initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 15

Numérotation du verset Sir. 15,1 
qui timet Deum
interl.| interl.| non alius||
faciet illud et qui continens
interl.| interl.| executor||
est iustitie apprehendet illam
interl.| interl.| ut firmiter teneat||
Numérotation du verset Sir. 15,2 
et obviabit illi quasi mater honorificata
interl.| interl.| quia gratia Dei nutrit filios||
et quasi mulier a virginitate
interl.| interl.| quia in ea nihil immundum nihil incorruptum||
suscipiet illum
Numérotation du verset Sir. 15,3 
Cibavit
interl.| interl.| vel cibabit ||

Cibavit] Cibabit Weber
illum panem vite et intellectus
interl.| interl.| corpore Christi vel doctrina Verbi Dei||
et aqua sapientie salutaris potabit illum et firmabitur in {Erfurt, t. 3, f. 54ra ; facsim., t. 2, p. 759a} [Rusch, f. 54ra ] illo et non flectetur
marg.| marg.| AQUA  SAPIENTIE  SALUTARIS. Gratia Spiritus Sancti. Unde : qui biberit aquam quam ego dabo vobis fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam id est non cedet persecutioni vel heretice pravitati.||
Numérotation du verset Sir. 15,4 
et continebit illum
interl.| interl.| id est non cedet persecutioni vel heretice pravitati||
et non confundetur
interl.| interl.| qui expectant te non confundentur et confundantur omnes qui ostendunt||
et inaltabit illum apud
interl.| interl.| gregem doctorum||
proximos suos
Numérotation du verset Sir. 15,5 
et in medio ecclesie aperiet os illius
interl.| interl.| ut dicant que intelligunt||
marg.| marg.| IN MEDIO  ECCLESIE. Apostolos predicatores evangelii significat quos Dei sapientia id est Christus Ecclesie preposuit.||
adimplebit illum spiritu sapientie
interl.| interl.| quo sapiunt et intelligunt||
et intellectus et stolam glorie
interl.| interl.| dignitate sacerdotii||
vestiet illum
Numérotation du verset Sir. 15,6 
iocunditatem et exultationem thesaurizabit super illum
interl.| interl.| id est abunde dedit ut aliis impertiri possit||
et nomine eterno hereditabit illum
interl.| interl.| quia filius Dei vocabitur||
Numérotation du verset Sir. 15,7 
homines stulti
interl.| interl.| heretici||
non apprehendent
interl.| interl.| vel viderant||
illam
interl.| interl.| Spiritus discipline effugiet fictum||
et homines sensati
interl.| interl.| catholici religiosi||
obviabunt illi
interl.| interl.| obediendo quibus ipsa obviat monendo et promovendo||
homines stulti
interl.| interl.| heretici||
non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
marg.| marg.| HOMINES  STULTI  NON  APPREHENDENT. Pagani et idolatre et Iudei qui crucifigunt Filium Dei sequentes umbram legis et respuentes veritatem evangelii vel heretici qui scripturas pervertunt.||
Numérotation du verset Sir. 15,8 
viri mendaces non erunt illius memores
interl.| interl.| heretici qui veritatem contemnunt||
et viri veraces
interl.| interl.| catholici||
inveniuntur in illa
interl.| interl.| credendo meditando operando||
et successum
interl.| interl.| perfectum virtutum||
habebunt usque ad inspectionem Dei
interl.| interl.| contemplationem||
marg.| marg.| ET VIRI  VERACES. Omnis qui est ex veritate audit vocem meam.||
Numérotation du verset Sir. 15,9 
non est speciosa
interl.| interl.| Deo placita||
Laus
interl.| interl.| predicatio||
in ore peccatoris
interl.| interl.| heretici||
quia non est a Domino missus
interl.| interl.| quia disperdet Deus « universa labia dolosa et linguam magniloquam » ||
marg.| marg.| IN ORE  PECCATORIS. Hereticorum qui doctrinam patrum despiciunt et simplices decipiunt.||
marg.| marg.| Donum largitatis non invidet Deus alicui qui vult omnes homines salvos fieri.||

