initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 12

Numérotation du verset Sir. 12,1 
si benefeceris
interl.| interl.| monet simplici animo eleemosynam facere unde : attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus||
scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa
Numérotation du verset Sir. 12,2 
Benefac iusto
interl.| interl.| respectu scilicet iustitie||
et invenies retributionem magnam
interl.| interl.| in hoc seculo reciprocata fraterna caritate vel in futuro||
et si non ab ipso certe a Domino
Numérotation du verset Sir. 12,3 
non est ei bene qui assiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est penitentibus
marg.| marg.| NON  EST EI  BENE  QUI  ASSIDUUS etc. Gravissimum peccatum est nolle penitere nec peccata eleemosynis redimere sed peccata peccatis addere. Unde : super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eam.||
marg.| marg.| Dubiam et dolosam doctrinam quam in expositione divine scripture expendunt.||
Numérotation du verset Sir. 12,4 
da misericordi et ne suscipias peccatorem
interl.| interl.| qui indigenti eleemosynam tribuit nec pro delicto spernit misericordiam fere facit natura enim respicienda est non persona||
interl.| interl.| Dominus scilicet in die iudicii||
custodiens eos
interl.| interl.| reservans puniendos||
in die vindicte
Numérotation du verset Sir. 12,5 
da bono et non receperis peccatorem
Numérotation du verset Sir. 12,6 
benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare
interl.| interl.| Verbi Dei ne in blasphemam erumpat||
ne in ipsis potentior te sit
Numérotation du verset Sir. 12,7 
nam duplicia mala invenies in omnibus bonis
interl.| interl.| vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis||
quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet
interl.| interl.| Dominus scilicet||
vindictam
interl.| interl.| iudicii||
marg.| marg.| DA BONO ET  NON  RECEPERIS  PECCATOREM etc. Simile in Tobia legitur : panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus id est pro eo quod peccatores sunt noli communicare sicut qui nutriunt histriones cum esuriant Christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori non quia peccator est sed quia homo est non peccatorem sed iustum nutrit quia culpam non diligit sed naturam. Si peccatorem et impium hereticum intelligis dum in errore sunt non est communicandum cum illis. Unde : nolite sanctum dare canibus etc.||
Numérotation du verset Sir. 12,8 
non agnoscetur in bonis amicus
interl.| interl.| quia confidentia adversitatis aperitur||
et non abscondetur in malis inimicus
Numérotation du verset Sir. 12,9 
in bonis
interl.| interl.| de quibus contristatur||
viri inimici illius in tristitia et in malitia illius
interl.| interl.| vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis||
amicus agnitus est
interl.| interl.| quia dolet||
marg.| marg.| NON  AGNOSCETUR etc. Facilius amicus et inimicus in adversitate probantur quia multi amici mense qui non permanent in die necessitatis. Verus igitur erat amicus qui dicebat : quis infirmatur et ego non infirmor.||
Numérotation du verset Sir. 12,10 
non credas inimico tuo in eternum sicut enim atramentum
interl.| interl.| alias eramentum||

atramentum] eramentum Weber
eruginat nequitia illius
marg.| marg.| NON  CREDA  INIMICO  TUO. etc. Historice de falsis amicis agit a quibus cavere debemus mystice vero hereticos notat qui non vere sunt amici quorum doctrina plena est rubigine erroris et nequicie quorum sermo serpit ut cancer quamvis fideles et catholicos se fingant. Non ergo eis consentiamus nec potestatem tribuamus quam significat dextera ne a loco nostro id est statu recte fidei nos deiciant nituntur enim cathedram nostram id est doctrinam maliciose subvertere.||
Numérotation du verset Sir. 12,11 
et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo
Numérotation du verset Sir. 12,12 
non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo
interl.| interl.| fine||
cognoscas verba mea
interl.| interl.| vera fuisse||
et in sermonibus meis stimuleris
interl.| interl.| sero penitendo quia non credidisti||
Numérotation du verset Sir. 12,13 
Quis
interl.| interl.| quasi heretici difficile corriguntur||
Miserebitur
interl.| interl.| vel meditabitur||
incantatori a serpente
interl.| interl.| diabolo||
percusso et omnibus qui appropiant bestiis
interl.| interl.| demonibus vel hereticis||
et qui comitatur cum viro iniquo
interl.| interl.| a viro iniquo libera me Domine||
et obvolutus est in peccatis eius
marg.| marg.| QUIS  MISEREBITUR  INCANTATORI. Heretico qui officium doctoris gerit et dicit se medicum animarum. Si enim sal infatuatum fuerit ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.||
Numérotation du verset Sir. 12,14 
una hora tecum permanebit
interl.| interl.| id est ad horam se fidelem esse simulabit||
si autem declinaveris non subportabit
interl.| interl.| a via iustitie scilicet eum audiendo||
Numérotation du verset Sir. 12,15 
in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam
marg.| marg.| IN LABIIS  SUIS etc. His sententiis notat eos qui in corde et corde loquuntur et insidiantur ut interficiant innocentem.||
Numérotation du verset Sir. 12,16 
in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine
Numérotation du verset Sir. 12,17 
si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem
Numérotation du verset Sir. 12,18 
in oculis suis lacrimatur inimicus {Erfurt, t. 3, f. 53ra ; facsim., t. 2, p. 757a} [Rusch, f. 53ra ] et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas
Numérotation du verset Sir. 12,19 
caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum
marg.| marg.| Qui cum aliquem deceperint movent caput plaudunt manu et letantur cum malefecerint.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_12)