initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 16

Numérotation du verset Sir. 16,1 
Et ne iocunderis in filiis impiis
interl.| interl.| discipulis inobedientibus||
si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cumillis
interl.| interl.| filialis vel servilis qui est initium sapientie||
Numérotation du verset Sir. 16,2 
non credas vite illorum et ne respexeris in labores illorum
interl.| interl.| quia inutiles||
Numérotation du verset Sir. 16,3 
melior est enim unus timens Deum
interl.| interl.| si oculus tuus scandalisat te erue eum et proiice abs te||
quam mille filii impii
Numérotation du verset Sir. 16,4 
et utile mori sine filiis
interl.| interl.| privatum sine magisterio||
quam relinquere filios impios
interl.| interl.| discipulos||
interl.| interl.| discordie||
Numérotation du verset Sir. 16,5 
ab uno sensato inhabitabitur patria
interl.| interl.| Ecclesia||
interl.| interl.| catholico populo qui in unitate fidei conversatur||
AB UNO SENSATO. Qui secundum suam regulam scripture fide et opere permanet in semita iustitie.
et a tribus impiis
interl.| interl.| hereticis oppugnantibus fidem sancte Trinitatis||
marg.| marg.| impiis scilicet qui cogitatione locutione opere seipsos sequestrant a societate bonorum.||
deseretur
Numérotation du verset Sir. 16,6 
multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
marg.| marg.| MULTA  ALIA  VIDIT. Quanto quis ardentius legem Dei discit tanto magis illustratur lumine scientie. Unde : qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me. Qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum.||
Numérotation du verset Sir. 16,7 
in synagoga peccantium exardebit ignis
interl.| interl.| ultionis||
et in gente incredibili exardescit ira
interl.| interl.| divine indignationis||
Numérotation du verset Sir. 16,8 
non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes sue virtuti
marg.| marg.| NON  EXORAVERUNT. Antiqui gigantes desideriis terrenis irretiti et sarcina peccatorum gravati vel heretici qui confidunt in virtute sua et in divitiis dialetice et rethorice gloriantur.||
Numérotation du verset Sir. 16,9 
et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos pre superbia verbi illorum
interl.| interl.| quia scilicet superbiunt in peccatis suis et contemnunt iudicium Dei||
Numérotation du verset Sir. 16,10 
non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
Numérotation du verset Sir. 16,11 
et sicut sexcenta millia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui
interl.| interl.| qui exierunt de Egypto et pro duritia cordis sui prostrati sunt in deserto||
et si unus fuisset cervicatus
interl.| interl.| superbus||
mirum si fuisset immunis
Numérotation du verset Sir. 16,12 
misericordia enim
interl.| interl.| super timentes eum||
et ira est cum illo
interl.| interl.| super contemptores||
potens exoratio
interl.| interl.| apud eum multa valet devota oratio||
et effundens iram
interl.| interl.| super impenitentes||
marg.| marg.| MISERICORDIA  ENIM ET  IRA. Divina censura equalitatem servat nec uni nec pluribus parcit nullum peccatum dimittitur impunitum aut homo enim aut Deus puniet.||
marg.| marg.| Qui intendit custodire mandata Dei in tempore huius peregrinationis et peccata purgare cum gemitu et lacrimis consolationem habebit. Unde : beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Et alibi : qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam.||
Numérotation du verset Sir. 16,13 
interl.| interl.| universe vie Domini misericordia et veritas||
sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
interl.| interl.| reddet unicuique secundum opera sua||
Numérotation du verset Sir. 16,14 
non effugiet
interl.| interl.| vindictam||
in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
interl.| interl.| quia patientia pauperum non peribit in finem. Sed digne remunerabitur unde : beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur||
Numérotation du verset Sir. 16,15 
omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
interl.| interl.| qui seminat in benedictionibus de benedictionibus metet vitam eternam||
Numérotation du verset Sir. 16,16 
non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
marg.| marg.| NON  DICAS A  DEO etc. Reprehendit eos qui Deum credunt non curare mortalia. Unde Eliphaz    : « Quid enim novit Dominus et quasi per calliginem indicat nubes latibulum eius nec nostra considerat ? » Hinc Paulus ait : Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio anticipiti et pertingens usque ad divisionem anime ac spiritus. Compagum quorum ac medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis.||

Iob. 22, 13-14.
Eliphaz] scrips., Eliphat Rusch
Numérotation du verset Sir. 16,17 
in populo magno non agnoscar que est enim anima mea in tam immensa creatura
Numérotation du verset Sir. 16,18 
ecce celum et celi celorum
interl.| interl.| celestis militia angelicas virtutes intelligit de quibus dicitur laudate eum celi celorum||
Abyssus
interl.| interl.| infernus||
et universa terra
interl.| interl.| id est universa creatura terrena||
et que in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
interl.| interl.| terrore||
marg.| marg.| ECCE  CELUM etc. Quasi : si maiora pro voluntate sua dispersat et comprehendit minora eum latere non possunt ad cuius nutum omnia pavent et contremiscunt et non est qui possit eius resistere voluntati.||
Numérotation du verset Sir. 16,19 
Montes
interl.| interl.| maiores principes||
simul et colles
interl.| interl.| minores||
et fundamenta terre
interl.| interl.| consilia hominum||
et cum conspexerit illa Deus
interl.| interl.| qui creavit||
tremore concutientur
Numérotation du verset Sir. 16,20 
et omne cor
interl.| interl.| superborum||
intelligitur ab illo
interl.| interl.| cui nihil occultum|||

