mihi sensus et invocavi
interl.| interl.| Dominum||
et venit in me spiritus sapientie
interl.| interl.| cuius gratia sapiens sum||
Numérotation du verset Sap. 7,8 
et preposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius
interl.| interl.| omnia pretiosa in comparatione eius vilescunt. Unde ipse in Proverbiis ait : Mecum sunt divitie et gloria » etc.||
Numérotation du verset Sap. 7,9 
nec comparavi illi lapidem pretiosum
marg.| marg.| NEC  COMPARAVI  ILLI  PRETIOSUM. Unde : Inventa una pretiosa margarita vendit omnia et emit eam. Qui enim celestem sapientiam veraciter invenit id est Verbum Dei despicit omnia emolimenta presentis vite philosophiam eloquentiam et divine theorice vacare contendit.||
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua et tamquam lutum extimabitur
interl.| interl.| vel estimabitur||

extimabitur] estimabitur Weber
argentum in conspectu illius
interl.| interl.| comparatione||
Numérotation du verset Sap. 7,10 
super salutem
interl.| interl.| corporis||
et speciem
interl.| interl.| corporalium rerum||
dilexi illam et proposui
interl.| interl.| quia ipsa sapientia speciosor sole||
pro luce
interl.| interl.| eterna||
habere illam
interl.| interl.| que est salus anime||
quoniam inextinguibile est lumen illius
Numérotation du verset Sap. 7,11 
venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
interl.| interl.| opera illius||
marg.| marg.| VENERUNT  MIHI  OMNIA  BONA. Hoc expertus Salomon qui petens a Deo sapientiam regni sublimitatem divitias et gloriam cum illa meruit. Quicumque autem Christi percipit notitiam omnium pariter hic virtutum habet gratiam et in futuro vitam eternam.||
marg.| marg.| Processu meditationis intelligit se tantum profecisse ut priorem sententiam posteriori comparando ignorantiam putet. Sicut Iohannes ait : ego nescibam eum. Sed qui me misit baptisare in aqua ille mihi dixit : super quem videris Spiritum scilicet descendentem et manentem hic est qui baptisat. Sic et stelle in comparatione solis minime lucere videntur. Unde et sol solus in die inter astra luceat sic nominatur.||
Salomon] Salmon cacogr. Rusch
Numérotation du verset Sap. 7,12 
et letatus sum in omnibus
interl.| interl.| presidente in omnibus sapientia||
quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam {t. 3   : Erfurt, f. 39va   ; facsim., t. 2, p. 730a} [Rusch, f. 39va   ] horum omnium
interl.| interl.| alias bonorum||
mater est
Numérotation du verset Sap. 7,13 
Quoniam
interl.| interl.| alias quam ||

Quoniam] Quam Weber
sine fictione didici
interl.| interl.| quia spiritus discipline effugiet fictum et in malivolam animam non intrabit sapientia||
et sine invidia
interl.| interl.| que est contraria largitati sapientie||
interl.| interl.| qua societas luci ad tenebras||
communico et honestatem illius non abscondo
interl.| interl.| quia pudica pacifica modesta plena misericordia et fructibus bonis||
Numérotation du verset Sap. 7,14 
infinitus enim thesaurus est hominibus
interl.| interl.| quanto quisque profundius discit tanto profundiora cognoscit||
quod qui usi sunt participes facti sunt amicitie Dei propter discipline dona commendati
interl.| interl.| agnoscentes scilicet precepta et voluntatem Dei. Unde : vos autem dixi amicos quia omnia quecumque audivi a Patre meo nota feci vobis||
Numérotation du verset Sap. 7,15 
mihi autem det Deus dicere
interl.| interl.| iudicia||
ex sententia et presumere digna horum que dantur quoniam ipse et sapientie dux
interl.| interl.| auctor||
marg.| marg.| IPSE  SAPIENTIE  DUX. Deus Pater incarnati Filii cui dedit omnem potestatem in celo et in terra.||
est et sapientium emendator
interl.| interl.| quia sapientes corrigit ut nemo presumat||
Numérotation du verset Sap. 7,16 
in manu
interl.| interl.| potestate||
enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientie disciplina
interl.| interl.| morum||
Numérotation du verset Sap. 7,17 
ipse enim mihi dedit horum que sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
marg.| marg.| IPSE  ENIM etc. De Salomone dicit scriptura : Deus dedit sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et precedebat sapientiam omnium orientalium et Egyptiorum et erat sapientior cunctis hominibus et disputavit de lignis a cedro usque ad ysopum et de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis. Noster vero pacificus Dei dicitur et Dei sapientia cui omnia nuda et aperta discipulis etiam dat mysteriorum suorum intelligentiam ut historiam allegoriam tropologiam anagogen intelligant. Ipse enim illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum quem qui sequitur non ambulat in tenebris||
Numérotation du verset Sap. 7,18 
initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum
Numérotation du verset Sap. 7,19 
anni cursus et stellarum dispositiones
Numérotation du verset Sap. 7,20 
naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
Numérotation du verset Sap. 7,21 
et quecumque sunt absconsa et improvisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia
Numérotation du verset Sap. 7,22 
est enim in illa spiritus intellectus
interl.| interl.| quia per ipsam veritatis cognitio datur||
Sanctus
interl.| interl.| sanctificans omnia||
unicus
interl.| interl.| uniens bonos||
multiplex
interl.| interl.| multiplices gratias dans||
Subtilis
interl.| interl.| «Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti » etc.||
modestus
interl.| interl.| verbo||

