initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 11

Numérotation du verset Sir. 11,1 
sapientia humiliati exaltabit caput illius
interl.|  fides que per dilectionem operatur qua imitatur Dominum dicentem discite a me quia mitis sum et humilis corde
et in medio magnatorum
interl.|  patriarcharum prophetarum
consedere illum faciet
interl.|  in celestibus
Numérotation du verset Sir. 11,2 
non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
marg.|  NON  LAUDES  VIRUM etc. Quasi ne iuxta speciem corporis estimes qualitatem mentis. Unde : non respicias vultum eius nec altitudinem stature eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea que apparent Dominus autem intuetur cor.
marg.|  In honoribus mundanis non est superbiendum quia transit mundus et concupiscentia eius.
Numérotation du verset Sir. 11,3 
brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
interl.|  apis acriter pungit et mella conficit sic in parvo corpore anima ingeniosa et acerrima viget et doctrine suavitatem profert
Numérotation du verset Sir. 11,4 
in vestitu ne glorieris umquam
interl.|  qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius
interl.|  Petrus quoque iubet mulieris non indui veste pretiosa sed morum honestate
et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
interl.|  quia nemo potest plene investigare unde : o altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei etc.
Numérotation du verset Sir. 11,5 
multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
marg.|  MULTI  TYRANNI etc. Divina dispensatione fit ut qui indigni sunt apud homines aliis preponantur et qui potentes fuerint opprimantur. Populus quoque Iudeorum qui de parentum nobilitate gloriabatur pro infidelitate sua deiectus est et fidelis populus gentium subrogatus benedictionem patriarcharum hereditavit.
Numérotation du verset Sir. 11,6 
multi potentes
interl.|  Iudei
pressi sunt valde
interl.|  alias valide

valde] valide Weber
et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
interl.|  Romanorum
Numérotation du verset Sir. 11,7 
priusquam interroges ne vituperes quemquam
interl.|  de occultis alieni cordis noli temere iudicare
et cum interrogaveris
interl.|  ut in ore duorum vel trium stet omne verbum
corripe iuste
interl.|  ut ceteri timorem habeant
Numérotation du verset Sir. 11,8 
priusquam {Erfurt, t. 3, f. 52rb ; facsim., t. 2, p. 755b} [Rusch, f. 52rb ] audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui
marg.|  PRIUSQUAM  AUDIAS. Qui prius respondet quam audiat id est qui doctor esse desiderat antequam discat vel aliorum causas iudicare priusquam dinoscat stultum se esse demonstrat.
Numérotation du verset Sir. 11,9 
de re ea que te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
Numérotation du verset Sir. 11,10 
fili ne in multis sint actus tui
interl.|  avarus non implebitur pecunia
et si dives fueris non eris immunis a delicto
interl.|  habentes alimenta et quibus regamur his contenti simus
interl.|  avare divitias congregans
marg.|  FILI. Quasi : de superfluis ne sis curiosus et peccantium pravitati non consentias non solum enim qui faciunt mala sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte.
marg.|  FILI  NE  IN  MULTIS etc. Multi sunt actus hereticorum qui unitatem fidei et tramitem veritatis non custodiunt et laborem vanum in libris componendis expendunt. Rhetorica et dialetica arte copiosi nec immunes sunt a delicto quia meditatio eorum est in dolo. Unde Ecclesiastes : fili ne facias multos libros quibus non est finis. Omnes autem libri divine scripture quia consentiunt unus liber sunt. Unde : « In capite libri scriptum est de me » etc.
marg.|  Terrenis lucris vel quibuslibet negociis quia pluribus intentus minor est ad singula sensus.
marg.|  Suscepta cura regiminis impar invenitur quisque ad singula dum dividitur ad multa nec sua damna considerat dum aliena pertractat.