intelligitur ab illo] intelligetur Weber
Numérotation du verset Sir. 16,21 
et vias illius
interl.| interl.| profunditatem consilii||
quis intelligit et procella
interl.| interl.| potentiam iudicii||
quam nec oculus videbit hominis
Numérotation du verset Sir. 16,22 
nam plurima opera illius sunt in absconsis
interl.| interl.| quia incomprehensibilia sunt iudicia eius||
opera iustitie quis enuntiabitaut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
interl.| interl.| ut in fine quando omnes reddent rationem pro animabus suis||
marg.| marg.| SED  OPERA  IUSTITIE etc. Nemo enuntiare potest altitudinem iustitie eius nec sustinere iustitie districtionem.||
marg.| marg.| A QUIBUSDAM. Idolatris hereticis vel falsis catholicis. Non enim auditores legis iustificantur sed factores.||
Numérotation du verset Sir. 16,23 
qui minoratur
interl.| interl.| recedens a veritatis tramite||
corde cogitat
interl.| interl.| quod scilicet impune possit peccare||
Inania
interl.| interl.| falsa pro veris componit dogmata||
et vir imprudens et errans cogitat stulta
Numérotation du verset Sir. 16,24 
audi me fili et disce disciplinam
interl.| interl.| fidei veritatem||
sensus et in verbis meis attende in corde
Numérotation du verset Sir. 16,25 
edicam in equitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam {Erfurt, t. 3, f. 54vb ; facsim., t. 2, p. 760b} [Rusch, f. 54vb ] et in verbis meis attende in corde tuo et dico in equitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio
interl.| interl.| mirabiliter||
et in veritate enuntio scientiam eius
marg.| marg.| ET DICAM IN  EQUITATE etc. Qui intento corde desiderat notitiam veritatis habere intellectum sobrium cum effectu virtutum cupit in lege Dei percipere et ad gratiam Dei potest pertingere ut sciat operum Dei rationem que ab initio ordinavit et in statu rectitudinis permanere decrevit. Sed quia pars creature diabolo consentiens cecidit auctoris potentia surrexit. Quia enim mirabiliter per verbum suum hominem condidit per ipsum mirabilius reparavit et de cetero sancte et iuste vivere docuit ut quod origo non custodierat reparatio conservaret hoc aliquo modo secundum historiam explicat sed statum sancte Ecclesie aperte manifestat.||
Numérotation du verset Sir. 16,26 
in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia
interl.| interl.| alias vitam||
ipsorum in gentibus suis
marg.| marg.| DISTINXIT  PARTES. Singularum gentium originem per diversas partes mundi discrevit ut queque gens parentis sui vocabulo denominata proprias sedes possideret. Mystice autem divina sapientia Ecclesiam instituens per totius orbis partes dilatavit et in singulis gentibus collocavit ut in diversis locis diversa nomina vendicaret sibi unde Iohannes in Apocalypsi angelo Smirme Ecclesie scribit et Pergami et Thyatire et ceteris.||
Numérotation du verset Sir. 16,27 
ornavit in eternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
interl.| interl.| preparavit enim Deus opera Ecclesie sue et caritatis splendore illustravit ideo nullam virtutum patiuntur penuriam sed bonis operibus semper instant||
Numérotation du verset Sir. 16,28 
unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in evum
interl.| interl.| caritas non querit que sua sunt sed que aliorum ubi est caritas non est angustia unde : cor nostrum dilatatum est non angustiatum in nobis||
Numérotation du verset Sir. 16,29 
non incredibiles verbo illius
marg.| marg.| NON  SIS  INCREDIBILES etc. Dixit superius quomodo ab initio Deus in scientia et in iudicio ordinavit opere sua nunc interposita sententia auditorem hortatur ne incredibilis verbo illius a statu rectitudinis flectatur et ad narrationem redit ostendens quomodo clementia Dei genus humanum reparavit sic : Post hec Deus in terram respexit etc.||
Numérotation du verset Sir. 16,30 
post hec Deus in terram respexit
interl.| interl.| humane nature quam misericorditer voluit restaurare||
et implevit illam bonis suis
interl.| interl.| fide et opere et aliis virtutibus unde : unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem||
Numérotation du verset Sir. 16,31 
Anima autem omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum
interl.| interl.| quia sapientia Dei continet omnia et ad ipsam refertur omnis creatura a qua est condita||
marg.| marg.| DENUNTIAVIT. Cogitationis arcana. Unde : « Intellexisti cogitationes meas de longe » et « Dominus novit cogitationes hominum ».||

autem Ω RuschSixtina] om. Clementina Weber denuntiavit nonnulli codd. Edmaior. Rusch] denudavit Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_16)