modestus] om. Weber
mobilis dissertus
interl.| interl.| disertas facit linguas infantium||
incoinquinatus
interl.| interl.| sine macula||
Certus
interl.| interl.| nec fallit nec fallitur||
suavis
interl.| interl.| mitis et misericors||
amans bonum acutus
interl.| interl.| quia non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati||
qui nihil vetat benefacere
marg.| marg.| EST  ENIM etc. Rabanus Maurus RABANUS. Ut Isaias ostendit omnia dona Spiritus Sancti in humanitate salvatoris existunt in quo sunt omnes theauri sapientie et scientie absconditi et plenitudo divinitatis cui non datur Spiritus ad mensuram.||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Spiritus qui implet omnia mobilis similis et stabilis dicitur homo enim qui ubique discurrit ubique obviam venit et repente ubi non creditur invenitur. Omnipotens ergo Spiritus ut ubique presens signetur stabilis simul et mobilis dicitur.||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Unde : splendor glorie et figura substantie eius regens omnia verbo virtutis sue. Pater enim dicit ut verbum sit non quomodo profertur aut cogitatur. Hoc enim temporale illud eternum et illuminando dicit de se et de Patre quod dicendum est nobis. Unde ait : nemo novit Patrem nisi Filius et cui Filius voluerit revelare quia per FiIium revelat Pater id est per Verbum suum. Si enim verbum quod proferimus temporale et transitorium et se ostendit et de quo loquimus multo magis Verbum Dei per quod facta sunt omnia ostendit Patrem sicut est quia et ipsum ita est et hoc quod Pater secundum quod sapientia est et essentia. Nam secundum quod Verbum est non est hoc quod Pater quia Verbum non est Pater Verbum enim relative dicitur sicut filius qui non est pater. Christus ergo Dei virtus et Dei sapientia quia de Patre virtute et sapientia ipse quorum virtus et sapientia est sicut lumen de lumine Patre et fons vite apud Patrem fontem vite. Unde : « Quoniam apud te est fons vite et in lumine tuo videbimus lumen ». Sicut enim Pater habet vitam in semetipso sic dedit Filio vita habere in semetipso hoc est lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum hoc Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Deus autem lumen est non corporale sed spiritale nec illuminatione factum sicut apostoli quibus dicitur « vos estis lux mundi ». Sed quod illuminat omnem hominem hoc est sapientia de qua agimus. Sapientia ergo Filius de sapientia Patre sicut lumen de lumine Deus de Deo et singulus Pater lumen et singulus Filius lumen singulus Spiritus Sanctus lumen. Singulus Pater Deus singulus Filius Deus et singulus Spiritus Sanctus Deus. Ergo et singulus Pater sapientia et utrunque simul unum lumen unus Deus una sapientia. Sed Filius factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio quia temporaliter ad ipsum convertimur ut cum illo in eternum maneamus et ipse in tempore Verbum caro factum est et habitabit in nobis.||

Ps. 35, 10.
Mt. 5, 14.
Numérotation du verset Sap. 7,23 
Humanus
interl.| interl.| communis omnibus||
benignus
interl.| interl.| innata bonitate||

benignus] om. Weber
stabilis certus securus
interl.| interl.| qui dat lasso virtutem||
omnem habens
interl.| interl.| per naturam omnia continet||
omnia prospiciens
interl.| interl.| quia lumen omnium||
et qui capiat omnes spiritus intelligibiles mundos subtiles
interl.| interl.| quia in manu eius sunt omnes fines terre cui omne genu flectitur celestium terrestrium et infernorum||
Numérotation du verset Sap. 7,24 
omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia
interl.| interl.| nihil enim subtilius mobilius sapientia que omnia creavit regit ordinat. In ipsa enim vivimus et movemur et sumus||
attingit autem ubique
interl.| interl.| a fine usque ad finem||
et capit propter suam munditiam
interl.| interl.| quia lux est et tenebre in eo non sunt||
Numérotation du verset Sap. 7,25 
vapor est enim virtutis Dei
interl.| interl.| calefaciens frigus infidelitatis nostre||
et emanatio quedam est claritatis
interl.| interl.| splendor glorie consubstantialis equalis coeternus||
omnipotentis Dei sincera
interl.| interl.| summo bono non approquinquat malum||
et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
interl.| interl.| semper simplex bonum est||
Numérotation du verset Sap. 7,26 
candor est enim lucis eterne
interl.| interl.| in quo videtur Pater qui videt me videt et Patrem||
et speculum sine macula Dei maiestatis
interl.| interl.| qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius||
et imago bonitatis illius
interl.| interl.| plena representatio||
Numérotation du verset Sap. 7,27 
et cum sit una
interl.| interl.| cum Patre||
omnia potest
interl.| interl.| quia coomnipotens||
et permanens
interl.| interl.| immutabilis||
in se omnia innovat
interl.| interl.| regnando ordinando||
et per nationes
interl.| interl.| omnia per ipsum facta sunt||
in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit
Numérotation du verset Sap. 7,28 
neminem enim diligit Deus
interl.| interl.| stulticia Deo odibilis est||
nisi eum qui cum sapientia inhabitat
interl.| interl.| qui in lege Domini meditatur die ac nocte||
Numérotation du verset Sap. 7,29 
est enim hec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci comparata invenitur prior
interl.| interl.| quia corporalis lux que modo occidit modo oritur spiritali luci comparata scintilla videtur Christus quoque sanctorum claritatem longe transcendit. Unde : ipsi peribunt tu autem permanebis||
Numérotation du verset Sap. 7,30 
illi enim succedit nox
interl.| interl.| quia nullus sine peccato vel immunis a peccato||
sapientiam autem non vincit malitia
interl.| interl.| quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_7)