initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 17

Numérotation du verset Sir. 17,1 
Deus creavit
interl.|  postquam de anima dixit de corpore addit
de terra hominem
interl.|  qui excellit inter creaturas
et secundum imaginem suam fecit illum
marg.|  SECUNDUM  IMAGINEM ut sic vivat sapiat et memoriam habeat et intellectum et voluntatem. Unde : diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex toto mente tuo id est ex toto intellectu voluntate et memoria. Sic autem ex Patre Filius ex utroque Spiritus ita ex intellectu voluntas et ex utroque memoria nec sine his tribus potest esse anima perfecta nec unum quantum ad beatitudinem pertinet sine aliis integrum constat et sicut Deus Pater Deus Filius Deus Spiritus Sanctus est et tamen non tres dii sed unus Deus tres habens personas ita et anima intellectus anima voluntas anima memoria non tres anime sed una anima tres habens potestates vel dignitates in quibus imaginem Dei mirabiliter gerit quibus quasi excellentioribus iubemur diligere conditorem ut quantum intelligatur et diligatur semper in memoria habeatur nec sufficit Deo intellectus nisi voluntas sit in amore eius nec ista duo nisi memoria addatur qua semper in mente intelligentis et diligentis maneat Deus quia sicut nullum momentum est quo non utatur homo vel fruatur Dei bonitate ita semper in memoria debet presens esse ad similitudinem quoque Dei factus est homo ut sicut Deus caritas est bonus iustus mitis misericors ita homo caritatem habeat et sit bonus iustus etc.
Numérotation du verset Sir. 17,2 
et iterum convertit illum in ipsam
interl.|  terram, unde : « Terra es et in terram ibis ».

Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
et secundum se vestivit illum virtutem
interl.|  quia creavit illum sensu et ratione pollentem
marg.|  ET  SECUNDUM  SE. Unde : « Induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et veritatis sanctitate ».
Numérotation du verset Sir. 17,3 
numerum dierum et tempus dedit illi
interl.|  quia per inobedientiam longeve vite gloriam perdidit
et dedit illi potestatem eorum que sunt super terram
marg.|  ET  DEDIT  ILLI  POSTESTATEM quia in hoc quoque factus est homo ad imaginem Dei quo irrationabilibus ratione antecellit et ea regit et dominatur in eis et omnium creatorem agnoscit. Sed quia honorem suum non intellexit comparatus est iumentis insipientibus.
Numérotation du verset Sir. 17,4 
posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
Numérotation du verset Sir. 17,5 
creavit ex ipso
interl.|  de costa Ade
adiutorium similem ipsi
interl.|  Evam
consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus {Erfurt, t. 3, f. 55ra ; facsim., t. 2, p. 761a} [Rusch, f. 55ra ] replevit illos
marg.|  CREAVIT  EX  IPSO. Sicut de latere Ade dormientis formata est Eva sic de latere Christi in cruce morientis exivit sanguis et aqua de quibus formatur Ecclesia.
Numérotation du verset Sir. 17,6 
creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
interl.|  vim scilicet discernendi bonum et malum tribuit eis
Numérotation du verset Sir. 17,7 
posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
interl.|  rationem intelligendi unde possunt magnalia operum Dei cognoscere et nomen eius et opera laudare et glorificare
Numérotation du verset Sir. 17,8 
et nomen sanctificationis collaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
Numérotation du verset Sir. 17,9 
addidit illis disciplinam et legem vite hereditavit illos
marg.|  ET  LEGEM  VITE etc. Naturalem quam dedit omni homini ut subiiceretur suo creatori et bonorum operum in se honorificentiam custodiret. Vel legem littere quam ad correctionem morum et reparationem naturalis legis scribi voluit hoc enim naturalis lex et litteralis insinuat ut Deum toto corde tota anima tota virtute diligamus et mandata eius in Dei et proximi dilectione custodiamus.
Numérotation du verset Sir. 17,10 
testamentum eternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
Numérotation du verset Sir. 17,11 
et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis attendite ab omni iniquo
Numérotation du verset Sir. 17,12 
et mandavit illis unicuique de proximo
Numérotation du verset Sir. 17,13 
vie illorum
interl.|  voluntates et actiones
coram ipso sunt semper
interl.|  quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius
marg.|  CORAM  ILLO. Novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit.
non sunt absconse ab oculis ipsius
interl.|  Dominus novit cogitationes hominum quoniam vane sunt
Numérotation du verset Sir. 17,14 
in unamquamque gentem preposuit rectorem
marg.|  RECTORES angelos quibus commisit Deus custodiam singularum gentium. Unde : statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei. Vel doctores quos ad predicandum misit.
Numérotation du verset Sir. 17,15 
et pars Dei Israel facta est manifesta
Numérotation du verset Sir. 17,16 
omnia opera illorum
interl.|  doctrina et operatio
velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
interl.|  oculi Domini super iustos etc.
Numérotation du verset Sir. 17,17 
non sunt absconsa testamenta
interl.|  verbum Dei non est alligatum
per iniquitatem eorum
interl.|  qui resistunt verbo Dei
et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
interl.|  vultus autem Domini super facientes mala
Numérotation du verset Sir. 17,18 
elemosyna viri
interl.|  misericordie opera mercedem habent consignatam in celis unde : beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur
quasi sacculum
interl.|  virtutum
cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
Numérotation du verset Sir. 17,19 
et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum
interl.|  quia in iudicio ad retribuendum preparabit se Deus
et convertet in interiores partes terre
interl.|  id est iudicabit secreta interne voluntatis
Numérotation du verset Sir. 17,20 
penitentibus autem dedit viam iustitie et conrogavit deficientes sustinere
interl.|  labores
et destinavit illis sortem veritatis
interl.|  premia veracium
Numérotation du verset Sir. 17,21 
convertere ad Deum et relinque peccata tua
marg.|  CONVERTERE. Ostensa condicione hominis quomodo scilicet ad imaginem Dei creatus sit et ceteris prelatus creaturis, hortatur ut post lapsum peccati revertatur ad factorem suum relinquens errorem quo semetipsum decepit et deprecetur Deum per offensionibus suis et tota mente refugiat ad divinam misericordiam, spernens idolatriam et diabolice servitutis fallaciam. Discat et mandatorum Dei regulam ut in sorte sanctitatis qua electus est permaneat et in laudibus Altissimi perseveret.
Numérotation du verset Sir. 17,22 
precare ante faciem et minue offendiculum
Numérotation du verset Sir. 17,23 
refer te ad Dominum et avertere ab {Erfurt, t. 3, f. 55rb ; facsim., t. 2, p. 761b} [Rusch, f. 55rb ] iniustitia et nimis odito execrationem
Numérotation du verset Sir. 17,24 
et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
Numérotation du verset Sir. 17,25 
in partes vade seculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
interl.|  eterne quietis que alibi dicitur seculum eternum vel seculum seculi vel secula seculorum
Numérotation du verset Sir. 17,26 
non demoreris in errore impiorum
interl.|  cito convertere ad Dominum nemo est enim qui semper vivat
ante mortem confitere
interl.|  nec opus nec ratio nec sapientia erunt apud inferos

ante mortem confitere Ω Ed1455 Rusch Sixta Clementina ] om. Weber
a mortuo quasi nihil perit.
Numérotation du verset Sir. 17,27 
confiteberis vivens
interl.|  in presenti vita
marg.|  CONFITEBERIS  VIVENS. In presenti vita post quam non est tempus operandi sed premium recipiendi. Unde : currite dum lucem habetis ne tenebre vos comprehendant.
vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
Numérotation du verset Sir. 17,28 
quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
interl.|  qui soli noverunt dulcedinem misericordie Dei unde : bonus est Dominus sperantibus in eum
Numérotation du verset Sir. 17,29 
nec enim omnia possunt esse in hominibus
interl.|  unde : dividens singulis prout vult
quoniam non est immortalis filius hominis et in vanitate malitie placuerunt
interl.|  sensus humani cordis ad maliciam pronus est ab adolescentia
Numérotation du verset Sir. 17,30 
quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
marg.|  QUID  LUCIDIUS  SOLE. Ostendit mundi machinam transitoriam esse nec lux corporalis perpetuo eadem manet. Quanto minus vana cogitatio humane fragilitatis.
Numérotation du verset Sir. 17,31 
virtutem altitudinis
interl.|  perfectionem sanctorum
celi ipse
interl.|  celestis creature
Conspicit
interl.|  probando dinumerat
et omnes homines terra
interl.|  terrestris creatura quasi equa sunt omnia eius
interl.|  vita peccatorum
et cinis
interl.|  quia in iudicio ad nihilum redigentur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_17)