initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 14

Numérotation du verset Sir. 14,1 
beatus vir qui non est lapsus verbo ex {Erfurt, t. 3, f. 53va ; facsim., t. 2, p. 758a} [Rusch, f. 53va ] ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
marg.| marg.| LAPSUS. Peccando. Hinc Iacobus ait : qui in verbo non offendit perfectus est illo scilicet verbo cuius offensionem humana potest vitare fragilitas.||
Numérotation du verset Sir. 14,2 
felix qui non habuit animi sui tristitiam
interl.| interl.| id est qui adversitate animi non frangitur ut desperet||
et non excidit ab spe sua
interl.| interl.| operibus bonis pro quibus speranda sunt eterna premia||
Numérotation du verset Sir. 14,3 
viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
marg.| marg.| VIRO  CUPIDO. Avaricie pestem describit que excruciat avarum ne consequatur laboris sui fructum qui thesaurizat et igno cui #congregat ea.||
Numérotation du verset Sir. 14,4 
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius
interl.| interl.| quibus uti noluit||
alius luxuriabitur
Numérotation du verset Sir. 14,5 
qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iocundabitur in bonis suis
marg.| marg.| QUI  SIBI  NEQUAM  EST etc. Hec ad litteram mentem avari et invidi describunt qui de bonis suis non letantur. Allegorice vero significant philosophos et hereticos qui sine fide Christi congregant divitias pravi dogmatis que nihil proficiunt eis imo penam conferunt eternam.||
Numérotation du verset Sir. 14,6 
qui sibi invidet nihil est illo nequius et hec redditio est malitie illius
Numérotation du verset Sir. 14,7 
et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
marg.| marg.| ET SI BENEFECERIT. Dixerat nihil esse nequius illo qui sibi invidet id est qui legitime non utitur bonis suis et negligit habere bonum misericordie et largitatis nunc vero idem repetit.||
Numérotation du verset Sir. 14,8 
nequa est oculus
interl.| interl.| mens||
lividi et avertens faciem
interl.| interl.| ne faciat misericordiam indigenti||
et despiciens animam suam
interl.| interl.| quia non seminat terrena ut metat celestia||
Numérotation du verset Sir. 14,9 
insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis
interl.| interl.| mens prava que semper prona est ad mala||
marg.| marg.| INSATIABILIS. Quia sine fructu bonorum consumit vitam et strilem animam gehenne ignibus tradit cruciandam.||
non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
Numérotation du verset Sir. 14,10 
oculus malus ad mala et non satiabitur pane
interl.| interl.| vite eterne||
et in tristitia erit super mensam suam
interl.| interl.| id est in futuro perpetua egestate laborabit||
marg.| marg.| OCULUS  MALUS. Hereticorum oculus semper malis est intentus et panem celestem id est intellectum divine sapientie non meretur et in cripture mensa marcescit indigentia.||
Numérotation du verset Sir. 14,11 
fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
marg.| marg.| FILI SI  HABES etc. Hortatur ut contempta mundi luxuria bonorum operum oblationes Deo offeramus quia breve est spacium vite in quo operari possumus post mortem enim que festinat non est tempus operandi sed mercedem recipiendi. Unde : operamini dum dies est. Venit enim nox quando iam non licet operari.||
Numérotation du verset Sir. 14,12 
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
Numérotation du verset Sir. 14,13 
ante mortem
interl.| interl.| dum est tempus operandi||
benefac amico tuo et secundum vires tuas
interl.| interl.| facultatem||
exporrigens da pauperi
Numérotation du verset Sir. 14,14 
non defrauderis
interl.| interl.| ubi recipias mercedem||
a die bono et
interl.| interl.| qualibet||
particula diei boni
interl.| interl.| vel boni doni ||

diei boni] boni doni Weber
non te pretereat
Numérotation du verset Sir. 14,15 
nonne aliis relinques
interl.| interl.| nescis cui congregas||
dolores et labores tuos in divisione sortis
Numérotation du verset Sir. 14,16 
Da
interl.| interl.| verbum doctrine||
et accipe
interl.| interl.| opera iustitie||
et iustifica animam tuam
Numérotation du verset Sir. 14,17 
ante obitum tuum operare iustitiam
interl.| interl.| emundando per confessionem et penitentiam id est verbum doctrine proximis impende et bonorum operum exempla relinque ut recipias premium vite eterne||
quoniam non est apud inferos invenire cibum
interl.| interl.| refectionem vite eterne||
Numérotation du verset Sir. 14,18 
omnis caro {Erfurt, t. 3, f. 53vb ; facsim., t. 2, p. 758b} [Rusch, f. 53vb ] sicut fenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
interl.| interl.| species corporis aut tempore deficit aut languose consumitur||
marg.| marg.| OMNIS  CARO  SICUT  FENUM  VETERESCIT etc. Sicut fenum in terra vel folium in arbore nascitur crescit virescit siccatur et deicitur ita caro nostra nascitur ex progenie parentum crescit in infantia et pueritia florescit in adolescentia maturescit in iuventute arescit in senectute deicitur in morte.||
Numérotation du verset Sir. 14,19 
alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
interl.| interl.| generatio preterit et generatio advenit||
Numérotation du verset Sir. 14,20 
omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
interl.| interl.| quando anima et corpore pro pravis operibus interibit||
Numérotation du verset Sir. 14,21 
et omne opus electum iustificabitur
interl.| interl.| id est mercedem iustitie accipiet||
et qui operatur illud honorabitur
interl.| interl.| in regno celorum||
in illo
Numérotation du verset Sir. 14,22 
beatus vir qui in sapientia sua morietur
interl.| interl.| meditatione scripture et impletione||
marg.| marg.| BEATUS  VIR  QUI. Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini . Beati qui scrutantur testimonia eius etc.||
et qui in iustitia sua
interl.| interl.| id est operibus iustitie||
meditabitur et in sensu
interl.| interl.| mentis||
cogitabit circumspectionem Dei
interl.| interl.| Deum qui inspector est cordis non auram humani favoris||
Numérotation du verset Sir. 14,23 
qui excogitat vias illius
interl.| interl.| precepta divina||
in suo corde et in absconsis illius
interl.| interl.| celestibus sacramentis||
intelligens vadens post illum
interl.| interl.| alias illam ||

illum] illam Weber
quasi vestigator et in viis illius consistens
Numérotation du verset Sir. 14,24 
qui respicit per fenestras
interl.| interl.| oculos mentis||
interl.| interl.| testimonia scripture||
et in ianuas illius
interl.| interl.| predicatorum linguis||
audiens
interl.| interl.| aure obedientie||
Numérotation du verset Sir. 14,25 
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius
interl.| interl.| duobus testamentis||
figens palum
interl.| interl.| scribendi studium||
statuet casulam suam
interl.| interl.| sacerdotii dignitatem||
ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per evum
marg.| marg.| STATUET  CASULAM id est doctoris officium agens sane doctrine opera iustitie coniunget ut auditores verbo et exemplo instruat.||
Numérotation du verset Sir. 14,26 
statuet filios
interl.| interl.| subditos||
suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
interl.| interl.| ut iuxta sapientie eruditionem inreprehensibiliter vivant||
Numérotation du verset Sir. 14,27 
protegetur in subtegmine illius a fervore
interl.| interl.| furore inimicorum||
et in gloria eius requiescet
interl.| interl.| quia per eam habebis vitam eternam||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_14)