initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 13

Numérotation du verset Sir. 13,1 
qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam
marg.| marg.| QUI  TETIGERIT  PICEM etc. Per similitudinem ostendit noxium esse superbo communicare qui pollutus nigredine vitiorum maculare non cessat nitorem humilium. Unde : amicus stultorum efficietur similis. Infirmi enim declinare debent societatem malorum ne mala que frequenter aspiciunt imitari velint.||
Numérotation du verset Sir. 13,2 
pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris
marg.| marg.| PONDUS  SUPER etc. Rabanus Maurus RABANUS. Hec moraliter nos instruunt ut humilia sequamur superba fugiamus quia Deus superbis resistit humilis autem dat gratiam. Mystice autem docet ut divitem id est Iudeum qui in littera legis gloriatur et hereticum qui spernit sensum catholicum vanis confisum argumentis omnino fugiamus quia exinanivit nos bis et ter duum testamentorum sinceritatem corrumpendo et fidem sancte Trinitatis blasphemando. In novissimo vero quos decipiunt rident quia eterna confusione dignos ostendent cum ineternum cruciabuntur.||
Numérotation du verset Sir. 13,3 
quid communicabit caccabus ad ollam quando enim colliserint confringetur
Numérotation du verset Sir. 13,4 
dives iniuste egit et fremebit pauper autem lesus tacebit
Numérotation du verset Sir. 13,5 
si largitus fueris assumet te et si non habueris derelinquet te
Numérotation du verset Sir. 13,6 
si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te
Numérotation du verset Sir. 13,7 
si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
Numérotation du verset Sir. 13,8 
et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
Numérotation du verset Sir. 13,9 
[ ]
Numérotation du verset Sir. 13,10 
attende ne seductus in stultitiam
interl.| interl.| erronea doctrina||
humilieris
interl.| interl.| confundaris||
Numérotation du verset Sir. 13,11 
noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam
interl.| interl.| hereticorum sectam||
seducaris
marg.| marg.| NOLI  ESSE etc. Non virtutem humilitatis abhorret sed autoritatem firmam contra expugnatores veritatis docet tenere quibus fortitur resistendum.||
Numérotation du verset Sir. 13,12 
advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit
marg.| marg.| ADVOCATUS etc. Modeste agendum est cum potentibus huius seculi qui frequenter derident innocentium simplicitatem quibus tamen debitum honorem conferre debemus sed non contra Deum vel contra mandata eius. Unde : omnes hororate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate.||
Numérotation du verset Sir. 13,13 
ne improbus sis ne impingaris et longe abesto ne eas in oblivionem
Numérotation du verset Sir. 13,14 
ne retineas ex equo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
Numérotation du verset Sir. 13,15 
immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia {Erfurt, t. 3, f. 53rb ; facsim., t. 2, p. 757b} [Rusch, f. 53rb ] et de vinculis
Numérotation du verset Sir. 13,16 
cave tibi et attende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas
marg.| marg.| CAVE  TIBI ET  ATTENDE  DILIGENTER etc. Quasi : nihil tutum apud amatores mundi qui mutabilia sequuntur et cum illis mutantur. Unde : stultus ut luna mutatu. Possunt in his heretici et falsi christiani intelligi quibus non est credendum quia inconstantes sunt in omnibus viis suis.||
Numérotation du verset Sir. 13,17 
audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
Numérotation du verset Sir. 13,18 
omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
marg.| marg.| OMNIA  VITA etc. Ceteris refutatis quod stabile est et eternum commendat id est ut Deum diligas et mandata eius custodias et auxilium eius quotidie implores quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.||
Numérotation du verset Sir. 13,19 
omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi
marg.| marg.| OMNE  ANIMAL. Ad superiora respicit ut divitum scilicet et potentum societatem declines et ei coniungaris qui studio et religione tibi consors est. Hec est enim amicitia firma quam similitudo virtutum sociat.||
Numérotation du verset Sir. 13,20 
omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur
Numérotation du verset Sir. 13,21 
si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
marg.| marg.| SICUT  COMMUNICABIT etc. Rapacitas lupi cum agni innocentia non convenit nec avari rabies cum modestia simplicis. Nulla enim communicatio munditie cum immunditia. Sicut enim canis revertitur ad vomitum ita qui iterat stulticiam suam. Nulla ergo parilitas superbi divitis cum humilitate pauperis Christi.||
Numérotation du verset Sir. 13,22 
que communicatio sancto homini ad canem aut que pax bona diviti ad pauperem
Numérotation du verset Sir. 13,23 
venatio leonis onager in eremo sic pascua sunt divitum pauperes
Numérotation du verset Sir. 13,24 
et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper
Numérotation du verset Sir. 13,25 
dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
marg.| marg.| DIVES  COMMOTUS etc. Quod de divite et paupere inceperat exequitur quia multi sunt qui divitis facta et dicta extollunt pauci qui doctrinam humilium et virtutem intelligunt. Arrogantes inveniunt predicatores humiles vero contemptores. Unde : divitie addunt amicos a paupere vero et hi quos habuit separantur.||
Numérotation du verset Sir. 13,26 
diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum
Numérotation du verset Sir. 13,27 
humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus
Numérotation du verset Sir. 13,28 
dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent
Numérotation du verset Sir. 13,29 
pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum
Numérotation du verset Sir. 13,30 
bona est substantia
interl.| interl.| scripturarum qua meditando et bene operando congregatur||
cui non est peccatum in conscientia
interl.| interl.| id est que non fraudulenter adquiritur nec conscientiam conturbat||
et nequissima paupertas
interl.| interl.| hereticorum doctrina inops veritatis||
in ore impii
interl.| interl.| quia pravis verbis preparatur ista paupertas||
Numérotation du verset Sir. 13,31 
cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala
marg.| marg.| COR  HOMINIS  IMMUTAT. Iudicio vultus mentis mutatio deprehenditur. Unde : cor gaudens exhilarat faciem in merore animi deicitur spiritus.||
Numérotation du verset Sir. 13,32 
vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore
marg.| marg.| VESTIGIUM  CORDIS etc. Quia multi simulati et ficti ideo difficile invenitur in quo cor et facies id est cogitatio et operatio atque doctrina in bono conveniant cum autem hoc invenies da gloriam Deo quia hoc eius donum est.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_13)