initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

<32.1> Incipit prologus libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur

prol.|  {Erfurt, t. 3, f. 46va ; facsim., t. 2, p. 744a} [Rusch, f. 46va ] Multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israel doctrine et sapientie causa quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.

1 <32.1> Codd. : P572, p. 168 (post Sap.)  ; Rusch ; Weber, p. 1029 | libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur] Prologus Ihesu filii Syrach P572 ;in libro Iesu Sirach Weber 2 sapientia demonstrata est] sapientiam demonstratam P572 Weber
prol.| Avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum que ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti fieri magis magisque attendant animo et confirmentur ad legitimam vitam.

prol.| Hortor itaque venire vos cum benevolentia et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientie et deficere in verborum compositione. Nam deficient10  verba hebraica quando fuerint translata11  ad alteram12  linguam. Non autem solum13  hec sed et ipsa Lex et Prophete ceteraque aliorum14  librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.

prol.| Nam in octavo et tricesimo anno et15  temporibus Ptolomei Evergetis regis, postquam perveni in Egyptum et cum multum temporis ibi fuissem16  , inveni ibi17  libros relictos non18  parve neque contemnende doctrine.

prol.| Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere {Erfurt, t. 3, f. 46vb ; facsim., t. 2, p. 744b} diligentiam et laborem interpretandi istum librum et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa que ad finem ducunt librum istum19  dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere20  .


que] quam P572 | discere] discerent P572 | fieri] facti P572 Weber | confirmentur – ad legitimam vitam] inv. P572 |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_)