initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 9

Numérotation du verset Sap. 9,1 
Deus patrum et Domine misericordie tue qui fecisti omnia verbo tuo
interl.|  omnia per ipsum facta sunt

1 patrum meorum] parentum Weber
Numérotation du verset Sap. 9,2 
et sapientia tua constituisti
interl.|  vel fecisti
hominem ut dominetur creature que a te facta est
Numérotation du verset Sap. 9,3 
ut disponat orbem terrarum in equitate
interl.|  omnibus terrenis Christus quoque in mundum missus orbem regit Ecclesie in equitate
et iustitia et in directione cordis
interl.|  erit iustitia cingulum lumborum eius
iudicet
marg.|  Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio huius membra sancti sunt imitantes eum.
Numérotation du verset Sap. 9,4 
Da mihi
interl.|  oratio Filii ad Patrem pro copore suo
sedium tuarum
interl.|  anima iusti sedes est sapientie
assistricem sapientiam et noli me reprobare
interl.|  qui formam servi accepi
a pueris tuis
Numérotation du verset Sap. 9,5 
quoniam ego servus tuus
interl.|  innumeris subiectus casibus
Et
interl.|  quia
filius ancille tue
interl.|  mater enim dixit : ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum
sum homo infirmus
interl.|  sine me nihil potestis facere
et exigui temporis
interl.|  breves dies hominis sunt
et minor ad intellectum
interl.|  percipiendum
iudicii et legum
Numérotation du verset Sap. 9,6 
et si quis erit consummatus
interl.|  in iudicio hominum
inter filios hominum si afuerit ab illo
interl.|  divina
sapientia tua in nihilum computabitur
interl.|  gratia Dei sum id quod sum
Numérotation du verset Sap. 9,7 
tu me elegisti regem
interl.|  Salomonem vel Christum
populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
marg.|  TU  AUTEM etc. Rabanus MaurusRABANUS. David quia vir sanguinum fuit et multa bella gessit templum Domino edificare non potuit quod Salomon edificavit qui libri huius auctor esse putatur. Commemorans ergo Dei beneficia precatur ut sapientia secum permaneat et in omnibus eum dirigat. Sed quia templum etiam Ecclesiam significat quam Christus verus pacificus per operarios suos id est predicatores edificat possunt et hec in persona predicatorum intelligi qui sciunt omnia que ad régimen populi pertinent non sui esse operis sed divini muneris unde quotidie postulant ut qui est auctor operis sit largitor summe perfectionis. Quidquid enim de sapientia Dei dicitur ad ipsum referimus qui est pax nostra qui fecit utraque unum virtus et sapientia Dei et imago Dei invisibilis primogenitus omni creature.
Numérotation du verset Sap. 9,8 
Dixisti
interl.|  iussisti
edificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tue
interl.|  non potest abscondi civitas supra montem posita
aram
interl.|  fidem
similitudinem tabernaculi sancti tui quod preparasti
interl.|  per Moysen
ab initio
interl.|  cum educeres filios Israel de Egypto
Numérotation du verset Sap. 9,9 
et tecum sapientia
interl.|  Filius
que novit opera tua
interl.|  nemo novit Patrem nisi Filius
que et affuit tunc cum orbem terrarum faceres
interl.|  omnia in sapientia fecisti
et sciebat
interl.|  quia sapientia tua est
quid placitum esset oculis tuis et quid directum
interl.|  rectum et iustum
in preceptis tuis
Numérotation du verset Sap. 9,10 
mitte illam de sanctis celis tuis
interl.|  omne datum optimum et omne donum perfectum desursum
et mitte illam a sede magnitudinis tue
interl.|  a te ipso scilicet qui sedens et omnia gubernans
ut mecum sit
interl.|  cum fidelibus meis
et mecum laboret
interl.|  Dei adiutores sumus
et sciam
interl.|  in membris meis
quid acceptum sit apud te
interl.|  ut nihil contra faciant
Numérotation du verset Sap. 9,11 
scit enim illa omnia et intelligit
interl.|  omnia nuda et aperta sunt sapientie
et deducet me in operibus meis sobrie
interl.|  per callem virtutum
et custodiet me in sua potentia
interl.|  ne offendar ab adversariis
Numérotation du verset Sap. 9,12 
et erunt accepta opera mea
interl.|  coram Deo
et disponam
interl.|  regam
populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
interl.|  remuneratione regni celestis
Numérotation du verset Sap. 9,13 
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus
interl.|  victrix causa diis placuit sed victa Catoni
marg.|  QUIS  ENIM  HOMINUM. Admiratur excellentiam Dei. Quasi : O altitudo Dei sapientie et scientie Dei et quis novit sensum Domini aut quis conciliarius eius fuit.
Numérotation du verset Sap. 9,14 
cogitationes enim mortalium timide
interl.|  quia fragiles
et incerte providentie nostre
interl.|  quia anima nostra mutabilis et caro nostra corruptibilis
Numérotation du verset Sap. 9,15 
Corpus enim quod corrumpitur
interl.|  corruptibile scilicet
aggravat animam et terrena habitatio deprimit {t. 3   : Erfurt, f. 40vb   ; facsim., t. 2, p. 732b} [Rusch, f. 40vb   ] sensum multa cogitantem.

terrena habitatio - deprimit] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,16 
et difficile estimamus que in terra sunt
interl.|  operum Dei nullam potest homo invenire rationem
et que in prospectu sunt
interl.|  quasi in aperto
invenimus cum labore que in celis sunt autem
interl.|  vel aut
quis investigavit
Numérotation du verset Sap. 9,17 
sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam
interl.|  ne desperemus ex premissis subiungit consolationem Spiritus Sancti
marg.|  SENSUM  AUTEM  TUUM. Nemo scit que fiunt in corde hominis nisi spiritus hominis et nemo novit que sunt Dei nisi spiritus Dei. Spiritus autem omnia scrutatur etiam profunda Dei qui illuminat corda sanctorum.
et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
Numérotation du verset Sap. 9,18 
et sic correcte sunt semite
interl.|  vel sententie
eorum qui in terris sunt et que tibi placent didicerunt homines
Numérotation du verset Sap. 9,19 
et per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio
interl.|  mundi
interl.|  exponit quod per sapientiam Dei id est per Christum omnes   sanati sunt qui Deo   placuerunt

quicumque... principio Σ Λ S  M  Φ Ω Rusch Clementina ] om. Edmaior. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_9)