Ps. 39, 8 ; Hbr. 10, 7.
si enim secutus fueris
interl.|  non est tu potestate accipientis sed dantis
non apprehendes
interl.|  veras divitias
et non effugies
interl.|  persequetur te
si precucurreris
interl.|  supernas opes
interl.|  devotione et exercitio operis
Numérotation du verset Sir. 11,11 
est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
marg.|  EST  HOMO  LABORANS. Christiana opera designat in quibus pauperes spiritu abundant omnibus bonis et egent qui laborant in acquirendis divitiis. Unde : divites eguerunt et esurierunt etc.
Numérotation du verset Sir. 11,12 
est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute
interl.|  unde : formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum
et abundans paupertate
Numérotation du verset Sir. 11,13 
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
Numérotation du verset Sir. 11,14 
bona
interl.|  prospera
et mala
interl.|  adversa
Vita
interl.|  salus
et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
interl.|  interitus carnis qui iusto iudicio provenit peccantibus
Numérotation du verset Sir. 11,15 
[ ]
Numérotation du verset Sir. 11,16 
[ ]
Numérotation du verset Sir. 11,17 
datio Dei
interl.|  perpetue lucis
permanet iustis
interl.|  fidelibus
et profectus
interl.|  virtutum
illius successus
interl.|  multiplicis mercedis
habebunt in eternum
Numérotation du verset Sir. 11,18 
est qui locupletatur parce agendo et hec pars mercedis illius
marg.|  EST  QUI  LOCUPLETATUR. Thesaurizat et ignorat cui congregabit ea. Avarum et divitem describit qui suis parcit et aliis devoranda reliquit. Philosophi quoque et heretici congregant divitias pravi dogmatis unde nullum colligunt fructum sed aliis relinquunt qui veritatem et falsitatem dinoscunt.
Numérotation du verset Sir. 11,19 
in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
interl.|  unde in evangelio :anima comede et bibe et letare in annos plurimos etc.
Numérotation du verset Sir. 11,20 
et nescit quod tempus pretereat et relinquet omnia aliis
Numérotation du verset Sir. 11,21 
sta in testamento tuo
interl.|  mandato Dei
et in illo colloquere
interl.|  meditando
et in opera
interl.|  bono scilicet
mandatorum tuorum veteresce
interl.|  usque in finem
Numérotation du verset Sir. 11,22 
ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo
interl.|  fide et caritate
Numérotation du verset Sir. 11,23 
facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
interl.|  eterna beatitudine
Numérotation du verset Sir. 11,24 
Benedictio
interl.|  remuneratio
Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat
Numérotation du verset Sir. 11,25 
ne dicas quid est mihi opus
interl.|  hec vox est superborum qui in potentia et divitiis confidunt
et que erunt mihi ex hoc bona
Numérotation du verset Sir. 11,26 
ne dicas sufficiens sum
interl.|  nullius egeo
et quid ex hoc pessimabor
interl.|  quid mali amodo sustinebo
Numérotation du verset Sir. 11,27 
interl.|  beatus vir qui semper est pavidus
et in die malorum ne immemor sis bonorum
interl.|  ne adversitate frangaris
Numérotation du verset Sir. 11,28 
quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas
interl.|  exaltare humilem humiliare superbum
Numérotation du verset Sir. 11,29 
malitia hore
interl.|  afflictio improvisa
oblivionem facit luxurie magne
interl.|  voluptatis preterite
et in fine hominis denudatio operum illius
interl.|  quia revelabuntur abscondita tenebrarum et intentio operum
Numérotation du verset Sir. 11,30 
ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis
interl.|  in perfectis operibus
agnoscitur vir
marg.|  ANTE  MORTEM Stultum est laudare pugnantem quasi iam #victorem ille vero qui bene videtur agere nescimus si velit vel possit perseverare.
marg.|  Cautum et providum docet esse contra ignotum et prohibet societatem hereticorum ne simulationi eorum acquiescere velis qui veniunt in vestimentis ovium intrisecus autem sunt lupi rapaces.
Numérotation du verset Sir. 11,31 
non omnem hominem inducas in domum tuam multe enim insidie sunt dolosi
interl.|  diaboli
Numérotation du verset Sir. 11,32 
sicut enim eructant precordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator
interl.|  hereticus
videns casum
interl.|  anime
proximi sui
marg.|  SICUT  ENIM  ERUCTANT. Similitudinem sagaciorum animalium et perspicaciorum posuit ut ostenderet quia qui prudentes estimantur sepe versutia hereticorum capiuntur sicut enim venter plenus male digestum cibum fetide eructat ita hereticorum commoda fraudulenter producunt dolosa consilia ut quoscumque possint in caveam erroris et laqueum deceptionis precipitent.
Numérotation du verset Sir. 11,33 
bona enim in mala convertens
interl.|  testimonia scripturarum
insidiatur et in electis imponet maculam
Numérotation du verset Sir. 11,34 
ab scintilla una augetur ignis
interl.|  ab unius heretici malicia multorum perditio
et ab uno doloso augetur sanguis
interl.|  mors hominum
homo vero peccator sanguini
interl.|  vite
insidiatur
Numérotation du verset Sir. 11,35 
attende te a pestifero
interl.|  heretico
fabricat enim mala
interl.|  doctrinam pravam
ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
Numérotation du verset Sir. 11,36 
admitte ad te alienigenam
interl.|  quasi fuge communionem hereticorum qui alieni sunt a Deo
et subvertet te in turbore
interl.|  tempore vel confusione erroris
et abalienabit te a tuis propriis
interl.|  membris Christi vel tuis proximis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_11)