Ps. 11, 4 : « Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam”.

quia non... missus] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 15,10 
quoniam a Deo
interl.| interl.| Patre||
profecta est
interl.| interl.| nata||
Sapientia
interl.| interl.| Dei Filius||
interl.| interl.| omnis sapientia a Domino Deo est||
sapientie enim Dei asstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
interl.| interl.| fideli suo||
Numérotation du verset Sir. 15,11 
non dixeris per Deum abest que odit enim ne feceris
interl.| interl.| quasi : serva mandata et Deus dabit illam tibi||
Numérotation du verset Sir. 15,12 
non dicas ille me implanabit
interl.| interl.| vel implanavit ||
interl.| interl.| falsum est||

implanabit] implanavit Weber
non enim necessarii sunt illi homines impii
marg.| marg.| NON  DICAS etc. Non sunt mala nostra Deo imputanda cui non sunt necessaria. Unde : Deus intemptator #malorum est||
Numérotation du verset Sir. 15,13 
omne execramentum erroris odit Deus
interl.| interl.| sicut omnem errorem detestatur Deus sic et qui timent eum||
et non erit amabile timentibus illum
Numérotation du verset Sir. 15,14 
Deus ab initio constituit hominem
marg.| marg.| CONSTITUIT  HOMINEM. Ad imaginem et similitudinem suam et liberum arbitrium dedit ei.||
et reliquit illum in manu consilii sui
interl.| interl.| potestate arbitrii||
Numérotation du verset Sir. 15,15 
adiecit mandata et precepta sua
interl.| interl.| ne de ligno vite comederet||
Numérotation du verset Sir. 15,16 
si volueris mandata conservabunt te
interl.| interl.| ab insidiis diaboli||
et in perpetuum fidem placitam facere
interl.| interl.| alias servabunt||
interl.| interl.| unde : si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit ineternum||
marg.| marg.| SI VOLUERIS  MANDATA  CONSERVABUNT etc. id est si volueris implere opera et mandata Dei habebis consolationem si contempseris gehenne ardorem.||
Numérotation du verset Sir. 15,17 
apposuit tibi aquam
interl.| interl.| refrigerium||
et ignem
interl.| interl.| tribulationem||
ad quod voles porrige manum tuam
interl.| interl.| si vis ad vitam ingredi serva mandata||
Numérotation du verset Sir. 15,18 
ante hominem vita
interl.| interl.| eterna||
et mors
interl.| interl.| infinita||
bonum et malum {Erfurt, t. 3, f. 54rb ; facsim., t. 2, p. 759b} [Rusch, f. 54rb ] quod placuerit ei dabitur illi
interl.| interl.| omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur||
Numérotation du verset Sir. 15,19 
quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione
marg.| marg.| QUONIAM  MULTA  SAPIENTIA etc. Nulllus potest prescientiam Dei effugere omnia enim nuda et aperta. Unde : quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam.||
marg.| marg.| Necesse est ergo ut nihil faciat homo nisi quod dignum est conspectui divino.||
Numérotation du verset Sir. 15,20 
oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis
interl.| interl.| ad quos respicit misericordia eius quia ea respicit que placent sibi unde : novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit||
Numérotation du verset Sir. 15,21 
nemini mandavit impie agere
interl.| interl.| non est Deus auctor peccatorum||
et nemini dedit spatium peccandi
marg.| marg.| NEMINI  MANDAVIT. Non est auctor Deus peccandi nec spacium concedit in quo homo impune peccare possit semper bona precipit et mala interdicit.||
marg.| marg.| Solummodo placet ei quod bonum est infidelitas autem et inutilitas displicet quoniam iustus Deus et iustitias dilexit.||
Numérotation du verset Sir. 15,22 
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_15)